XIV | |
Huc huc, quisquis es, in dei salacis | 14.1 |
deverti grave ne puta sacellum. | |
et si nocte fuit puella tecum, | |
hac re quod metuas adire, non est. | |
istud caelitibus datur severis: | 5 |
nos vappae sumus et pusilla culti | |
ruris numina, nos pudore pulso | |
stamus sub Iove coleis apertis. | |
ergo quilibet huc licebit intret | |
nigri fornicis oblitus favilla. | 10 |