LI
Quid hoc negoti est quave suspicer causa 51.1
venire in hortum plurimos meum fures,
cum, quisquis in nos incidit, luat poenas
et usque curvos excavetur ad lumbos?
non ficus hic est praeferenda vicinae 5
uvaeve, quales flava legit Arete,
non mala truncis adserenda Picenis
pirumve, tanto quod periculo captes,
magisve cera luteum nova prunum
sorbumve ventres lubricos moraturum. 10
praesigne rami nec mei ferunt morum
nucemve longam, quae vocatur † alva
amygdalumve flore purpurae fulgens.
non brassicarum ferre glorior caules
betasve, quantas hortus educet nullus, 15
crescensve semper in suom caput porrum.
nec seminosas ad cucurbitas quemquam
ad ocimumve cucumeresque humi fusos
venire credo sessilesve lactucas
acresque cepas aliumque furatum, 22
nec ut salaces nocte tollat erucas 20
mentamque olentem cum salubribus rutis.
quae cuncta quamvis nostro habemus in saepto, 23
non pauciora proximi ferunt horti.
quibus relictis in mihi laboratum 25
locum venitis, improbissimi fures:
nimirum apertam convolatis ad poenam,
hoc vos et ipsum, quod minamur, invitat.