| LVII | |
| Cornix et caries vetusque bustum, | 57.1 |
| turba putida facta saeculorum, | |
| quae forsan potuisset esse nutrix | |
| Tithoni Priamique Nestorisque, | |
| illis ni pueris anus fuisset, | 5 |
| ne desim sibi, me rogat, fututor. | |
| quid si nunc roget, ut puella fiat? | |
| Si nummos tamen haec habet, puella est. |