LXXVII
|
|
Immanem stomachum mihi †videtis
|
77.1
|
qui densam facitis subinde saepem
|
|
et fures prohibetis huc adire.
|
|
hoc est laedere, dum iuvatis; hoc est
|
|
non admittere ad aucupem volucres.
|
5
|
obstructa est via, nec licet iacenti
|
|
iactura natis expiare culpam.
|
|
ergo qui prius usque et usque et usque
|
|
furum scindere podices solebam,
|
|
per noctes aliquot diesque cesso.
|
10
|
poenas do quoque, quot satis superque est,
|
|
in semenque abeo salaxque quondam
|
|
nunc vitam perago—quis hoc putaret?—
|
|
ut clusus citharoedus abstinentem.
|
|
at vos, ne peream situ senili,
|
15
|
quaeso, desinite esse diligentes
|
|
neve imponite fibulam Priapo.
|
|