| LXXXII TIBVLLI(?) | |
| Vilicus aerari quondam, nunc cultor agelli, | 82.1 |
| haec tibi Perspectus templa, Priape, dico. | |
| pro quibus officiis, si fas est, sancte, paciscor, | |
| assiduus custos ruris ut esse velis, | |
| improbus ut si quis nostrum violabit agellum, | 5 |
| hunc tu, sed tento—scis, puto, quod sequitur. |