ACONTIZOMENOS
Char. GL 1.211K
Acóntizomenos fábula est primé proba. 1
Huius aútem gnatus dícitur geminum álterum
Falso óccidisse.
Súblustri noctu ínterfecit
AGITATORIA
Char. GL 1.239K
    age, né tibi 5a
Med áduorsari dícas, hunc unúm diem
De meód equos sinam ésse.—Tux pax.—Póstea 6
Currénteis ego illos uéndam, nisi tu uíceris.
Quasi dédita opera quae égo uolo ea tu nón uis, quae ego nolo éa cupis.
    ego sémper pluris féci
Potióremque habui líbertatem múlto quam pecúniam. 10
    eho an uícimus?—
Vicístis.—Volop <est>. quó modo?—Dicám tibi.
Nimium ó, <nimium> arte cólligor. cur re ínquaesita cólligor?
Secus si úmquam quicquam féci, carnificém cedo.
Char. GL 1.229K
atque 14a
AGRYPNVNTES
Non. 65M
    si quidem uís loqui, 15
Non pérdocere, <hau> múlta longe prómicanda orátiost.
Nam in scéna uos noctúrnos coepit praémiatores tóllere.
APPELLA
Prisc. GL 2.204K
Cui caépe edundod óculus alter prófluit.
Út illum di perdánt, qui primus hólitor caepam prótulit!
ARIOLVS
Festus 182M
Deprándi item leóni <si> obdas óreas 20
Quis heri ápud te?—Praenestíni et Lanuini hóspites.—
Suópte utrosque décuit acceptós cibo,
Altrís inanem uóluulam madidám dari,
Altrís nuces in prócliui profúndier.
ASTIOLOGA
Non. 155M
Hác sibi próspica, hac déspica 25
CARBONARIA
Prisc. GL 2.522K
Tíbi serui multi ápud mensam astant: ílle ipse astat, quándo edit.
CLAMIDARIA
[Sergius] GL 4.559K
Neque ádmodum a puerís abscessit néque admodum adulescéntulust. 26a
COLAX
Prisc. GL 2.492K
Qui décumas partes? quántum <mi> aliení fuit, 27
Pollúxi tibi iam públicando epulo Hérculis
Decumás.
    ét uolo 30
Et uéreor et facere ín prolubio est . . .
    et ásseri
Laudés ago, cum uótis me multát meis,
Quod praéter quam mihi uéllem audibam hoc éminus.
Vbi uídi, exanimabíliter timedus pédibus protinam mé dedi. 35
COMMOTRIA
Var. L. 7.54
carere 35a
COROLLARIA
Char. GL 1.198K
    nólo ego 36
Hanc ádeo efflictim amáre: diu uiuát uolo,
Vt míhi prodesse póssit.
Vltró meretur, quam óbrem ametur: íta dapsiliter suós amicos
Alít. 40
Riuális, salue.—Quíd 'salue'? attat áttatae!—
Quid istúc uero <'attat'> te áduertisti tám cito?
. . . . . utinam nasum ábstulisset mórdicus!
Núm <tu non uis móneam te unum, sí uidetur,> quíppiam?
Nímis homo formídulosust. 45
    st´, tace,
Caue uérbum faxis!
Haec démolite!
Var. L. 7.60
diuidiaest 48a
confestim
trit
DEMENTES
Diom. GL 1.344K
Animaé pauxillulum ín me habet. 49
DEMETRIVS
Var. L. 7.107
persibus 49a
DOLVS
Var. L. 7.107
Caperáta fronte
FIGVLVS
Char. GL 1.208K
Nímis auarus
GLAVCOMA
Prisc. GL 2.524K
<Veníbam> quom de opsónio, stiló me pupugit ín manum. 50-51
GVMINASTICVS
Non. 280M
In álto nauem iúbet <is> destitui ánchoris. 52
<Díc> utrum est melius: uírginemne an uíduam uxorem dúcere?—
Vírginem, si músta est.
Non. 421M
Edepól, Cupido, cúm <tu> tam pausíllu's, nimis multúm uales. 55
Hómines, pecua béluasque
Sáxa siluas lápides montes dísicis, dispúlueras.
Atque meís bonis omnibus égo te herem faciám . . . . .
Át enim tu nimis spísse ac tarde incédis . . . . .
Pol haút parasitorum áliorum <hic> similést . . 60
LAMPADIO
Var. L. 7.107
protinam
NAGIDO
Var. L. 7.107
clucidatus 63
NAVTAE
Festus 310M
supparus
NERVOLARIA
Non. 151M
. praecisum omásum pernam cállus glisis glándia 65
PAELEX
Non. 223M
Desíne socri tuo, frátri patruelí meo
PROIECTVS
Diom. GL 1.400K
. . . populus pátitur, tu patiás . .
. . . . . quíd moras?—Quid <iam> ímperas?
QVADRIGEMINI
Non. 153M
. . . suo labóri nullus párcuit.
STALAGMVS
Don. Ter. Ph. 74
Visám: deo meó propitio méus homo est. 70
STIGMATIAS
Var. L. 7.107
praebia
TARENTILLA
Char. GL 1.216K
Quae ego ín theatro hic meís probaui plaúsibus,
Ea nón audere quémquam regem rúmpere:
Quantó libertatem hánc hic superat séruitus!
Quáse in choro ludéns datatim dát se et communém facit. 75
Álii adnutat, álii adnictat, álium amat, aliúm tenet.
Álibi manus est óccupata, álii percellít pedem,
Ánulum dat álii spectandum, á labris alium ínuocat,
Cum álio cantat, át tamen alii suó dat digito lítteras.
Facéte et defricáte 80
. utrubi cenáturi estis, hícine an in triclínio?
. . . . attáttatae! caue <né> cadas amábo.
. . . ubi isti dúo adulescentés habent,
Qui hic ánte parta pátria peregre pródigunt?
    uereor sério 85
Sálui et fortunáti sitis dúo duum nostrúm patres!
Eí ei: etiamne aúdent mecum una ápparere? . . .
Quá pro confidéntia ausus uérbum cum eo fúerim
Fácere rusus
Númquam quisquam amíco amanti amíca nimis fiét fidelis, 90
Néc nimis morigera ét deuota quísquam erit . . . .
Prímum ad uirtutem út redeatis, ábeatis ab ignáuia,
Dómi patres patriam út colatis pótius quam peregrí probra.
Char. GL 1.196K
confestim 93a
atque
pallucidum
TECHNICVS
Var. L. 7.107
confictant
TESTICVLARIA
Prisc. GL 2.517K
Immó quos scicidi in iús conscindam atque ábiciam. 94
TRIBACELVS
Don. Ter. Ad. 521
Deos quaéso ut adimant ét patrem et matrém meos. 95
TRIPHALLVS
Gel. N.A. 2.19.6
Si cúmquam quicquam fílium rescíuero
Argéntum amoris caúsa sumpse mútuum:
Extémplo illo te dúcam, ubi non déspuas.
TVNICVLARIA
Festus 230M
    Théodotum
Compeíles . . qui áras Compitálibus 100
Sedéns in cella círcumtectus tégetibus
Larés ludentis péni pinxit búbulo.
    éxbolas
Quássant aulas.
    eius nóctem nauco dúcere 105
INCERTARVM FABVLARVM
Hieron. Ep. 60.14
Patí necesse est múlta mortalés mala.
Dictátor ubi currum ínsidit, peruéhitur usque ad óppidum.
Etiám qui res magnás manu saepe géssit glorióse,
Cuius fácta uiua núnc uigent, qui apud géntes solus praéstat,
Eum suús pater cum pállio unód ab amíca abduxit. 110
    regum fíliis
Línguis faueant átque adnutent, néc <animis> subséruiant.
Líbera linguá loquemur lúdis Liberálibus.
Festus 210M
Pantaleo Pisatilis 113a
Festus 364M
Tantum íbi molae crepitúm faciebant, tíntinnabant cómpedes. 114
. utrum scapulae plús an collus cálli <mi> habeat, néscio. 115
Écqui fuerit pérsibus, cum argénti adest orátio?
Non hércle apluda est hódie quam tu néquior.
Péssimorum péssime, audax, gáneo lustro áleo!
Vagus ést et lustro
Risi égomet mecum cássabundum ire ébrium. 120
CGL 5.521.15, 5.565.6
Cócus edit Neptúnum Cererem . . . . . . . 121a
Ét Venerem expertám Volcanom, Líberumque obsórbuit
Páriter.
Festus 209M
. . petimine porcino qui méruerat 122
Festus 242M
penita offa 122a
Festus 325M
Mérula <mea> sandéracino ore! 123
    bilbit ámphora
An náta est sponsa praégnas? uel aï uél nega. 125
Vél quae sperat sé nupturam uíridulo adulescéntulo,
Éa licet seníle tractet détritum rutábulum.
Sónticam esse opórtet causam, quam óbrem perdas múlierem.
Haec quídem hercle, opinor, praéfica est: nam mórtuum collaúdat.
Festus 360M
Quíd si taceas? dúm <modo> uideat, tám sciat quid scriptúm siet. 130-131
Paul. Fest. 36M
butubatta 131a
Paul. Fest. 62M
concipilauisti 132
consponsi
. . . . depúit me miseram ád necem.
Ingúrgitauit úsque ad imum gútturem. 135
. ánimum amore cápitali compléuerint
    nunc prímulum
Amásco.