V.ii
|
|
Callidamates Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam,
|
1122
|
Philolaches venisse <dixit> mihi suom peregre huc patrem
|
|
quoque modo hominem ad<venientem> servos ludificatus sit,
|
|
ait se metuere in conspe<ctum sui patris pr>ocedere.
|
1125
|
nunc ego de sodalitate solus sum orator datus,
|
|
qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime.
|
|
iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,
|
|
peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.
|
|
Th. Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam.
|
1130
|
Call. Quin venis? Tr. Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.
|
|
Th. Verbero, etiam inrides? Tr. Quian me pro te ire ad cenam autumo?
|
|
Th. Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.
|
|
Call. Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum. Tr. Quid taces?
|
|
Call. Sed tu, istuc quid confugisti in aram? Tr. Inscitissimus
|
1135
|
adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:
|
|
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
|
|
Th. Filium corrupisse aio te meum. Tr. Ausculta modo.
|
|
fateor potavisse, amicam liberasse absente te,
|
|
faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.
|
1140
|
numquid aliud fecit nisi quod [faciunt] summis gnati generibus?
|
|
Th. Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
|
|
Call. Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
|
|
Th. Maxime, accipito hanc <tute> ad te litem. Tr. Enim istic captio est.
|
|
fac ego ne metuam * ut tu meam timeas vicem.
|
1145
|
Th. Iam minoris <omnia alia fa>cio, prae quam quibus modis
|
|
me ludificatust. Tr. Bene hercle factum, et factum gaudeo:
|
|
sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.
|
|
Th. Quid ego nunc faciam? Tr. Si amicus Diphilo aut Philemoni es,
|
|
dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:
|
1150
|
optumas frustrationes dederis in comoediis.
|
|
Call. Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta. Th. Licet.
|
|
Call. Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
|
|
is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom
|
1154-1155
|
propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro,
|
1156
|
stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost;
|
|
scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
|
|
quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus.
|
|
faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica <empta> est, omnia
|
1160
|
nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
|
|
Th. Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis
|
|
quam tu; neque <iam> illi sum iratus neque quicquam suscenseo.
|
|
immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:
|
|
si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis.
|
1165
|
Call. Dispudet. Tr. <Post> istam veniam quid me fiet nunciam?
|
|
Th. Verberibus caedere multum pendens. Tr. Tamen etsi pudet?
|
|
Th. Interimam hercle ego <te>, si vivo. Call. Fac istam cunctam gratiam:
|
|
Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.
|
|
Th. Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius,
|
1170
|
quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam.
|
|
Call. Mitte quaeso. Th. Istumne <ut mittam>? viden ut astat furcifer?
|
|
Call. Tranio, quiesce, si sapis. Th. Tu quiesce hanc rem modo
|
|
petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.
|
|
Tr. Nihil opust profecto. Call. Áge iam, sine te <hoc> exorarier.
|
1175
|
Th. Nolo ores. Call. Quaeso hercle. Th. Nolo, inquam, ores. Call. Nequiquam nevis.
|
|
hanc modo noxiam unam, quaeso, <missam> fac causa mea.
|
|
Tr. Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:
|
|
ibi utrúmque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.
|
|
Call. Sine te exorem. Th. Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam.
|
1180
|
spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.
|
|