| IV.i | |
| si quam rem accures sobrie aut frugaliter, | 449 |
| solet illa recte sub manus succedere. | 450 |
| atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam, | |
| sic ei procedit postprincipio, denique | |
| si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit, | |
| sin autem frugist, eveniunt frugaliter. | |
| hanc ego rem exorsus sum facete et callide, | 455 |
| igitur proventuram bene confido mihi. | |
| nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo, | |
| ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat. | |
| Sagaristio, heus, exi atque educe virginem | |
| et istás tabellas, quas consignavi tibi, | 460 |
| quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia. |