| IV.ii | |
| Syncerastvs Sátis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam, | 823 |
| quoí hominí erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi. | |
| neque periurior neque peior alter usquam est gentium, | 825 |
| quám erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus. | |
| ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim | |
| agere aetatem praepeditus latere forti ferreo, | |
| quam ápud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus, | |
| quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem, | 830 |
| quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris, | |
| equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis, | |
| verberatum, vinctum, addictum: quí habet quod det, <ut>ut homo est, | |
| omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus | |
| tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus. | 835 |
| ibi tu videas litteratas fictiles epistulas, | |
| pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris: | |
| ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi. | |
| Mil. Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit, | |
| nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo. | 840 |
| et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens. | |
| Sync. Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis, | |
| apud nos expeculiatos servos fieri suis eris. | |
| sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit. | |
| Mil. Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, | 845 |
| qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam. | |
| Sync. Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis | |
| erus nequivit propitiare Venerem suo festo die. | |
| Mil. Lepidam Venerem. Sync. Nam meretrices nostrae primis hostiis | |
| Venerem placavere extemplo. Mil. O lepidam Venerem denuo. | 850 |
| Sync. Nunc domum ibo. Mil. Heus, Synceraste. Sync. Syncerastum qui vocat? | |
| M. Tuos amicus. S. Haud amice facis, qui cum onere offers moram. | |
| Mil. At ob hanc moram tibi reddam operam úbi voles, ubi iusseris. | |
| habe rem pactam. S. Si futurumst, do tibi operam hanc. M. Quo modo? | |
| Sync. Vt enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas. | 855 |
| apage, nesció quid viri sis. Mil. Malus sum. Sync. Tibi sis. Mil. Te volo. | |
| Sync. At onus urget. Mil. At tu appone et respice ad me. Sync. Fecero, | |
| quamquam haud otiumst. Mil. Salvos sis, Synceraste. Sync. O Milphio, | |
| di omnes deaeque ament. Mil. Quemnam hominem? Sync. Nec te nec me, Milphio: | |
| neque erum meum ádeo. Mil. Quém ament igitur? Sync. Aliquem, dignus qui siet. | 860 |
| nam nostrorum nemo dignust. Mil. Lepide loquere. Sync. Me decet. | |
| Mil. Quid agis? Sync. Facio quod manufesti moechi haú ferme solent. | |
| Mil. Quid id est? Sync. Refero vasa salva. Mil. Di te et tuom erum perduint. | |
| Sync. Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim, | |
| meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio. Mil. Quid id est? cedo. | 865 |
| Sync. Malus es? Mil. Malus sum. Sync. Male mihi est. Mil. Memora, num esse aliter decet? | |
| quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim, | |
| neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis? | |
| Sync. Diespiter me sic amabit, Mil. Vt quidem edepol dignus es. | |
| Sync. Vt ego hanc familiam interire cupio. Mil. Adde operam, si cupis. | 870 |
| Sync. Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent. | |
| Mil. Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus | |
| volucres tibi erunt tuae hirquinae. S. I in malam rem. M. I tu atque erus. | |
| Sync. Verum. enim qui hómo eum norit, norit. cito homo pervorti potest. | |
| Mil. Quid iam? Sync. Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis. Mil. Rectius | 875 |
| tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri. | |
| Sync. Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim. | |
| Mil. Crede audacter meo periclo. Sync. Male credam, et credam tamen. | |
| Mil. Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? Sync. Scio. | |
| Mil. Propter amorem—Sync. Omnem operam perdis. Mil. Quid iam? Sync. Quia doctum doces. | 880 |
| Mil. Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet | |
| facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas, | |
| eo facilius facere poterit. Sync. At ego hoc metuo, Milphio. | |
| M. Quid est quod metuas? S. Dúm ero insidias paritem, ne me perduim. | |
| si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat, | 885 |
| continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit. | |
| Mil. Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior, | |
| nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet | |
| id esse facinus ex ted ortum. Sync. Male credam, et credam tamen. | |
| sed hoc tu tecum tacitum habeto. Mil. Fide non melius creditur. | 890 |
| loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus. | |
| Sy. Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet. Mi. Qui id potest? | |
| Sync. Facile. Mil. Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere. | |
| S. Quia Adelphasium, quám erus deamat tuos, ingenuast. M. Quo modo? | |
| Sync. Eodem quo soror illius altera Anterastilis. | 895 |
| Mil. Cedo qui id credam. Sync. Quia illas emit in Anactorio parvolas | |
| de praedone Siculo. Mil. Quanti? Sync. Duodeviginti minis, | |
| duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam. | |
| et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere: | |
| ingenuas Carthagine aibat esse. Mil. Di vostram fidem, | 900 |
| nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles | |
| ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi | |
| qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit. | |
| is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom. | |
| Sync. Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat | 905 |
| suas popularis liberali causa. Mil. Tacitus tace modo. | |
| Sync. Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit. | |
| Mil. Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit. | |
| ita paratumst. Sync. Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam. | |
| Mil. Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent. | 910 |
| Sync. Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio? | |
| Mil. Valeas beneque ut tibi sit. Sync. Pol istuc tibi et tuost ero in manu. | |
| vale et haec cura clanculum ut sint dicta. Mil. Non dictumst. vale. | |
| S. At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. M. Lepidu's, quom mones. | |
| et ita hoc fiet. Sync. Proba materies data est, si probum adhibes fabrum. | 915 |
| Mil. Potin ut taceas? Sync. Taceo atque abeo.—Mil. Mihi commoditatem creas. | |
| illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt | |
| et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti. | |
| satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum? | |
| ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem, | 920 |
| quae audivistis modo, nunc si eadem híc iterum iterem, inscitiast. | |
| [ero] uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus.— | |
| [di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas | |
| hodie ad hunc lenonem. sed ego nunc est cum me commoror. | |
| ita negotium institutumst, non datur cessatio; | 925 |
| nám et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst, | |
| et illud autem inserviendumst consilium vernaculum. | |
| remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit. | |
| nunc intro ibo: dum erus adveniat a foro, opperiar domi.—] |