| V.ii | |
| Agorastocles Ain tú tibi dixe Syncerastum, Milphio, | 961 |
| eas ésse ingenuas ambas surrupticias | |
| Charthaginiensis? Milphio Aio, et, si frugi esse vis, | |
| eas líberali iam adseres causa manu. | |
| nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati | 965 |
| servire ante oculos, domi quae fuerint liberae. | |
| Han. Pro di immortales, opsecro vostram fidem, | |
| quam orationem hanc aures dulcem devorant. | |
| creta est profecto hórum hominum oratio, | |
| ut mi apsterserunt omnem sorditudinem. | 970 |
| Agor. Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes. | |
| Mil. Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter? | |
| aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi. | |
| Agor. Incipere multost quam impetrare facilius. | |
| Mil. Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit? | 975 |
| numnam in balineis circumductust pallio? | |
| Agor. Facies quidem edepol Punicast. Mil. Guggast homo. | |
| servos quidem edepol veteres antiquosque habet. | |
| Agor. Qui scis? Mil. Viden homines sarcinatos consequi? | |
| † atque ut opinor digitos in manibus non habent. | 980 |
| Agor. Quid iam? Mil. Quia incedunt cum anulatis auribus. | |
| Han. Adibo hosce atque áppellabo Punice. | |
| si respondebunt, Punice pergam loqui; | |
| si non, tum ad horum mores linguam vertero. | |
| Mil. Quid ais tu? écquid commeministi Punice? | 985 |
| Agor. Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi, | |
| qui illim sexennis perierim Carthagine? | |
| Han. Pro di immortales, plurumi ad illum modum | |
| periere pueri liberi Carthagine. | |
| Mil. Quid ais tu? Agor. Quid vis? Mil. Vin appellem hunc Punice? | 990 |
| Agor. An scis? Mil. Nullus me est hodie Poenus Poenior. | |
| Agor. Adi atque appella, quid velit, quid venerit, | |
| qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris. | |
| Mil. Avo. quoiates estis aut quo ex oppido? | |
| Han. Anno byn mytthymballe udradait annech. | 995 |
| Agor. Quid ait? Mil. Hannonem se esse ait Carthagine, | |
| Carthaginiensis Mytthumbalis filium. | |
| Han. Avo. Mil. Salutat. Han. Donni. Mil. Doni volt tibi | |
| dare hic nescio quid. audin pollicitarier? | |
| Agor. Saluta hunc rursus Punice verbis meis. | 1000 |
| Mil. Avo donni inquit hic tibi verbis suis. | |
| Han. Me har bocca. Mil. Istuc tibi sit potius quam mihi. | |
| Agor. Quid ait? Mil. Miseram esse praedicat buccam sibi. | |
| fortasse medicos nos esse arbitrarier. | |
| Agor. Si <ita> est, nega esse; nolo ego errare hospitem. | 1005 |
| Mil. Audin tu? Han. Rufeyn nyccho issam. Agor. Sic volo | |
| profecto vera cuncta huic expedirier. | |
| roga númquid opus sit. Mil. Tu qui zonam non habes, | |
| quid in hanc venistis urbem aút quid quaeritis? | |
| H. Muphursa. A. Quid ait? H. Miuulec hianna. A. Quid venit? | 1010 |
| Mil. Non audis? mures Africanos praedicat | |
| in pompam ludis dare se velle aedilibus. | |
| Han. Lech lachanna nilimniichto. Agor. Quid nunc ait? | |
| Mil. Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces: | |
| nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant. | 1015 |
| Agor. Mercator credo est. Han. Assam. Mil. Arvinam quidem. | |
| Han. Palu mirga detha. Agor. Milphio, quid nunc ait? | |
| Mil. Palas vendundas sibi ait et mergas datas, | |
| ad messim credo, nisi quid tú aliud sapis. | |
| [ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.] | 1020 |
| Agor. Quid istuc ad me? Mil. Certiorem te esse volt, | |
| ne quid clam furtim se accepisse censeas. | |
| Han. Mufonnim siccoratim. Mil. Hem, cave sis feceris | |
| quod hic te órat. Agor. Quid ait aut quid orat? expedi. | |
| Mil. Sub cratim ut iubeas se supponi átque eo | 1025 |
| lapides imponi multos, ut sese neces. | |
| Han. Gunebbal samem lyryla. Agor. Narra, quid est? | |
| quid ait? Mil. Non hercle nunc quidem quicquam scio. | |
| Hann. At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar. | |
| servom hercle te esse oportet et nequam et malum, | 1030 |
| hominem peregrinum atque advenam qui inrideas. | |
| Mil. At hercle te hominem et sycophantam et subdolum, | |
| qui huc advenisti nos captatum, migdilix, | |
| bisulci lingua quasi proserpens bestia. | |
| Agor. Maledicta hinc aufer, linguam compescas face. | 1035 |
| maledicere huic tu temperabis, si sapis. | |
| meis cónsanguineis nolo te iniuste loqui. | |
| Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens. | |
| Han. O mi popularis, salve. Agor. Et tu edepol, quisquis es. | |
| et si quid opus est, quaeso, dic atque impera | 1040 |
| popularitatis causa. Han. Habeo gratiam. | |
| [verum ego hic hospitium hábeo: Antidamae filium | |
| quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.] | |
| sed ecquem ádulescentem tu hic novisti Agorastoclem? | |
| Agor. Siquidem Ántidamai quaeris ádoptaticium, | 1045 |
| ego sum ipsus quem tu quaeris. Han. Hem, quid ego audio? | |
| Agor. Antidamae gnatum me esse. Han. Sí itast, tesseram | |
| conferre si vis hospitalem, eccam attuli. | |
| Agor. Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi. | |
| Han. O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater | 1050 |
| patritus † ergo hospes Antidamas fuit. | |
| haec mi hospitalis tessera cum illo fuit. | |
| Agor. Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur. | |
| nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem, | |
| unde súm oriundus. Han. Di dent tibi omnes quae velis. | 1055 |
| quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini | |
| gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem. | |
| Agor. Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos | |
| emit, et is me sibi adoptavit filium. | |
| Han. Demarcho item ipse fuit adoptaticius. | 1060 |
| sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi, | |
| ecquid meministi tuom parentum nomina, | |
| patris atque matris? Agor. Memini. Han. Memoradum mihi, | |
| si novi forte aut si sunt cognati mihi. | |
| Agor. Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater. | 1065 |
| Han. Patrem atque matrem viverent vellem tibi. | |
| Agor. An mortui sunt? Han. Factum, quod aegre tuli. † | |
| nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit; | |
| pater tuos, is erat frater patruelis meus, | |
| et is me heredem fecit, quom suom obiit diem, | 1070 |
| quo me privatum aégre patior mortuo. | |
| sed sí ita est, ut tu sis Iahonis filius, | |
| signum esse oportet in manu laeva tibi, | |
| ludenti puero quod memordit simia. | |
| ostende, inspiciam. <Agor. Em ostendo.> Han. Aperi. audi atque ades: | 1075 |
| * * * | 1075a |
| Agor. Mi patrue, salve. Han. Ét tu salve, Agorastocles. | 1076 |
| iterum mihi gnatus videor, quom te repperi. | |
| Mil. Pol istám rem vobis bene evenisse gaudeo. | |
| sed te moneri num nevis? Han. Sane volo. | |
| Mil. Paterna oportet filio reddi bona. | 1080 |
| aequomst habere hunc bona quae possedit pater. | |
| Han. Haud postulo aliter: restituentur omnia; | |
| suam síbi rem salvam sistam, si illo advenerit. | |
| Mil. Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen. | |
| Han. Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat. | 1085 |
| Mil. Festivom facinus venit mi in mentem modo. | |
| Han. Quid id est? Mil. Tua opus est opera. Han. Dic mihi quid lubet: | |
| profecto uteris, ut voles, operam meam. | |
| quid est negoti? Mil. Potin tu fieri subdolus? | |
| Han. Inimico possum, amico ínsipientia est. | 1090 |
| Mil. Inimicus hercle est huius. Han. Male faxim lubens. | |
| Mil. Amat ab lenone hic. Han. Facere sapienter puto. | |
| Mil. Leno hic habitat vicinus. Han. Male faxim lubens. | |
| Mil. Ei duae puellae sunt meretrices servolae | |
| sorores: earum hic alteram efflictim perit, | 1095 |
| neque eam incestavit umquam. Han. Acerba amatiost. | |
| Mil. Hunc leno ludificatur. Han. Suom quaestum colit. | |
| Mil. Hic illi malam rem dare volt. Han. Frugist, si id facit. | |
| Mil. Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo, | |
| ut te allegemus, filias dicas tuas | 1100 |
| surruptasque esse parvolas Carthagine * | |
| manu líberali causa ámbas adseras, | |
| quasi filiae tuae sint. iamne intellegis? | |
| Han. Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae | |
| cum nutrice una sunt surruptae parvolae. | 1105 |
| Mil. Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet. | |
| Han. Pol magis quam vellem. Mil. Eu hércle mortalem catum, | |
| * malum crudumque, estolidum et subdolum. | |
| ut adflet, quo illud gestu faciat facilius. | |
| me quoque dolis iam superat architectonem. | 1110 |
| Han. Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi. | |
| Mil. Statura hau magna, corpore aquilost. Han. Ipsa east. | |
| Mil. Specie venusta, óre atque oculis pernigris. | |
| Han. Formam quidem hercle verbis depinxti probe. | |
| Mil. Vin eam videre? Han. Filias malo meas. | 1115 |
| sed i átque evoca illam; sí eae meae sunt filiae, | |
| si illarum est nutrix, me continuo noverit. | |
| Mil. Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat | |
| foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt. |