V.iv
|
|
Adelphasivm Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret,
|
1174
|
oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit.
|
1175
|
deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum,
|
|
digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie.
|
|
tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde.
|
|
arás tus, murrinus, ómnis odor
|
|
complébat. haud sordére visust
|
|
festús dies, Venus, nec tuóm fanum:
|
1180
|
tantús ibi clientarum érat numerus,
|
|
quae ad Cálydoniam venérant Venerem.
|
|
Anterastilis Certo enim, quod quidem ad nos duas
|
|
attínuit, praepotentés pulchre
|
|
pacísque potentes, sóror, fuimus,
|
|
neque ab iúventute inibi inrídiculo
|
|
habitaé, quod pol,
|
|
soror, céteris omnibus fáctumst.
|
|
Ad. Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes.
|
|
Ant. Spero équidem. Ad. Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco;
|
1185
|
eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas.
|
|
Han. Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom,
|
|
quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso,
|
|
† rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque <é> patria
|
|
perdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.
|
1190
|
Agor. Omnía faciet Iuppíter faxo,
|
|
nam mi ést obnoxius ét me
|
|
metuít. Han. Tace quaeso.
|
|
Agor. Ne lácruma, patrue.
|
1191a
|
Ant. Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória;
|
1192
|
sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine.
|
|
Ad. Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro,
|
|
si tíbi illi non os óblitumst fulígine?
|
1195
|
Agor. O pátrue, o patrue mí. Han. Quid est,
|
|
fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi.
|
|
Agor. At enim hóc volo agas. Han. At enim ágo istuc.
|
|
Agor. <O> pátrue mi patruíssime.
|
|
Han. Quid est? Agor. Ést lepida et lauta. út sapit.
|
|
Han. Ingénium patris habet quód sapit.
|
|
Ag. Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast.
|
|
nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore.
|
1200
|
Ad. Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror,
|
|
ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.
|
|
multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,
|
|
quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris.
|
|
Ant. Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,
|
1205
|
quodque haruspéx de ambabus dixit. Agor. Velim de me aliquid dixerit.
|
|
Ant. Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas.
|
|
id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.
|
|
Agor. Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,
|
|
libertatem, quia me amare hanc scit. Ad. Soror, sequere hac. An. Sequor.
|
1210
|
Han. Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite.
|
|
Ad. Quis revocat? Ag. Qui bene volt vobis facere. Ad. Facere occasiost.
|
|
sed quis homost? Ag. Amicus vobis. Ad. Qui quidem inimicus non siet.
|
|
Ag. Bonus est hic homo, mea voluptas. Ad. Pol istum malim quam malum.
|
|
Agor. Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast. Ad. Hau precor.
|
1215
|
Agor. Multa bona volt vobis facere. Ad. Bonus bonis bene feceris.
|
|
[Han. Gaudio ero vobis. Ad. At edepol nos voluptati tibi.
|
|
Han. Libertatique. Ad. Istoc pretio tuas nos facile feceris.]
|
|
Agor. Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,
|
|
iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras.
|
1220
|
ut pudice verba fecit, cogitate et commode,
|
|
ut modeste orationem praebuit. Han. Certo haec meast.
|
|
sed ut astú sum adgressus ad eas. Agor. Lepide hercle atque commode.
|
|
Han. Pergo etiam temptare? Agor. In pauca confer: sitiunt qui sedent.
|
|
Han. Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco.
|
1225
|
Agor. Nunc, pátrue, tu frugí bonae es. tené. vin ego hanc adpréndam?
|
|
Ad. An patruos est, Agorastocles, tuos hic? Agor. Iam faxo scibis.
|
|
nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo—mea eris sponsa.
|
|
Han. Ite in ius, ne moramini. antestare me atque duce.
|
|
Agor. Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor.
|
1230
|
sed illúd quidem volui dícere—immo hercle díxi quod volebam.
|
|
Han. Moramini. in ius vos voco, nisi honestiust prehendi.
|
|
Ad. Quid in iús vocas nos? quid tibi debemus? Agor. Dicet illi.
|
|
Ad. Etiam me meae latrant canes? Agor. At tu hercle adludiato:
|
|
dato mihi pro offa savium, pro ósse linguam obicito.
|
1235
|
ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.
|
|
Han. Ite si ítis. Ad. Quid nos fecimus tibi? Han. Fures estis ambae.
|
|
Ad. Nosne tíbi? Han. Vos inquam. Agor. Atque ego scio. Ad. Quid id fúrtist? Agor. Hunc rogato.
|
|
Han. Quia annos multos filias meas célavistis clam me,
|
|
atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas.
|
1240
|
Ad. Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.
|
|
Agor. Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det.
|
|
Ad. Nil tecum ago, apscede opsecro. Ag. Atque hércle mecum agendum est.
|
|
nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;
|
|
et praedicabo quo modo [vos] furta faciatis multa
|
1245
|
quoque modo húius filias apud vós habeatis servas,
|
|
quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.
|
|
Ad. Vbi sunt eae? aut quas, opsecro? Ag. Satis iám sunt maceratae.
|
|
H. Quid si eloquamur? Ag. Censeo hercle, patrue. Ad. Misera timeo,
|
|
quid hoc sít negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto.
|
1250
|
Han. Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit,
|
|
ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem;
|
|
nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri,
|
|
eas dís est aequom gratias nos agere sempiternas,
|
|
quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales.
|
1255
|
vos meae estis ambae filiae et hic ést cognatus vester,
|
|
huiusce fratris filius, Agorastocles. Ad. Amabo,
|
|
num hi falso oblectant gaudio nos? Agor. At ita me di servent,
|
|
ut hic páter est vester. date manus. Ad. Salve, insperate nobis
|
|
pater, té complecti nos sine. Ant. Cupite atque exspectate
|
1260
|
pater, salve. Ad. Ambae filiae sumus. Ant. Amplectamur ambae.
|
|
Agor. Quis me amplectetur postea? Han. Nunc ego sum fotunatus,
|
|
multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo.
|
|
Ad. Vix hoc videmur credere. Han. Magis quí credatis dicam.
|
|
nam vostra nutrix † primum me cognovit. Ad. Vbi ea, amabo, est?
|
1265
|
Han. Apud hunc est. Agor. Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?
|
|
omitte saltem tu altera. nolo ego istuc. Ad. Enicas me.
|
|
* * *
|
1267a
|
prius quám tibi desponderit. Agor. Mitto. Ad. Sperate, salve.
|
1268
|
Han. Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.
|
|
quibus núnc in terra melius est? Agor. Eveniunt digna dignis.
|
1270
|
Han. Tandem huic cupitum contigit. Ag. O Apella, o Zeuxis pictor,
|
|
cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?
|
|
nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.
|
|
Han. Dí deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias,
|
|
quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,
|
1275
|
ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam.
|
|
[Ad. Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.
|
|
Agor. Patrue, facito in memoria habeas, tuam maiorem filiam
|
|
mihi te despondisse. Han. Memini. Agor. Et dotis quid promiseris.]
|
|