IV.vi
|
|
Simo Viso quid rerum meus Vlixes egerit,
|
1063
|
iamne habeat signum ex arce Ballionia.
|
|
Bal. O fortunate, cedo fortunatam manum,
|
1065
|
Simo. Sim. Quíd est? Ba. Iam—Sim. Quid iam? Bal. Nihil est quod metuas. Sim. Quid est?
|
|
venitne homo ad te? Bal. Non. Sim. Quid est igitur boni?
|
|
Bal. Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,
|
|
hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.
|
|
Sim. Velim quidem hercle. Bal. Róga me viginti minas,
|
1070
|
si ille hodie ílla sit potitus muliere
|
|
sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,
|
|
[roga opsecro hercle, gestio promittere.]
|
|
omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;
|
|
atque etiam habeto mulierem dono tibi.
|
1075
|
Sim. Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,
|
|
ut concepisti verba: viginti minas
|
|
dabin? Bal. Dabuntur. Sim. Hoc quidem actumst hau male.
|
|
[sed convenistin hominem? Bal. Immo ambo simul.
|
|
Sim. Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi?
|
1080
|
Bal. Nugas theatri, verba quae in comoediis
|
|
solent lenoni dici, quae pueri sciunt:
|
|
malum et scelestum et peiurum aibat esse me.
|
|
Sim. Pol hau mentitust. Bal. Ergo haud iratus fui:
|
|
nam quanti refert ei nec recte dicere,
|
1085
|
qui nihili faciat quique infitias non eat?]
|
|
Sim. Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto.
|
|
Bal. Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,
|
|
a me. meministin tibi me dudum dicere,
|
|
eam véniisse militi Macedonio?
|
1090
|
Sim. Memini. Bal. Em íllius servos húc ad me argentum attulit
|
|
et obsignatum sumbolum, Sim. Quid postea?
|
|
Bal. Qui inter me atque illum militem convenerat:
|
|
is secum abduxit mulierem hau multo prius.
|
|
Sim. Bonan fide istuc dicis? Bal. Vnde ea sit mihi?
|
1095
|
Sim. Vide módo, ne illic sit contechnatus quippiam.
|
|
Bal. Epistula atque imago me certum facit;
|
|
quin illam [quidem iam] in Sicyonem ex urbe abduxit modo.
|
|
Sim. Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum
|
|
facere ut det nomen ad molas coloniam?
|
1100
|
sed quis hic homo est chlamydatus? Bal. Non edepol scio,
|
|
nisi ut observemus quó eat aut quam rem gerat.
|
|