| RVDENS | |
| PROLOGVS | |
| Arctvrvs Qui gentes omnes mariaque et terras movet, | 1 |
| eius sum civis civitate caelitum. | |
| ita sum, ut videtis, splendens stella candida, | |
| signum quod semper tempore exoritur suo | |
| hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi. | 5 |
| [noctu sum in caelo clarus atque inter deos, | |
| inter mortalis ambuló interdius. | |
| at alia signa de caelo ad terram accidunt.] | |
| qui est imperator divom atque hominum Iuppiter, | |
| is nos per gentis alium ália disparat, | 10 |
| qui facta hominum, mores, pietatem et fidem | |
| noscamus, ut quemque adiuvet opulentia. | |
| qui falsas litis falsis testimoniis | |
| petunt quique in iure abiurant pecuniam, | |
| eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem; | 15 |
| cotidie ille scit quis hic quaerat malum: | |
| qui hic litem apisci postulant peiurio | |
| mali, res falsas qui impetrant apud iudicem, | |
| iterum ille eam rem iudicatam iudicat; | |
| maiore multa multat quam litem auferunt. | 20 |
| bonos in aliis tabulis exscriptos habet. | |
| atque hoc scelesti in animum inducunt suom, | |
| Iovem sé placare posse donis, hostiis: | |
| et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia | |
| nihil éi acceptumst a periuris supplici; | 25 |
| facilius si qui pius est a dis supplicans, | |
| quam qui scelestust, inveniet veniam sibi. | |
| idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni | |
| quique aetatem agitis cum pietate et cum fide: | |
| * * * | 29a |
| retinete porro, post factum ut laetemini. | 30 |
| nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar. | |
| primumdum huic esse nomen urbi Diphilus | |
| Cyrenas voluit. illic habitat Daemones | |
| in agro atque villa proxima propter mare, | |
| senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus; | 35 |
| neque is adeo propter malitiam patria caret, | |
| sed dum alios servat se impedivit interim, | |
| rem bene paratam comitate perdidit. | |
| huíc filiola virgo periit parvola. | |
| eam dé praedone vir mercatur pessumus, | 40 |
| is eam huc Cyrenas leno advexit virginem. | |
| adulescens quidam civis huius Atticus | |
| eam vídit ire e ludo fidicinio domum, | |
| amare occepit: ad lenonem devenit, | |
| minis triginta sibi puellam destinat | 45 |
| datque arrabonem et iure iurando alligat. | |
| is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem | |
| neque quod iuratus adulescenti dixerat. | |
| eí erat hospes par sui, Siculus senex | |
| scelestus, Agrigentinus, urbis proditor; | 50 |
| is illius laudare infit formam virginis | |
| et aliarum itidem quae eius erant mulierculae. | |
| infit lenoni suadere, ut secum simul | |
| eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários | |
| dicit, potesse íbi eum fieri divitem. | 55 |
| [ibi esse quaestum maximum meretricibus.] | |
| persuadet. navis clanculum conducitur, | |
| quidquid erat noctu in navem comportat domo | |
| leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat | |
| ait sése Veneri velle votum solvere | 60 |
| (id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium | |
| vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico | |
| conscendit navem, ávehit meretriculas. | |
| adulescenti alii narrant ut res gesta sit, | |
| lenonem abiisse. ad portum ádulescens venit: | 65 |
| illorum navis longe in altum abscesserat. | |
| ego quoniam video virginem asportarier, | |
| tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul: | |
| increpui hibernum et fluctus movi maritimos. | |
| nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum: | 70 |
| vehemens sum exoriens, cum occido vehementior. | |
| nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul | |
| sedent eiecti: navis confracta est eis. | |
| illa autem virgo atque altera itidem ancillula | |
| de navi timidae desuluerunt in scapham. | 75 |
| nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt | |
| ad villam illius, exul ubi habitat senex, | |
| cuius déturbavit ventus tectum et tegulas; | |
| et servos illic est éius, qui egreditur foras. | |
| adulescens huc iam adveniet, quem videbitis, | 80 |
| qui illam mercatust de lenone virginem. | |
| valete, ut hostes vestri diffidant sibi.— |