| V.iii | |
| Gripvs Séquere hac. Daemones Vbi istic lenost? Grip. Heus tu. ém tibi, hic habet vidulum. | 1357 |
| Daem. Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi. | |
| omnia, ut quídquid infuit, ita salva sistentur tibi. | |
| tene, si tuost. Labr. O di immortales, meus est. salve, vidule. | 1360 |
| D. Tuosne est? L. Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen. | |
| Daem. Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo | |
| cum crepundiis, quibuscum hódie filiam inveni meam. | |
| Labr. Quam? Daem. Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea. | |
| Labr. Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia | 1365 |
| pulchre evenit, gaudeo. Daem. Istuc facile non credo tibi. | |
| Labr. Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum | |
| ob eam ne duis, condono te. Daem. Benigne edepol facis. | |
| L. Immo tu quidem hercle vero. G. Heus tu, iám habes vidulum. | |
| L. Habeo. G. Propera. L. Quid properabo? G. Reddere argentum mihi. | 1370 |
| L. Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo. G. Quae haec factio est? | |
| non debes? Labr. Non hercle vero. Grip. Non tu iuratus mihi es? | |
| Labr. Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid vóluptati est mihi: | |
| ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est. | |
| Grip. Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime. | 1375 |
| Daem. Gripe, quod tu istum talentum poscis? Grip. Iuratust mihi | |
| dare. Labr. Libet iurare. tun meo póntifex peiurio es? | |
| Daem. Qua pro re argentum promisit hic tibi? Grip. Si vidulum | |
| hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare | |
| mihi talentum magnum argenti. Labr. Cedo quicum habeam iudicem, | 1380 |
| ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum <haud> siem | |
| quinque et viginti annos natus. G. Habe cum hóc. L. Aliost opus. | |
| Daem. Iám ab isto auferre haud <potis> sim, si istunc condemnavero. | |
| promisistin huic argentum? Labr. Fateor. Daem. Quod servo <meo> | |
| promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules | 1385 |
| te hic fide lenonia uti: non potes. Grip. Iam te ratu's | |
| nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum: | |
| id ego continuo huic dabo adeo, mé ut hic emittat manu. | |
| Daem. Quando ergo erga te benignus <ego> fui atque opera mea | |
| haec tibi sunt servata—Grip. Immo hercle mea, ne tu dicas tua. | 1390 |
| Daem. (Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet | |
| bene merenti bene referre gratiam. Labr. Nempe pró meo | |
| iure oras? Daem. Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam. | |
| Grip. Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur. | |
| Daem. Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est; | 1395 |
| ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia. | |
| Labr. Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras, | |
| quod isti sum iuratus. Grip. Heus tu, mihi dato ergo, si sapis. | |
| Daem. Tacen an non? Grip. Tu meam rem simulas agere, tibi mu * * . | |
| non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi. | 1400 |
| Daem. Vapulabis, verbum si addis istúc unum. Grip. Vel hercle énica, | |
| non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor. | |
| Labr. Tibi operam hic quidem dát. tace. Daem. Concede hoc tu, leno. Labr. Licet. | |
| Grip. Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri. | |
| Daem. Dic mihi, quanti íllam emisti tuam alteram mulierculam, | 1405 |
| Ampeliscam? Labr. Mille nummum denumeravi. Daem. Vin tibi | |
| condicionem luculentam ferre me? Labr. Sane volo. | |
| D. Dividuom talentum faciam. L. Bene facis. D. Pro illa altera, | |
| libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo. | |
| Labr. Maxime. Daem. Pro illo dimidio égo Gripum emittam manu, | 1410 |
| quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni. Labr. Bene facis, | |
| gratiam habeo magnam. Grip. Quam mox mi argentum ergo redditur? | |
| Daem. Res soluta est, Gripe. ego habeo. Grip. Át ego me hercle mavolo. | |
| Daem. Nihil hercle hic tibi est, né tu speres. iuris iurandi volo | |
| gratiam facias. Grip. Perii hercle. nisi me suspendo, occidi. | 1415 |
| numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem. | |
| Daem. Hic hodie cenato, leno. Labr. Fiat, condicio placet. | |
| Daem. Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem, | |
| ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi, | |
| nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras. | 1420 |
| verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare, | |
| comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim. | |
| vos hic hodie cenatote ambó. Labr. Fiat. Daem. Plausum date. |