STICHVS
|
|
I.i
|
|
Panegyris Crédo egó miserám
|
1
|
fuísse Penelopam,
|
1a
|
sorór, suo ex animo,
|
2
|
quae tám diu vidua
|
2a
|
viró suo caruit;
|
3
|
nam nós eius ánimum
|
3a
|
de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt,
|
4
|
quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est,
|
5
|
sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper.
|
|
Soror Nostrum ófficium
|
|
nos fácere aequomst,
|
7a
|
neque id mágis facimus
|
8
|
quam nós monet píetas.
|
8a
|
sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum
|
9
|
loquí de re viri. Pan. Salvéne, amabo?
|
10
|
Sor. Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior,
|
|
patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus †
|
|
civíbus ex omnibus probús perhibetur,
|
|
eúm nunc improbi viri ófficio uti,
|
|
virís qui tantas apséntibus nóstris
|
15
|
facit íniurias immérito
|
|
nosque áb eis abducére volt.
|
|
haec rés vitae me, sóror, saturant,
|
|
haec míhi dividiae et sénio sunt.
|
|
Pan. Ne lácruma, soror, neu túo id animo
|
20
|
fac quod tíbi tuos pater faceré minatur:
|
|
spes ést eum melius fácturum.
|
|
novi égo illum: ioculo istaec dicit,
|
|
neque illé sibi mereat Pérsarum
|
|
montís, qui esse aurei pérhibentur,
|
25
|
ut istúc faciat quod tú metuis.
|
|
tamen sí faciat, minime irasci
|
|
decet, néque id immerito evéniet.
|
|
nam víri nostri domo ut ábierunt,
|
|
hic tértius annus. Sor. Ita út memoras.
|
30
|
Pan. Quom ipsi ínterea vivánt, valeant,
|
|
ubi sínt, quid agant, ecquíd agant,
|
|
neque párticipant nos, néque redeunt.
|
|
Sor. An id dóles, soror, quia illi suom ófficium
|
34-35
|
non cólunt, quom tu tuom fácis? Pan. Ita pol.
|
36
|
Sor. Tace sís, cave sis audíam ego istuc
|
|
posthác ex te. Pan. Nam quíd iam?
|
|
Sor. Quia pól meo animo omnis sápientis
|
|
suom offícium aequom est colere ét facere.
|
40
|
quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior,
|
|
moneo, út tuom memineris ófficium:
|
|
etsi ílli improbi sint átque aliter
|
|
nobís faciant quam aequómst, tam pol
|
|
ne quíd magis simus * omnibus obníxe opibus
|
45
|
nostrum ófficium meminísse decet.
|
|
Pan. Placet; táceo. Sor. At memineris fácito.
|
|
[Pan. Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri,
|
|
neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit;
|
|
nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.
|
50
|
et me quidem haec condicio nunc non paenitet,
|
|
neque est cur [non] studeam has nuptias mutarier;
|
|
verum postremo in patris potestate est situm:
|
|
faciendum id nobis quod parentes imperant.
|
|
Sor. Scio, atque in cogitando maerore augeor,
|
55
|
nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
|
|
Pan. Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.]
|
|