| V.ii | |
| Sangarinvs Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae, | 649 |
| sperata erilis patria, te video libens. | 650 |
| sed amica mea et conserva quid agat Stephanium | |
| curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram, | |
| salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret | |
| me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi. | |
| sed Stichus est hic quidem. Stichvs Fecisti, ere, facetias, | 655 |
| quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum. | |
| pro di immortales, quot ego voluptates fero, | |
| quot risiones, quot iocos, quot savia, | |
| saltationes, blanditias, prothymias. | |
| Sang. Stiche. Stich. Hem. Sang. Quíd fit? Stich. Euge, Sangarine lepidissume. | 660 |
| fero convivam Dionysum mihique et tibi. | |
| namque edepol cena cocta est, locus liber datust | |
| mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium, | |
| ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho, | |
| ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst. | 665 |
| Sang. Quis somniavit aurum? Stich. Quid id ad te attinet? | |
| proin tu lavare propera. Sang. Lautus sum. Stich. Optime, | |
| [sequere ergo hác me íntro. Sang. Ego vero sequor. | |
| Stich.] volo eluamus hodie, peregrina omnia | |
| relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.— | 670 |
| Sang. Sequor, et domum redeunti principium placet. | |
| bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.— |