| I.i | |
| Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae | 16 |
| superesse vitae sospitem et superstitem, | |
| ita ted obtestor per senectutem tuam | |
| perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, | |
| si quid med erga hodie falsum dixeris, | 20 |
| ut tibi superstes uxor aetatem siet | |
| atque illa viva vivos ut pestem oppetas. | |
| Demaenetvs Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi | |
| video necesse esse eloqui quidquid roges. | |
| [ita me obstinate adgressu's, ut non audeam | 25 |
| profecto, percontanti quin promam omnia.] | |
| proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis | |
| eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias. | |
| Lib. Dic obsecro hercle serio quod te rogem, | |
| cave míhi mendaci quicquam. Dem. Quin tu ergo rogas? | 30 |
| Lib. Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit? | |
| Dem. Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci? | |
| Lib. [Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.] | |
| apud fústitudinas, ferricrepinas insulas, | |
| ubi vivos homines mortui incursant boves. | 35 |
| Dem. Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci: | |
| ubi fit polenta, te fortasse dicere. Lib. Ah, | |
| neque hercle ego istuc dico nec dictum volo, | |
| teque obsecro hercle ut quae locutu's despuas. | |
| Dem. Fiat, geratur mos tibi. Lib. Age, age usque excrea. | 40 |
| Dem. Etiamne? Lib. Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus. | |
| etiam amplius. Dem. Nam quo usque? Lib. Vsque ad mortem volo. | |
| Dem. Cave sís malam rem. Lib. Vxoris dico, non tuam. | |
| Dem. Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu. | 44-45 |
| Lib. Di tibi dent quaecumque optes. Dem. Redde operam mihi. | 46 |
| cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi | |
| propterea quod me non scientem feceris? | |
| aut cur postremo filio suscenseam, | |
| patres ut faciunt ceteri? Lib. Quid istúc novi est? | 50 |
| demiror quid sit et quo evadat sum in metu. | |
| Dem. Equidem scio iam, filius quod amet meus | |
| istanc meretricem e proxumo Philaenium. | |
| estne hoc ut dico, Libane? Lib. Rectam instas viam. | |
| ea res est. sed eum morbus invasit gravis. | 55 |
| Dem. Quid morbi est? Lib. Quia non suppetunt dictis data. | |
| Dem. Tune es adiutor nunc amanti filio? | |
| Lib. Sum vero, et alter noster est Leonida. | |
| Dem. Bene hercle facitis ét a me initis gratiam. | |
| verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit? | 60 |
| Lib. Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus. | |
| Dem. Fateór eam esse importunam atque incommodam. | |
| Lib. Posterius istuc dicis quam credo tibi. | |
| Dem. Omnes parentes, Libane, liberis suis, | |
| qui mi auscultabunt, facient obsequellam† | 65 |
| quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo. | |
| atque ego me id facere studeo, volo amari a meis; | |
| volo mé patris mei similem, qui causa mea | |
| nauclerico ipse ornatu per fallaciam | |
| quam amabam abduxit ab lenone mulierem; | 70 |
| neque puduit eum id aetatis sycophantias | |
| struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi. | |
| eos mé decretumst persequi mores patris. | |
| nam me hodie oravit Argyrippus filius, | |
| uti sibi amanti facerem argenti copiam; | 75 |
| et íd ego percupio obsequi gnato meo. | |
| [volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.] | |
| quamquam illum mater arte contenteque habet, | |
| patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec. | |
| praesertim quom is me dignum quoi concrederet | 80 |
| habuit, me habere honorem eius ingenio decet; | |
| quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem, | |
| cupio esse amicae quod det argentum suae. | |
| Lib. Cupis id quod cupere te nequiquam intellego. | |
| dotalem servom Sauream uxor tua | 85 |
| adduxit, cui plus in manu sit quam tibi. | |
| Dem. Argentum accepi, dote imperium vendidi. | |
| nunc verba in pauca conferam quid te velim. | |
| viginti iam usust filio argenti minis: | |
| face id ut paratum iam sit. Lib. Vnde gentium? | 90 |
| Dem. Me defraudato. Lib. Maxumas nugas agis: | |
| nudo detrahere vestimenta me iubes. | |
| defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola. | |
| tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu, | |
| nisi quid tu porro uxorem defraudaveris? | 95 |
| Dem. Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream | |
| potes, circumduce, aufer; promitto tibi | |
| non offuturum, si id hodie effeceris. | |
| Lib. Iubeas una opera me piscari in aere, | |
| venari autem rete iaculo in medio mari.† | 100 |
| Dem. Tibi optionem sumito Leonidam, | |
| fabricare quidvis, quidvis comminiscere: | |
| perficito, argentum hodie ut habeat filius, | |
| amicae quod det. Lib. Quid ais tu, Demaenete? | |
| Dem. Quid <vis?> Lib. Si forte in insidias devenero, | 105 |
| tun redimes me, si me hostes interceperint? | |
| Dem. Redimam. Lib. Tum tu igitur aliud cura quid lubet. | |
| ego eo ad forum, nisi quid vis. Dem. Ei, bene ambula. | |
| atque audin etiam? Lib. Ecce. Dem. Si quid te volam, | |
| ubi eris? Lib. Vbicumque libitum erit animo meo. | 110 |
| profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi | |
| ne quid nocere possit, cum tu mihi tua | |
| oratione omnem animum ostendisti tuom. | |
| quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro. | |
| pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar. | 115 |
| Dem. Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium. | |
| Lib. Nempe in foro? Dem. Ibi, si quid opus fuerit. Lib. Meminero.— | |
| Dem. Non esse servos peior hoc quisquam potest | |
| nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius. | |
| eidem homini, si quid recte curatum velis, | 120 |
| mandes: moriri sese misere mavolet, | |
| quam non perfectum reddat quod promiserit. | |
| nam ego illud argentum tam paratum filio | |
| scio esse quam me hunc scipionem contui. | |
| sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam? | 125 |
| * atque ibi manebo apud argentarium.— |