<DINIA senex NICODEMVS adulescens>
ẹsṭ quo * ṇẹq·····ụṣ c̣ẹṇsẹọ 18
Nic. Quid ais? lic̣ẹṭ<ne? Din. M>ạx̣uṃ<e, si>quid ésṭ ọp̣us.
sẹd quiḍ ẹṣṭ negoṭị? Nic. Té ego aụḍị<vi di>cere, 20
operarium te vẹllẹ ru<s condu>c̣<ere>.
Din. Ṛẹ<ct>ẹ audivisti. Nic. Quid vis ọp̣ẹṛịṣ <fie>ṛị?
Din. Qu<id t>u istuc cuṛạs? ạṇ ṃịḥị ṭụṭor ạḍḍịṭụ'ṣ?
Nic. Dare possum, opinor, sạṭis bonúm ọp̣erarium.
Din. Ẹst tibi in mercedẹ servus qụẹm dẹs quisp̣ịạ<m>? 25
Nic. Inopia servum ị··ẹ······o me loc *
Din. Quid? ṭu ḷọc̣ạs ṭẹ? nọ<n, ut opinor, serio,>
nam ẹquidẹm ṭe m<ercennarium haud esse arb>ịtror.
Nic. Non sum, siquidem tu n<on vis mercedem dare,>
verum, si pretium das, du<ces te>cum sịṃul. 30
Din. Laboriosa, adulescens, vịṭa est rustịc̣ạ.
Nic. Vrbana egestas edepol aliquanto magis.
Din. Talis iactanḍịs tuae sunt consuetae manus.
Nic. At qualịs exercendas nunc intellego.
Din. Mollitia urbana atque umbra corpus candidumst. 35
Nic. Sol est ad eam rem pictor: ạtrum fecẹrit.
Din. Heus tu, a me<is> iḷlịc̣ ẹṣṭụṛ <satis duru>ṣ c̣<ibus>.
Nic. Misero male esṣe <fuerit> con<senta>nẹ<um>.
quod ạbs ṭẹ···c̣ p̣··ṭ quạẹsṣo ut ṃ<ih>ị ịmpertiạṣ.
sị ṭịḅị p̣ụḍịc̣ọ <homine> est opus ẹṭ non malo, 40
qui fidei plenior sịṭ quam sẹrvi ṭuị
cibique minimi maxumaque indusṭṛịạ,
mịṇịṃẹ mendace, em me licet conducere.
Din. Non edepol equidem credo, mercennarium
te esse. <Nic. An> non credịs? nọṇ ···· <c>onḍu<ci> arbit<ror> 45
ṇ * st ḍicat simul
* op̣eraṛịum
ịạṃ * uṇḍẹ conducam mihi
ṃultum labor<et, p>ạullum mereat, paullum ẹḍị<t>.
Nic. Minus operis nihilo faciam quam qui plurumum, 50
nec mihi nisi unum prandium quicquam duis,
praeter mercedem. Din. Quid merendam? Nic. Ne duis,
neque cenam. Din. Non cenabis? Nic. Immo ibo domum.
Din. Vbi habitas? Nic. Hic apud píscatorem Gorginem.
Din. Vicinus igitur es mihi, ut tu pṛaedicas. 55