DINIA NICODEMVS CACISTVS
Din. Ne tu edepol hodie miserias multas tuas 69
mihi narravisti, eoque ab opere maxume 70
te abire iussi, quia me miserebat tui.
Cac. Illic ést adulescens, quẹm ṭẹmpẹ<st>as ịmṃịṇ *
··f̣ịc̣···ṭ·ṣ ạṭque ạṛg̣··ẹṇ··m * ṛọṃ *
et iám ego audivi ḍ··ṃ ṛ * ṃ ṃụṭ *
in opus ut seṣẹ c̣ọḷlọc̣avit quaṃ <cit>o; 75
<po>l haụṭ cessavịṭ, postquạṃ t<erra>ṃ ạṭṭịgị<t>.
mirum ẹṣt ṣị ạ····· ṭụạm ṿ·····ṣqua *
ṇọṣụos parenṭị···ḍạṛẹ p̣ọssu * tuṣ fụ *
ṛem mihi ṇạ<rravit;> ẹḍe<po>lị ṣịṃuḷ *
puerị··ṣ ḥi * ịṣp̣ * gis 80
egentiorem * ṃịṇẹṇ···ṃ nẹṃiṇẹṃ
neque essẹ c̣ṛed<o neque fuisse> ṇeque f<o>rẹ.
Din. Cave tu ístuc dixis. immo etiam argenti minam,
quam med oravisti ut darem tibi faenore,
iam ego adferam ad te. faenus mihi nullum duis. 85
Nic. Di tibi illum faxint filium salvum tuum,
qum mihi qui vivam copiám inopi facịṣ.
sed quin accedat faenus, id non postulo.
Din. Defaenerare hominem egentem hau decet.
quam ad redditurum ṭe ṃịhi dices diem, 90
cave dẹ́mụṭạssiṣ. Nic. Vsque ḍọnec solvẹro,
Cac. Ibi ut piscabar, fuscina ici vidulum.
Nescio qui servos e myrteta prosilit.
Quid multa verba? plurimum luctavimus.
Nunc apud sequestrum vidulum posivimus. 95
Ópposita est calcendix. Nic. At ego signi dicam quid siet.
A. Iúben hunc insuí in culleo
átque in altum deportari, suis ut annonam bonam
piscibus <concinnet>? B. Malo hunc adligari ad horiam,
ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima. 100
Sígnum recte comparebat; huius contendi anulum.
Malim moriri meos quam mendicarier:
boni miserantur illum, hunc inrident mali.
Nunc servos argentum a patre expalpabitur.
(Nic.) immo id quod haec nostra est patria et quod hic meus pater, 105
illic autem Soterinis est pater.
Nam audívi feminam égo leonem sémel parire – ⏑ –
Vbi quámque pedem viderat, subfurabatur omnis.
Sed leno egreditur foras;
hinc ex occulto sermonem eius sublegam. 110