| AVLVLARIA | |
| PROLOGVS | |
| Lar familiaris Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar. | 1 |
| ego Lar sum familiaris ex hac familia | |
| unde exeuntem me aspexistis. hanc domum | |
| iam multos annos est cum possideo et colo | |
| patri avoque iam huius qui nunc hic habet. | 5 |
| sed mí avos huius obsecrans concredidit | |
| thensaurum aúri clam omnis: in medio foco | |
| defodit, venerans mé ut id servarem sibi. | |
| is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit), | |
| numquam indicare id filio voluit suo, | 10 |
| inopemque optavit potius eum relinquere, | |
| quam eum thensaurum commonstraret filio; | |
| agri reliquit ei non magnum modum, | |
| quo cum labore magno et misere viveret. | |
| ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit, | 15 |
| coepi observare, ecqui maiorem filius | |
| mihi honorem haberet quam eius habuisset pater. | |
| atque ille vero minus minusque impendio | |
| curare mínusque me impertire honoribus. | |
| item a me contra factum est, nam item obiit diem. | 20 |
| is ex se húnc reliquit qui hic nunc habitat filium | |
| pariter moratum ut pater avosque huius fuit. | |
| huic filia una est. ea mihi cottidie | |
| aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat, | |
| dat mihi coronas. eius honoris gratia | 25 |
| feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio, | |
| quo illam facilius nuptum, si vellet, daret. | |
| nam eam compressit de summo adulescens loco. | |
| is scit adulescens quae sit quam compresserit, | |
| illa illum nescit, neque compressam autem pater. | 30 |
| eam ego hódie faciam ut hic senex de proxumo | |
| sibi uxórem poscat. id ea faciam gratia, | |
| quo ille eam facilius ducat qui compresserat. | |
| et hic qui poscet eam sibi uxorem senex, | |
| is adulescentis illius est avonculus, | 35 |
| qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis. | |
| sed hic senex iam clamat intus ut solet. | |
| anum foras extrudit, ne sit conscia. | |
| credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet. |