II.viii
|
|
Evclio Volui animum tandem confirmare hodie meum,
|
371
|
ut bene me haberem filiai nuptiis.
|
|
venio ad macellum, rogito pisces: indicant
|
|
caros; agninam caram, caram bubulam,
|
|
vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
|
375
|
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
|
|
abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
|
|
ita illís impuris omnibus adii manum.
|
|
deinde egomet mecum cogitare intervias
|
|
occepi: festo die si quid prodegeris,
|
380
|
profesto egere liceat, nisi peperceris.
|
|
postquam hanc rationem ventri cordique edidi,
|
|
accessit animus ad meam sententiam,
|
|
quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
|
|
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:
|
385
|
haec imponentur in foco nostro Lari,
|
|
ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
|
|
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
|
|
et strepitust intus. numnam ego compilor miser?
|
|
Congrio Aulam maiorem, si pote, ex vicinia
|
390
|
pete: haec est parva, capere non quit. Evcl. Ei mihi,
|
|
perii hercle. aúrum rapitur, aula quaeritur.
|
|
[nímirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.]
|
|
Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,
|
|
confige ságittis fures thensaurarios,
|
395
|
<si> cui in re tali iam subvenisti antidhac.
|
|
sed cesso prius quam prorsus perii currere?
|
|