III.ii
Evclio Redi. quó fugis nunc? téne, tene. Cong. Quid, stólide, clamas? 415
Evcl. Quia ad trís viros iam ego déferam nomén tuom. C. Quam ob rem?
Evcl. Quia cultrum habes. Cong. Cocum decet. Evcl. Quid comminatu's
mihi? Cong. Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi.
Evcl. Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,
neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim. 420
Cong. Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;
ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus.
sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? Evcl. Quae res?
etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci?
Cong. Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit. 425
Evcl. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit.
sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
me absente, nisi ego iusseram? volo scíre. Cong. Tace érgo.
quia venimus coctum ad nuptias. Evcl. Quid tu, malum, cúras,
utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor? 430
Cong. Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam?
Evcl. Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura?
Cong. Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva:
me haud paenitet, tua ne expetam. Evcl. Scio, né doce, novi.
Cong. Quid est quá prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam? 435
quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?
Evcl. Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulós in omnis
mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
ibi ubí tibi erat negotium, ad focum si adesses,
non fissile auferres caput: merito id tibi factum est. 440
adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:
si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,
ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.
scis iam meam sententiam.—Cong. Quo abis? redi rursum.
ita me bene amet Laverna, <uti> te iam, nisi reddi 445
mihí vasá iubes, pípulo hic differam ante aédis.
quíd ego nunc agám? ne ego edepol véni huc auspició malo.
nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.