| III.iv | |
| Mnes. Inimiciorem nunc utrum credam magis | 500 |
| sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst. | |
| illum exoptavit potius? habeat. optumest. | |
| ne illa illud hercle cum malo fecit suo; | |
| nam mihi divini numquam quisquam creduat, | |
| ni ego illam exemplis plurumis planeque—amo. | 505 |
| ego faxo hau dicet nactam quem derideat. | |
| nam iam domum ibo atque—aliquid surrupiam patri. | |
| id istí dabo. ego istanc multis ulciscar modis. | 507a |
| adeo égo illam cogam usque ut mendicet—meus pater. | 508 |
| sed satine ego animum mente sincera gero, | |
| qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor? | 510 |
| amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam. | |
| verum quam illa umquam de mea pecunia | |
| ramenta fiat plumea propensior, | |
| mendicum malim mendicando vincere. | |
| numquam edepol viva me inridebit. nam mihi | 515 |
| decretumst renumerare iam omne aurum patri. | |
| igitur mi inani atque inopi subblandibitur | |
| tum quom blandiri nihilo pluris referet, | |
| quam si ad sepulcrum mortuo narres logos. | |
| [sed autem quam illa umquam meis opulentiis | 519a |
| ramenta fiat gravior aut propensior, | |
| mori me malim éxcruciatum ínopia.] | |
| profecto stabilest me patri aurum reddere. | 520 |
| eadem éxorabo, Chrysalo causa mea | |
| pater ne noceat, neu quid ei suscenseat | |
| mea causa de auro quod eum ludificatus est; | |
| nam illi aequomst me consulere, qui causa mea | |
| mendacium éi dixit. vos me sequimini.— | 525 |