| III.v | |
| Heg. Inícite huic manicas * mastigiae. | 659 |
| Tynd. Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui? Heg. Rogas, | 660 |
| sator sartorque scelerum, et messor maxume? | |
| Tynd. Non occatorem dicere audebas prius? | |
| nam semper occant prius quam sariunt rustici. | |
| Heg. At ut cónfidenter * mihi contra astitit. | |
| Tynd. Decet innocentem servom átque innoxium | 665 |
| confidentem esse, suom apud erum potissimum. | |
| Heg. Adstringite isti sultis vehementer manus. | |
| Tynd. Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube. | |
| sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi? | |
| Heg. Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, | 670 |
| tuis scelestis falsidicis fallaciis | |
| deartuasti dilaceravisti atque opes | |
| confecisti omnes, res ac rationes meas: | |
| ita mi exemisti Philocratem fallaciis. | |
| illum esse servom credidi, te liberum; | 675 |
| ita vosmet aiebatis itaque nomina | |
| inter vos permutastis. Tynd. Fateor, omnia | |
| facta esse ita ut <tu> dicis, et fallaciis | |
| abiisse eum abs te mea opera atque astutia; | |
| an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi? | 680 |
| Heg. At cum cruciatu maxumo id factumst tuo. | |
| Tynd. Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo. | |
| si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit, | |
| at erit mi hoc factum mortuo memorabile, | |
| <me> meum erum captum ex servitute atque hostibus | 685 |
| reducem fecisse liberum in patriam ad patrem, | |
| meumque potius me caput periculo | |
| praeoptavisse, quam is periret, ponere. | |
| Heg. Facito ergo ut Acherunti clueas gloria. | |
| Tynd. Qui per virtutem, periit, at non interit. | 690 |
| Heg. Quando ego te exemplis pessumis cruciavero | |
| atque ob sutelas tuas te morti misero, | |
| vel te interiisse vel periisse praedicent; | |
| dum pereas, nihil intererit: dicant vivere. | |
| Tynd. Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris, | 695 |
| si ille huc rebitet, sicut confido affore. | |
| Arist. Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio | |
| quid hoc sít negoti. meus sodalis Philocrates | |
| in libertate est ad patrem in patria. bene est, | |
| nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim. | 700 |
| sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam, | |
| qui nunc propter me meaque verba vinctus est. | |
| Heg. Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui? | |
| Tynd. Votuisti. Heg. Cur es ausus mentiri mihi? | |
| Tynd. Quia vera obessent illi quoi operam dabam: | 705 |
| nunc falsa prosunt. Heg. At tibi oberunt. Tynd. Optumest. | |
| at erum servavi, quem servatum gaudeo, | |
| cui me custodem addiderat erus maior meus. | |
| sed malene id factum árbitrare? Heg. Pessume. | |
| Tynd. At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio. | 710 |
| nam cogitato, si quis hoc gnato tuo | |
| tuos servos faxit, qualem haberes gratiam? | |
| emitteresne necne eum servom manu? | |
| essetne apud te is servos acceptissimus? | |
| responde. Heg. Opinor. Tynd. Cur ergo iratus mihi es? | 715 |
| Heg. Quia illi fuisti quam mihi fidelior. | |
| Tynd. Quid? tu una nocte postulavisti et die | |
| recens captum hominem, nuperum novicium, | |
| te perdocere ut melius consulerem tibi, | |
| quam illi, quicum una <a> puero aetatem exegeram? | 720 |
| Heg. Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite, | |
| ubi ponderosas crassas capiat compedes. | |
| inde ibis porro in latomias lapidarias. | |
| ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi | |
| cotidiano sesquiopus confeceris, | 725 |
| Sescentoplago nomen indetur tibi. | |
| Arist. Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio, | |
| ne tu istunc hominem perduis. Heg. Curabitur; | |
| nam noctu nervo vinctus custodibitur, | |
| interdius sub terra lapides eximet: | 730 |
| diu ego húnc cruciabo, non uno absolvam die. | |
| Arist. Certumne est tíbi istuc? Heg. Non moriri certius. | |
| abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum, | |
| iubete huic crassas compedes impingier; | |
| inde extra portam ad meum libertum Cordalum | 735 |
| in lapicidinas facite deductus siet: | |
| atque hunc me velle dicite ita curarier, | |
| ne qui deterius huic sit quam cui pessume est. | |
| Tynd. Cur ego te invito me esse salvom postulem? | |
| periclum vitae meae tuo stat periculo. | 740 |
| post mortem in morte nihil est quod metuam mali. | |
| etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen | |
| breve spatium est perferundi quae minitas mihi. | |
| vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres. | |
| tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale; | 745 |
| nam mihi propter te hoc optigit. Heg. Abducite. | |
| Tynd. At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates, | |
| ut mi eius facias conveniundi copiam. | |
| Heg. Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis. | |
| Tynd. Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.— | 750 |
| Heg. Illic ést abductus recta in phylacam, ut dignus est. | |
| ego illís captivis aliis documentum dabo, | |
| ne tale quisquam facinus incipere audeat. | |
| quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam, | |
| usque offrenatum suis me ductarent dolis. | 755 |
| nunc certum est nulli posthac quicquam credere. | |
| satis súm semel deceptus. speravi miser | |
| ex servitute me exemisse filium: | |
| ea spes elapsa est. perdidi unum filium, | |
| puerum quadrimum quem mihi servos surpuit, | 760 |
| neque eum servom umquam repperi neque filium; | |
| maior potitus hostium est. quod hoc ést scelus? | |
| quasi in orbitatem liberos produxerim. | |
| sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis | |
| miserere certum est, quia mei miseret neminem.— | 765 |
| Arist. Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego | |
| redauspicandum esse in catenas denuo.— |