IV.iv
Pardalisca Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta; 815
sospes iter incipe hoc, uti viro tuo
sémper sis superstes,
tuaque út potior polléntia sit vincásque virum victríxque sies,
tua vóx superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies.
noctúque et diu ut viro súbdola sis, 820
ópsecro, memento.
Ol. Malo máxumo suo hercle ílico, ubi tántillum peccássit. 822-825
Lys. Tace. Ol. Nón taceo. L. Quae rés? O. Mala malaé male monstrat. 826
Lys. Faciés tu hanc rém mi ex paráta imparátam.
id quaérunt volúnt, haec ut ínfecta fáciant.
Par. Age Olýmpio, quando vís, uxorem
áccipe hanc ab nobis. 830
Ol. Date érgo, datúrae si umquam éstis hodie.
Lys. Abíte intro. Par. Amábo, integrae átque imperítae huic
impército. Ol. Futurum est.
Par. Valéte. Ol. Ite iám. Lys. Ite. Par. Iám valete.
Lys. Iamne ábscessit úxor? Ol. Domíst, ne time. Lys. Eúax, 835
nunc pól demum ego sum líber.
meúm corculúm, melculúm, verculum. Ol. Heús tu,
malo, sí sapies, cavébis;
meást haec. Lys. Sció, sed meus fructus est prior.
Ol. Tene hánc lampadem. Lys. Ímmo ego hánc tenebo. 840
Venus múltipotens, bona múlta mihi
dedísti, huius cúm copiám mihi dedísti. Ol. O
corpúsculum malaculum,
mea uxórcula. quae res?
Lys. Quid est? Ol. Ínstitit plantam 845
quasi lúca bos. Lys. Tacé sis,
nebula haúd est mollis aeque atque huius pectus est.
Ol. Edepol papillam bellulam—ei misero mihi.
Lys. Quid est? Ol. Péctus mi icit non cubito, verum ariete.
Lys. Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu? 850
at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit.
Ol. Vah. Lys. Quid negotist? Ol. Opsecro, ut valentulast,
paene exposivit cubito. Lys. Cubitum ergo ire volt.
Ol. Quin imus ergo? Lys. I, belle belliatula.—