| II.vi | |
| Cleostrata Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit. | 353 |
| Chalinvs Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam. | |
| Cleost. Credo ecastor velle. Chal. At pol ego hau credo, sed certo scio. | 355 |
| Lys. Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi. | |
| quid si propius attollamus signa eamusque obviam? | |
| sequere. quid vos agitis? Chal. Adsunt quae imperavisti omnia: | |
| uxor, sortes, situla atque egomet. Ol. Te uno adest plus quam ego volo. | |
| Chal. Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi, | 360 |
| fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia. | |
| L. Tace, Chaline. Ch. Comprime istum. Ol. Immo istunc, qui didicit dare. | |
| Lys. Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite. | |
| atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea, | |
| Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo. | 365 |
| Cleost. Tibi daretur illa? Lys. Mihi enim—ah, non id volui dicere: | |
| dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio—perperam | |
| iam dudum hercle fabulor. Cleost. Pol tu quidem, atque etiam facis. | |
| Lys. Huic—immo hercle mihi—vah, tandem redii vix veram in viam. | |
| Cleost. Per pol saepe peccas. Lys. Ita fit, ubi quid tanto opere expetas. | 370 |
| sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus. Cleost. Quid est? | |
| Lys. Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico | |
| gratiam facias. Cleost. At pol ego néque facio neque censeo. | |
| Lys. Tum igitur ego sortis utrimque * iam. Cleost. Quis votat? | |
| Lys. Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico. | 375 |
| postremo, <si> illuc quod volumus eveniet, gaudebimus; | |
| sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi. | |
| vide quid scriptum est. O. Vnum. Ch. Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit. | |
| Lys. Accipe hanc sis. Chal. Cedo. mane, unum venit in mentem modo: | |
| vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua. Lys. Verbero, | 380 |
| men te censes esse? Cleost. Nulla est. habe quietum animum modo. | |
| Chal. Quod bonum atque fortunatum sit mihi—Ol. Magnum malum | |
| tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam. | |
| sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua? | |
| Chal. Quid tu id curas? Ol. Quia enim metuo, né in aqua summa natet. | 385 |
| Lys. †Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere. | |
| uxor, aequa. Ol. Noli uxori credere. Lys. Habe animum bonum. | |
| Ol. Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit. Lys. Tace. | |
| Ol. Taceo. deos quaeso—Chal. Vt quidem tu hodie canem et furcam feras. | |
| Ol. Mihi ut sortito eveniat—Chal. Vt quidem hercle pedibus pendeas. | 390 |
| Ol. At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos. | |
| Chal. Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi. | |
| Ol. Periisti. L. Animum advortite ambo. O. Taceo. L. Nunc tu, Cleostrata, | |
| ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices, | |
| tibi permitto: tute sorti. Ol. Perdis me. Chal. Lucrum facit. | 395 |
| Cleost. Bene facis. Chal. Deos quaeso—ut tua sors ex sitella effugerit. | |
| Ol. Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis? | |
| utinam tua quidem, sicut <factum esse> Herculeis praedicant | |
| quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit. | |
| Chal. Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere. | 400 |
| Lys. Hoc age sis, Olympio. Ol. Si hic litteratus me sinat. | |
| Lys. Quod bonum atque fortunatum mihi sit. Ol. Ita vero, et mihi. | |
| Chal. Non. Ol. Immo hercle. Chal. Immo mihi hercle. Cleost. Hic vincet, tu vives miser. | |
| Lys. Percide os tu illi † hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum. | |
| Ol. Compressan palma an porrecta ferio? Lys. Age ut vis. Ol. Em tibi. | 405 |
| Cleost. Quid tibi istunc tactio est. Ol. Quia Iuppiter iussit meus. | |
| Cleost. Feri malam, ut ille, rursum. Ol. Perii, pugnis caedor, Iuppiter. | |
| Lys. Quid tibi tactio hunc fuit? Chal. Quia iussit haec Iuno mea. | |
| Lys. Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet. | |
| Cleost. Tam huic loqui licere oportet quam isti. Ol. Cur omen mihi | 410 |
| vituperat? Lys. Malo, Chaline, tibi cavendum censeo. | |
| Chal. Temperi, postquam oppugnatum est os. Lys. Age, uxor, nunciam | |
| sorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio. | |
| perii, cor lienósum, opinor, habeo, iam dudum salit, | |
| de labore pectus tundit. Cleost. Teneo sortem. Lys. Ecfer foras. | 415 |
| Ch. Iamne mortuo's? Ol. Ostende. mea <haec> est. Ch. Mala crux éast quidem. | |
| Cleost. Victus es, Chaline. Lys. Cum nos di iuvere, Olympio, | |
| gaudeo. Ol. Pietate factum est mea atque maiorum meum. | |
| Ly. Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. Cleost. Faciam ut iubes. | |
| Lys. Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat? Cleost. Scio. | 420 |
| L. Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures. CL. Licet.— | |
| Lys. Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent. O. Numquid moror?— | |
| Lys. Nam praesente hoc plura verba <fieri> non desidero.— |