IV.ii
|
|
Acropolistis Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? Per. Vt matrem tuam
|
570
|
videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.
|
|
Acr. Quam meam matrem? Per. Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.
|
|
Phil. Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? Per. Tua filia.
|
|
Phil. Haecine? Per. Haec. Phil. Egone osculum huic dem? Per. Quor non, quae ex te nata sit?
|
|
Phil. Tú homo insanis. Per. Egone? Phil. Tune. Per. Quor? Phil. Quia ego hanc quae siet
|
575
|
neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.
|
|
Per. Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem
|
|
habet haec, *
|
|
Ph. * aliter catuli longe olent, aliter suis.
|
|
ne ego eam novisse * Per. Pro deum atque hominum fidem,
|
580
|
quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi
|
|
atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem
|
|
tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?
|
|
Acr. Quid loquar vis? Per. Haec negat se tuam esse matrem. Acr. Ne fuat,
|
|
si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia;
|
585
|
non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.
|
|
Per. Cur me igitur patrem vocabas? Acr. Tua istaec culpast, non mea.
|
|
non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?
|
|
hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.
|
|
negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est.
|
590
|
postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;
|
|
Epidicus mihi fuit magister. Per. Perii, plaustrum perculi.
|
|
Acr. Numquid ego ibi, pater, peccavi? Per. Si hercle te umquam audivero
|
|
me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. Acr. Non voco.
|
|
ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.
|
595
|
Phil. Quid, <si> ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,
|
|
quibus de signis agnoscebas? Per. Nullis. Phil. Qua re filiam
|
|
credidisti nostram? Per. Servos Epidicus dixit mihi.
|
|
Phil. Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? †
|
|
Per. Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea?
|
600
|
Phil. Perii misera. Per. Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum;
|
|
ego illam reperiam. Phil. Hinc Athenis civis eam émit Atticus:
|
|
adulescentem equidem dicebant emisse. Per. Inveniam, tace.
|
|
abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.
|
|
ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:
|
605
|
si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem.—
|
|