V.ii
|
|
Periphanes Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos
|
666
|
habet? Apoecides Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis.
|
|
Per. Tace sis, modo sine me hóminem apisci. Ap. Dico ego tibi iam, ut scias:
|
|
alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,
|
|
lassitudine invaserunt misero in genua flemina.
|
670
|
Per. Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,
|
|
ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!
|
|
Ap. Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:
|
|
quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.
|
|
Epidicvs Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium
|
675
|
mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.
|
|
quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,
|
|
apolactizo inimicos omnis. Per. Vbi illum quaeram gentium?
|
|
Ap. Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari.
|
|
Ep. Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.
|
680
|
num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?
|
|
* * *
|
|
nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus;
|
|
tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.
|
|
Per. Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit. Ep. Quin colligas?
|
685
|
Ap. Edepol mancipium scelestum. Ep. Te profecto, Apoecides,
|
|
nil moror mihi deprecari. Ap. Facile exoras, Epidice.
|
|
Ep. Ecquid agis? Per. Tuon arbitratu? Ep. Meo hercle vero atque hau tuo
|
|
colligandae haec sunt tibi hodie. Per. At non lubet, non colligo.
|
|
Ap. Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.
|
690
|
Ep. Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga.
|
|
Per. At mihi magis lubet solutum te rogitare. Ep. At nil scies.
|
|
Per. Quid ago? Ap. Quid agas? mos geratur. Ep. Frugi es tú homo, Apoecides.
|
|
Per. Cedo manus igitur. Ep. Morantur nihil. atque arte colliga.
|
|
Per. Nihil moror. Ep. Obnoxiose. Per. Facto opere arbitramino.
|
695
|
Ep. Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.
|
|
Per. Qua fiducia ausu's primum, quae emptast nudiustertius,
|
|
filiam meam dicere esse? Ep. Libuit: ea fiducia.
|
|
Per. Ain tu? libuit? Ep. Aio. vel da pignus, ni ea sit filia.
|
|
Per. Quam negat novisse mater? Ep. Ni ergo matris filia est,
|
700
|
in meum nummum, in tuom talentum pignus da. Per. Enim istaec captiost.
|
|
sed quis east mulier? Ep. Tui gnati amica, ut omnem <rem> scias.
|
|
Per. Dedin tibi minas triginta ob filiam? Ep. Fateor datas
|
|
et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam
|
|
pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.
|
705
|
Per. Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticia
|
|
fidicina? Ep. Factum hercle vero, et recte factum iudico.
|
|
Per. Quid postremo argento factum est quod dedi? Ep. Dicam tibi:
|
|
neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.
|
|
Per. Quor dare ausu's? Ep. Quia mi libitum est. Per. Quae haec, malum, impudentiast?
|
710
|
Ep. Etiam inclamitor quasi servos? Per. Cum tu es liber, gaudeo.
|
|
Ep. Merui ut fierem. Per. Tu meruisti? Ep. Vise intro: ego faxo scies
|
|
hoc ita esse. Per. Quid est negoti? Ep. Iam ipsa res dicet tibi.
|
|
abi modo intro. Ap. Ei, non illuc temerest. Per. Adserva istum, Apoecides.—
|
|
Ap. Quid illuc, Epidice, est negoti? Ep. Maxima hercle iniuria
|
715
|
vinctus asto, cuius haec hodie ópera inventast filia.
|
|
Ap. Ain tu te illius invenisse filiam? Ep. Inveni, et domi est.
|
|
sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas.
|
|
Ap. Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?
|
|
Ep. Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.
|
720
|
Per. Quid isti oratis opere tanto? mi <orandum> esse intellego,
|
|
ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.
|
|
Ep. Ne attigas. Per. Ostende vero. Ep. Nolo. Per. Non aequom facis.
|
|
Ep. Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.
|
|
Per. Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium
|
725
|
tibi dabo. Ep. Quid deinde porro? Per. Libertatem. Ep. At postea?
|
|
novo liberto opus est quod pappet. Per. Dabitur, praebebo cibum.
|
|
Ep. Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves. Per. Oro te, Epidice,
|
|
mihi ut ignoscas, siquid imprúdens culpa peccavi mea.
|
|
at ob eam rem liber esto. Ep. Invitus do hanc veniam tibi,
|
730
|
nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet.
|
|
Poeta Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua.
|
|
plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.
|
|