| LUCII AMPELII | |
| LIBER MEMORIALIS | |
| LUCIUS AMPELIUS MACRINO SUO SAL. | |
| Volenti tibi omnia nosse scripsi hunc librum me- | pr.1.1 |
| morialem, ut noris quid sit mundus, quid elementa, quid | |
| orbis terrarum ferat, vel quid genus humanum peregerit. | |
| De mundo | |
| Mundus est universitas rerum, in quo omnia sunt | 1.1.1 |
| et extra quem nihil; qui Graece dicitur cosmos. | |
| Elementa mundi quattuor: ignis ex quo est caelum, | 2.1 |
| aqua ex qua mare Oceanum, aer ex quo venti et tem- | |
| pestates, terra quam propter formam eius orbem ter- | |
| rarum appellamus. | |
| Caeli regiones sunt quattuor: oriens occidens me- | 3.1 |
| ridies septentrio. | |
| Caelum dividitur in circulos quinque: arcticum et | 4.1 |
| antarcticum, qui ob nimiam vim frigoris inhabitabiles | |
| sunt; aequinoctialem cui <quae> subiacet regio cata- | |
| cecaumene dicitur neque incolitur ob nimiam vim ar- | |
| doris; brumalem et solstitialem sub quibus habitatur | 5 |
| (sunt enim temperatissimi); per quos oblicus circulus | |
| vadit cum duodecim signis, in quibus sol annuum | |
| conficit cursum. | |
| De duodecim signis | |
| Signa sunt in caelo duodecim. | 2.1.1 |
| Aries beneficio Liberi, quod is cum exercitum in | |
| Indiam per Libyam duceret per loca sicca et arenosa, | |
| qua aquae inopia esset et exercitus eius siti adfligere- | |
| tur, aries eis aquam demonstravit; et ob id a Libero | 5 |
| Iovis Ammon est appellatus, eique fanum magnifi- | |
| cum fecit ad eum locum ubi aquam invenit; quod | |
| abest ab Aegypto et Alexandria milia passuum novem. | |
| ob eam rem a Iove petît ut in<ter> sidera reciperetur. | |
| alii putant eum esse qui Hellen et Phryxum vexerit. | 10 |
| Taurus beneficio Iovis, quem Iuppiter a Neptuno | 2.1 |
| fratre per gratiam abduxit; qui sensum humanum fi- | |
| gura tauri continebat hisque Iovis iussu Europam Age- | |
| noris filiam Sidonia adludens decepit et eam Cretam | |
| deportavit. ob eam rem Iuppiter in sideribus eum | 5 |
| dignatus est immortali memoria. | |
| Gemini, qui <dii> Samothraces nominantur [esse]; | 3.1 |
| quorum argumentum nefas est pronuntiare praeter eos | |
| qui mi<ste>riis prae[sto]sunt. alii Castorem et Pol- | |
| lucem dicunt, quod hi principes mare tutum a prae- | |
| donibus praestitissent. sunt qui dicant Herculem et | 5 |
| Theseum, quod similia athla sint adepti. | |
| Cancer, carcinus, receptus beneficio Iunonis, | 4.1 |
| quod eius iussu, cum Hercules missus esset ad hy- | |
| dram Lernaeam (quam nos excetram dicimus) inter- | |
| ficiendam, <i>s carcinus ingressus Herculis pedes et | |
| crura lanians incommodiorem faciebat eum quam ipsa | 5 |
| excetra; idque malum Hercules difficillimum habuit, | |
| carcinumque [cancrum] ob id factum Iuno sideribus | |
| est dignata. | |
| Leo, leon, qui educatus est [Nemeae] Iunonis con- | 5.1 |
| silio ad Herculis interitum, missus in terram in Ar- | |
| giva diu spelunca latitavit; quem Hercules dicitur | |
| interfecisse cum Molorcho hospite suo, cuius clavam | |
| ei tributam tum principio est adeptus; qua leonem | 5 |
| interfecit, eiusque pellem postea pro tegumento ha- | |
| buit. ob id factum Iunoni odio esse coepit, leonemque | |
| caelesti dignitate est honorata. | |
| Virgo, quam nos Iustitiam dicimus, fuit cum ho- | 6.1 |
| minibus; sed postquam homines malefacere coeperunt, | |
| Iovis eam inter signa posuit. sunt qui Erigonam Icarî | |
| filiam Atheniensem dicunt; cuius patri Liber vinum | |
| dedit, ut hominibus ad suavitatem daret: quibus dedit | 5 |
| ebriati sunt et lapidibus eum occiderunt. canis qui | |
| cum illo erat vidit dominum occisum, et cum ululatu | |
| ad Erigonem rediit; quem ut maestum et singularem | |
| vidit, sollicita proficiscitur cum eo. venere ad locum | |
| ubi Icarius iacebat. vidit corpus patris, magna lamen- | 10 |
| tatione in Hymetto monte sepelivit, ipsa vero se sus- | |
| pendit laqueo. canis ad pedes eius discumbens diu- | |
| tius et sine alimentis deficiens, post aquam anhelans | |
| in puteum se proiecit. Tum Liber a Iove petît, quod | |
| suo imperio deficerent, ut inter siderum cursus pone- | 15 |
| re<n>tur. <Erigone> Virgo, Icarius autem Arcturus no- | |
| minatus est (cuius stella cum exoritur, continuas tem- | |
| pestates facit), canis Canicula. | |
| Libra, quam Graeci zygon appellant, virile no- | 7.1 |
| men est adeptus summa clementia et iustitia; <Stath-> | |
| muchos <est> dictus, qui<a> primus dicitur libram et | |
| pondus [hominibus] invenisse, quae utilissima mor- | |
| talibus aestimantur; ideoque in numerum stellarum | 5 |
| est receptus [est] et Libra est dictus. | |
| Scorpius. qui dicitur ad perniciem Orionis in in- | 8.1 |
| sula Chio in monte Pelinaeo voluntate Dianae natus. | |
| Orion autem dum venatur, visa Diana stuprare eam | |
| voluit. illa scorpionem subiecit, qui eum vita privaret. | |
| Iuppiter et scorpionem et Orionem inter sidera recepit. | 5 |
| Sagittarius, Crotos, filius nutricis Musarum; | 9.1 |
| que<m> Musae semper dilexerunt eo quod plausu et | |
| lusu sagittarum eas oblectaret. alii Chironem dicunt, | |
| quod iustus et pius [doctus] <atque> hospitalis fuerit. | |
| ab eo Aesculapius <doctus> medicinam, Achilles ci- | 5 |
| tharam et alia multa. | |
| Capricornus, cui nomen Pan. quo tempore Py- | 10.1 |
| thon speluncas incolens in monte Tauro Aegyptum | |
| profectus est ad bellum, Pan se in caprae figuram con- | |
| vertit. igitur dii immortales postquam Pythonem digna | |
| poena affecerunt, Pana astrorum memoria decorave- | 5 |
| runt. | |
| Aquarius, qui putatur esse Ganymedes; dicitur | 11.1 |
| Deucalion Thessalus; qui <cum> maximo cataclysmo | |
| cum uxore Pyrrha solus evasisset, hic pietatis causa | |
| inter sidera locatus est. | |
| Pisces, ideo [pisces] quia bello Gigantum Venus | 12.1 |
| perturbata in piscem se transfiguravit. nam dicitur | |
| et in Eufrate fluvio ovum piscis * * * in ora fluminis | |
| columba adsedisse dies plurimos et exclusisse deam | |
| benignam et misericordem hominibus ad bonam vitam. | 5 |
| utrique memoriae causa pisces inter sidera recepti. | |
| De sideribus | |
| Praeter duodecim signa potentissima sidera in | 3.1.1 |
| caelo: | |
| Septemtriones duo, maior et minor, qui num- | |
| quam merguntur ideoque navium cursus regunt. quo- | |
| rum alter Cynosura dicitur, <alter * * * > Bootes, idem | 5 |
| Arcturus. | |
| Orion, qui magnitudine sua dimidiam caeli ob- | 2.1 |
| tinet partem. | |
| Pliades, quae latine Virgiliae dicuntur. | |
| Hyades, quae a nobis Subuculae dicuntur; qua- | |
| rum ortus et occasus a nautis et ab agricolis obser- | 5 |
| vantur. | |
| Canicula, cuius vis praecipue solstitio est. | |
| Stellae potentissimae in caelo sunt septem: Sa- | 3.1 |
| turnus Sol Luna Mars Mercurius Iuppiter Venus. quae | |
| a Graecis planetae, a nobis erraticae dicuntur, qui<a> | |
| ad arbitrium suum vagantur et motu suo hominum | |
| fata moderantur. item adverso cursu contra caelum | 5 |
| feruntur. | |
| [Quibus partibus sedeant XII signa duodecim ventorum] | |
| Aries in aphelioten, Taurus in caeciam, Gemini in | 4.1.1 |
| aquilonem, Cancer in septentrionem, Leo in thraciam, | |
| Virgo in argesten, Libra in zephyron, Scorpius in afri- | |
| cum, Sagittarius in austrum et africum, Capricornus | |
| in austrum, Aquarius in eurum et notum, Pisces in | 5 |
| eurum. | |
| De ventis | |
| Venti fiunt ex aeris motu et inclinatione. sunt au- | 5.1.1 |
| tem generales quattuor: eurus, idem apheliotes, idem | |
| vulturnus ab oriente; ab occidente zephyrus, idem co- | |
| rus, idem favonius; aquilo, idem boreas <et> aparc- | |
| tias <a> septentrione; notus, idem libs et auster et | 5 |
| africus a meridie. | |
| Hi sunt quattuor generales; ceteri speciales his tri- | 2.1 |
| buuntur, ut iapyx zephyro, qui a<b Ia>phygio Apuliae | |
| promontorio flat; leuconotus noto, cum serenior flat; | |
| circius aquiloni, cum vehementior Gallias perflat; item | |
| etesiae, qui a statis diebus flant per aestatem. | 5 |
| De orbe terrarum | |
| Orbis terrarum qui sub caelo est quattuor regioni- | 6.1.1 |
| bus incolitur. una pars eius est in qua nos habitamus; | |
| altera huic contraria, quam qui incolunt vocantur an- | |
| ticthones; quarum inferiores duae ex contrario harum | |
| sitae, quas qui incolunt vocantur antipodes. orbis ter- | 2.1 |
| rarum quem nos colimus in tres partes dividitur, to- | |
| tidemque nomina: Asia, quae est inter Tanain et Ni- | |
| lum; Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum; | |
| Europa, quae est inter fretum et Tanain. | 5 |
| In Asia clarissimae gentes: Indi, Seres, Persae, | 3.1 |
| Medi, Parthi, Arabes, Bithyni, Phryges, Cappadoces, | |
| Cilices, Syri, Lydi. in Europa clarissimae gentes: Scy- | 4.1 |
| thae, Sarmatae, Germani, Daci, Moesi, Thraci, Mace- | |
| dones, Dalmatae, Pannonî, Illyrici, Graeci, Itali, Galli, | |
| Spani. in Libya gentes clarissimae: Aethiopes, Mauri, | 5.1 |
| Numidae, Poeni, Gaetuli, Garamantes, Nasamones, | |
| Aegyptii. | |
| Clarissimi montes in orbe terrarum: Caucasus in | 6.1 |
| Scythia, Emodus in India, Libanus in Syria, Olympus | |
| in Macedonia, Hymettus in Attica, Taygetus Lace- | |
| daemonia, Cithaeron et Helicon in Boetia, Parnasos | |
| [et] <in Phocide,> Acroceraunia in Epiro, Maenalus | 7.1 |
| in Arcadia, Apenninus in Italia, Eryx in Sicilia, Alpes | |
| inter Galliam <et Italiam>, Pyrenaeus inter Galliam | |
| et Spaniam, Athlans in Africa, Calpe in freto Oceani. | |
| Clarissima flumina in orbe terrarum: Indus Gan- | 8.1 |
| ges Hydaspes in India, Araxes in Armenia, Thermo- | |
| don et Phasis in Colchide, Tanais in Scy<thi>a, Stry- | 9.1 |
| mon et Hebrus in Thracia, Sperchios in Thessalia, | |
| Hermus et Pactolus auriferi Maeander et Caystrus in | |
| Lydia, Cydnus in Cilicia, Orontes in Syria, Simois et | 10.1 |
| Xanthus in Phrygia, Eurotas Lacedaemone, Alpheus | |
| in Elide, Ladon in Arcadia, Achelous et Inachus in | |
| Epiro, Savus et Danubius qui idem Ister cognomina- | |
| tur in Moesia, Eridanus et Tiberinus in Italia, Timavus | 5 |
| in Illyrico, Rhodanus in Gallia, Hiberus et Baetis in | |
| Spania, Bagrada in Numidia, Triton in Gaetulia, Ni- | 11.1 |
| lus in Aegypto, Tigris et Eufrates in Parthia, Rhenus | |
| in Germania. | |
| Clarissimae insulae: in mari nostro duodecim: | 12.1 |
| Sicilia, Sardinia, Crete, Cypros, Euboea, Lesbos, Rho- | |
| dos, duae Baleares, Ebusus, Corsica, Gades; in Oceano: | |
| ad orientem Taprobane, ad occidentem Brittanni<a>, | |
| ad septentrionem Thyle, ad meridiem Insulae Fortu- | 5 |
| natae; praeter has in Aegaeo mari Cyclades undecim: | 13.1 |
| Delos, Gyaros, Myconos, Andros, Paros, <Ol>earos, | |
| Tenos, Cythnos, Melos, Naxos, Donusa; praeter has | 14.1 |
| Sporades innumerabiles, ceterum celeberrimae Aegina, | |
| Salamina, Coos, Chios, Lemnos, Samothracia; in Ionio: | 15.1 |
| Echinades, Strophades, Ithace, Cephalenia, Zacynthos; | |
| in Adriatico Crateae circiter mille; in Siculo Aeoliae | |
| octo; in Gallico Stoechades tres; in Syrtibus Cercina | |
| et Menix <quae> et Girba. | 5 |
| De maris ambitu | |
| Mare quo cingimur universum vocatur Oceanum. | 7.1.1 |
| hoc quattuor regionibus inrumpit in terras: a septen- | |
| trione vocatur Caspium, ab oriente Persicum, a meri- | |
| die Arabicum, idem Rubrum et Erythraeum, ad occa- | |
| sum magnum mare, idem Athlanticum; quod commer- | 5 |
| ciis totius generis humani peragratur. hoc intrat in | 2.1 |
| fretum Gaditanum inter duos montes clarissimos Abin- | |
| nam et Calpem ob impositas Herculis Columpnas, dein | |
| latissime simul et longissime <ef>fusum medium ter- | |
| rarum orbem inundat et nomina adquirit: Balearicum, | 3.1 |
| quod Hispaniam adluit; Gallicum, quod Gallias tangit; | |
| Ligusticum, quod Liguribus infunditur; Tuscum, Tyr- | |
| rhenum, idem inferum, quod dextrum Italiae latus | |
| circuit; Hadriaticum, idem superum, quod sinistrum | 5 |
| Italiae latus circuit; Siculum, in quo Sicilia; Creti- | 4.1 |
| cum, in quo insula est Creta; Ionium et Aegaeum, quae | |
| Achaiam [idem Peloponnesum] it<a> ambiunt ut | |
| in<ter>veniente Isthmo paene insulam faciant; Myr- | |
| toum et Icarium, quae adhaerent Aegaeo mari, illud | 5 |
| a Myrtilo hoc ab Icaro cognominatum; Ponticum, quod | 5.1 |
| ingenti sinu Scythis infunditur; Hellesponticum, fauce | |
| transmissum inter duas celeberrimas urbes, Seston | |
| Asiae, Abydon Europae; Tanaiticum, quo Asia allui- | |
| tur; Aegyptium ab Aegypto, Libycum a Libya cogno- | 5 |
| minatur; Syrticum a duabus Syrtibus reciprocis aesti- | |
| bus retorquetur. | |
| [Miracula mundi.] Miracula quae in terris sunt | |
| Apollonia<e in> Athamantia <a mari> milia pas- | 8.1.1 |
| sus quinque in monte nymphaeum; ibi ignis est, et de | |
| terra exit flamma. in silva Panis symphonia in oppi- | |
| dum auditur. item sub eo monte in campo lacus aquae | |
| pleni; inde pix exit et bitumen; cum manibus sub- | 5 |
| plodas, pix alte attollitur et quasi ab aqua bullescit. | |
| Ambraciae in Epiro in pariete sunt picti Castor | 2.1 |
| et Pollux et Helena manu autocthonis, et nemo * * * | |
| neque invenire potest quis pinxerit. | |
| Argis in Epiro quod †ippaton appellatur: ibi | 3.1 |
| pons magnus columpnatus duplex, quem Medea aedi- | |
| ficari imperasse fertur. ibi †picta sunt gubernacula | |
| Argonautarum †quae cepta† navis. ibi Iovis templum | |
| Typhonis, unde est ad inferos descensus ad tollendas | 5 |
| sortes; in quo loco dicuntur qui descenderunt Iovem | |
| ipsum videre. | |
| Leucade mons unde se Sappho deiecit propter | 4.1 |
| virum. in summo monte fanum est Apollinis, ubi | |
| sacra fiunt; et cum homo inde desiluit, statim exci- | |
| pitur lintribus. | |
| Sicyone in Achaia in foro aedis Apollinis est. in | 5.1 |
| ea sunt posita Agamemnonis clipeus et machaera, | |
| Ulixis chlamys et thoracium, Teucri sagittae et ar- | |
| cus, Adrasti arca [quam deposuit] in qua quid sit | |
| ignoratur; sed et olla aerea, <quam Medea po- | 5 |
| suit>, in qua Pelias coctus dicitur; item Palamedis | |
| litterae, Marsyae <tibiae> itemque corium, remi Argo- | |
| nautarum <cum> [et] gubernaculis <et> brachia, cau- | |
| culus quo Minerva sortita est de Oreste †ceravit una | |
| percomparasit† <ibi> palla pendet; quam si quis halitu | 10 |
| afflaverit, tota patefit; <item> Penelopae tela. ibi de | |
| terra oleum scaturrit. | |
| Argis in Achaia Iunonis templum magnifice orna- | 6.1 |
| tum, quod asylum vocant. | |
| Olympiae templum Iovis nobile, ubi athletae ini- | 7.1 |
| tiantur. | |
| Corintho ballaenae costa est magna secundum | 8.1 |
| mare, quam homo complecti non potest. eodem in | |
| loco fanum est Veneris, in quo vas marmoreum Laidos. | |
| Boetiae lacus sacer ubi Amphiaraus devoratus. | 9.1 |
| in eo lacu est urceus fictilis fractus pendens testa | |
| inter se composita; unde autem pendeat non apparet, | |
| nisi a vento moveatur. | |
| Athenis Minervae aedes nobilis; cuius ad sini- | 10.1 |
| stra<m> clipeus appositus quem digito tangit; in quo | |
| clipeo medio Daedali est imago ita colligata: quam | |
| si quis imaginem <e> clipeo velit tollere, perit totum | |
| opus; solvitur enim signum. ipsa autem dea habet | 5 |
| hastam de gramine. | |
| Ilio lapis est quadratus, ubi Cassandra fuit alligata; | 11.1 |
| quem si ante [tangas id est aut] fricueris, lac demittit; | |
| ex altera autem parte similiter si frices, [ac si] san- | |
| guinem demittit. Iuxta autem mare locus qui Rhoe- | |
| teon vocatur; ibi est Achillis et Patrocli tumulus et | 5 |
| flumen Scamandrus. | |
| Ephesiae Dianae fanum nobilissimum maximum | 12.1 |
| pulcerrimumque orbis terrarum; introitu dextra sinistra | |
| postes marmorei monolithi longi cubitis XX, qua | |
| super templum †ascensu sunt CXL milia†. | |
| Samio in templo Iunonis est scyphus factus ex he- | 13.1 |
| dera, cuius in ora capita quattuor arietina magna cor- | |
| nibus mirae magnitudinis contortis. | |
| Pergamo ara marmorea magna alta pedes qua- | 14.1 |
| draginta cum maximis sculpturis; continet autem gi- | |
| gantomachiam. | |
| Iaso signum Dianae marmoreum pulcerrimum | 15.1 |
| quod stat sub divo [caelo], nec cum pluit aqua tan- | |
| gitur. | |
| Bargylo est fanum Veneris super mare; ibi est | 16.1 |
| lucerna super candelabrum posita lucens ad mare sub | |
| divo [caelo], quam neque ventus extinguit, nec plu- | |
| via aspargit. sed et Herculis aedes antiqua; ibi <e> | |
| columpna pendet cavea ferrea rotunda in qua conclusa | 5 |
| Sibylla dicitur. ibi iacent ossa ballaenae quasi lapides | |
| quadrati. | |
| Magnesiae aput Sipylum columpnae sunt quat- | 17.1 |
| tuor; inter has columpnas est Victoria ferrea pendens | |
| sine aliquo vinculo in aëre ludens; sed quotiens ven- | |
| tus aut pluvia fuerit, non | |
| movet<ur * * * >. | 18.1 |
| Aedis Dianae Epheso | s1 |
| quam constituit Amazon. | |
| ibi et * * * | 3 |
| Sepulcrum in Caria | s3 |
| stertentis quasi dormiat | 4 |
| mirae magnitudinis ex ori- | 5 |
| chalco et ferro. | |
| Rhodi | 19.1 |
| colossi | s1 |
| signum Solis al- | 2 |
| tum * * * super columpna | |
| marmorea cum quadriga; | |
| columpna vero habet cu- | 5 |
| bitis centum. | |
| Cypro <signum * * * > | 20.1 |
| Signum Iovis Olympî | s1 |
| aereum, facies ex auro, | 2 |
| quem fecit Phidias. | s2 |
| <altu>m cubitis centum | 3 |
| quinquaginta et latum cu- | |
| bitis sexaginta. | 5 |
| <Ecbatanis> | 21.1 |
| domus illic Cyri regis aedi- | s1 |
| <in Media> * * * | 2 |
| ficata lapidibus candidis et | s2 |
| nigellis auro vinctis. | |
| ubi sunt columpnae, diver- | 4 |
| sis coloribus et innume- | 5 |
| rabiles lamnas ferreas, | |
| fenestras ex argento et | |
| tegulas ex lapide prasino; | |
| murus [intus medio] Baby- | s8 |
| loniae | 22.s1 |
| quem Memnon aedificavit. | 2 |
| lapide cocto [id est calce] | s2 |
| et sulfure, ferro inter- | |
| mixtus, ubi sunt iunc- | |
| turae. latitudo eius cubitis | |
| XXX, altus cubitis CXXX; | |
| cingitur milia passuum | |
| <Alexandriae> | 8 |
| XXX. hunc coepit Samira- | s8 |
| mis; filius eius perfecit. | |
| Pyramides in Aegypto. | 23.s1 |
| quem aedificavit Agartus. | 2 |
| [oppidum] ibi est Nilus | 24.1 |
| fluvius aere factus †plexi- | |
| lis in cubitis trecentis, cuius facies <ex> smaragdo | |
| limpido, brachia ex ebore magno; cuius aspectu et | |
| bestiae terrentur. Athenis signum Iovis Olympî, Alex- | 5 |
| andria flumen Nilum maxime colunt. | |
| Quot ferunt vel esse Iovis vel ubi; in loco deos deasque | |
| Ioves fuere tres: primus in Arcadia Aetheris fi- | 9.1.1 |
| lius, cui etiam Aetherius cognomen fuit; hic primum | |
| Solem procreavit. secundus ibidem in Arcadia qui Sa- | |
| turnius cognominatur; qui ex Proserpina Liberum pa- | |
| trem procreavit vini inventorem. tertius Cretae Sa- | 5 |
| turni et Opis filius, Optimus Maximus qui est ap- | |
| pellatus. | |
| Martes fuere duo: primus ex †enoposte, ut Eu- | 2.1 |
| hemerus ait, et noster Mars seu Marspiter et aliter | |
| Mars Enyûs; secundus ex Iove et Iunone. | |
| Soles fuere quinque: primus Iovis filius; secundus | 3.1 |
| Hyperionis; tertius Nili filius, cui Aegyptus est conse- | |
| crata; quartus qui Rhodi natus est, cuius etiam Zmin- | |
| theus est filius; quintus Colchi filius, ex quo Circe | |
| et Medea et Phaëton nati sunt. | 5 |
| Volcani fuere quattuor: primus Caelo et Ope na- | 4.1 |
| tus; secundus Nili filius; tertius Saturnî et Iunonis; | |
| quartus in Sicilia Melites filius. | |
| Mercurii quattuor: primus Caeli et Diei filius; | 5.1 |
| secundus Iovis et Croniae filius vel Proserpinae; ter- | |
| tius Cronî filius et Maiae, qui est inventor lyrae; quar- | |
| tus Cyllenî filius qui Aegyptiis litteras et numerum | |
| dixit. | 5 |
| Apollines quinque: primus Vulcani et Minervae; | 6.1 |
| secundus ex Corybante; tertius Iovis filius ex Latona; | |
| quartus Sileni filius in Arcadia; quintus Ammonis fi- | |
| lius <in> Libya natus. | |
| Dianae tres: prima Iovis Cronî filia ex Proserpina; | 7.1 |
| quae est Liberi soror; secunda Iovis et Latonae Apol- | |
| linis soror; tertia quae vocatur Ops de Glauce. | |
| Aesculapi tres: primus Apollo dictus Vulcani | 8.1 |
| filius; secundus Elati filius; tertius †Aristeti et Al- | |
| cippes filius. | |
| Veneres quattuor: prima Caeli et Diei filia; se- | 9.1 |
| cunda quae ex spuma nata esse dicitur Aetheris et | |
| Oceani<dos> filia; tertia quae Vulcano nupsit, quae | |
| cum Marte se miscuit unde Cupido natus esse dicitur; | |
| quarta Cypri et Syriae filia quam Adon habuit. | 5 |
| Minervae quinque: prima Vulcani filia unde Athe- | 10.1 |
| narum est civitas; secunda Nili filia, quam Aegyptî | |
| colunt; tertia Iovis filia, quae in bellicis rebus se exer- | |
| cuit; quarta Solis filia, <quae> quadrigas invenit; | |
| quinta Pallantis et Titanidos filia; haec patrem occidit | 5 |
| pro suae virginitatis observatione qui<a> eius cupidus | |
| fuit; unde et Pallas dicta est. | |
| Liberi quinque: primus ex Iove et Proserpina; hic | 11.1 |
| agricola et inventor vini; cuius soror Ceres; secundus | |
| Liber ex Melone et Flora †cuius nomine fluvius est | |
| Granicus†; tertius de Cabiro qui regnavit in Asia; | |
| quartus ex Saturnio et Semela * * * dicunt; quintus | 5 |
| Nisi et Thyonae filius. | |
| Hercules sex: primus Iovis [et] Aetherii filius; | 12.1 |
| secundus Nili filius quem principem colunt Aegyptî; | |
| tertium conditorem loci sui †Hellenes dicunt; quartus | |
| Cronî filius et Carteres quem Carthaginenses colunt, | |
| unde Carthago dicta est; quintus †Ioab filius qui cum | 5 |
| rege Medorum pugnavit; sextus Iovis filius ex Alce- | |
| mena qui Atlanta domuit. | |
| De imperiis | |
| Imperia ab ineunte aevi memoria fuerunt septem: | 10.1.1 |
| primi rerum potiti s<unt> Assyrii, deinde Medi, | |
| postea Persae, tum Lacedaemonii, dein Athe- | |
| nienses, post hos inde Macedones, sic deinde | |
| Romani. | 5 |
| Reges Assyriorum | |
| Belus rex Iovis filius, cuius posteri per Ninum | 11.2.1 |
| Asiae regnaverunt, per Aegyptum Libyae, per Da- | |
| naum Europae. | |
| Ninus rex qui primus exercitu prope totam Asiam | 1.1 |
| sub se redegit et clarissimam urbem nominis sui con- | |
| didit Ninon. | |
| Samiramis Dercetis nymphae filia, <a> colum- | 3.1 |
| bis educta, uxor Nini regis, cuius post mortem regnum | |
| Nini ampliavit armis; Indiam quoque parum prospera | |
| expeditione temptavit. haec urbem pulcherrimam om- | |
| nium quae unquam fuerunt Babylona constituit su- | 5 |
| pra flumen Eufraten. | |
| Sardanapallus qui ob nimias delicias et luxu- | 4.1 |
| riam perdito regno, ne in potestate<m> hostium ve- | |
| niret, cum exoletis suis venenum bibit et igni sub- | |
| iecto cum regia sua conflagravit. | |
| Reges Medorum | |
| Arbaces primus rex qui eversas Assyriorum opes | 12.1.1 |
| luxuria Sardanapalli transtulit <ad Medos * * * > eos- | |
| que iustissime rexit. | |
| Astyages vir fortis et iustus qui per insidias vic- | 2.1 |
| tus a Cyro est, et dissolutum est Mediae regnum. | |
| Reges Persarum | |
| Cyrus rex fortissimus qui maiore parte Asiae sub- | 13.1.1 |
| acta Europam quoque inrupisset, ni a Tomyri Scy- | |
| tharum regina victus oppressusque esset. | |
| Cambyses filius nequam Cyri qui cum LXX milia | 2.1 |
| hostium subegisset in Aegypto et regem eius Amasin, | |
| Aethiopiam profectus magna parte militum per fa- | |
| mem amissa inritus rediit; urbem tamen ibi condidit | |
| Meroen. is qui<a> Apin sacrum bovem interfici ius- | 5 |
| serat, ira deorum ex equo praeceps super gladium | |
| suum ruit extinctusque est. | |
| Darius rex unus ex septem Persis hinnitu equi | 3.1 |
| regnum adsecutus cum CCLXX milibus <militum in> | |
| Europam transivit. victus ab Atheniensibus ducente | |
| Miltiade apud [pseudo] Marathona recessit. | |
| Xerses Darii filius, cum decessisset pater eius, | 4.1 |
| aliquantis navibus armatis [militibus] in Europam | |
| transivit contabulato Hellesponto et forato Atho monte, | |
| nec quicquam aliud egit quam ut Athenas incenderet. | |
| mari victus a Lacedaemoniis et Atheniensibus in | 5 |
| Asiam rediit ibique suorum fraude interfectus est. | |
| Duces et reges Lacedaemoniorum | |
| Eurysthenes et Procles gemini qui genus ab | 14.1.1 |
| Heraclidis deducentes primi Spartae [regna] regna- | |
| verunt. | |
| Lycurgus legum lator quibus Lacedaemonii prin- | 2.1 |
| cipes Graeciae per annos septin<gentos>innisi fuerunt. | |
| Theopompus et Polydorus reges qui Messe- | 3.1 |
| nium bellum XX annis gesserunt. | |
| Othryades vir bellator qui Messenio bello quo | 4.1 |
| <trecenti> [id est centeni quinquageni] concertaverunt | |
| [et] trophaeum suo sanguine <in>scripsit. | |
| Tyrtaeus qui Messenio bello ex oraculo Apollinis | 5.1 |
| dux ab Atheniensibus per ludibrium missus poemate | |
| suo ita militum animos concitavit, ut tam diuturnum | |
| proelium victoria consu<m>marent. | |
| Leonidas dux qui Persico bello [qui] cum tre- | 6.1 |
| centis Lacedaemoniis apud Thermopylas totam vim | |
| Persici belli morte sua <ac> suorum comminuit. | |
| Pausanias qui Persico bello Mardonium prae- | 7.1 |
| fectum Xersis cum pedestribus copiis aput Asopum | |
| Boetiae flumen debellavit; mox [proditionis] a rege | |
| susceptus [idem Mardonius] ideoque <proditionis> | |
| accusatus in asylum Minervae confugit et ibi fame | 5 |
| confectus est. | |
| Lysander dux qui dominantem toto mari clas- | 8.1 |
| sem Atticam aput Aegos potamos oppressit et victis | |
| Atheniensibus XXX tyrannos inposuit. | |
| Xanthippus vir Lacedaemoniorum fortissimus | 9.1 |
| qui bello Punico primo Carthaginiensibus dux missus | |
| Regulum cepit. | |
| Agesilaus cuius inventum est in hostili quam in | 10.1 |
| sua terra pugnare; ideoque in Asiam missus vastata | |
| ea cum iam regi immineret revocatus Athenienses aput | |
| Coroneam vicit. postea aput Corinthios flevit, quod | |
| decem milia Graecorum occisa cognovisset, nec vo- | 5 |
| luit Corinthum delere cum posset. | |
| Clarissimi reges et duces Atheniensium | |
| Cecrops rex qui urbem condidit Athenas et ex | 15.1.1 |
| suo nomine Cecropidas appellavit cives; idem fabu- | |
| lose quia indigena fuit ab inguinibus serpens fuisse | |
| narratur. | |
| Ericthonius rex, cui misteria Eleusinae con- | 2.1 |
| stituit Celeus hospite Eumolpo sacerdote, filiabus vir- | |
| ginibus ministris, Triptolemo frugum praefecto qui | |
| fame laborantem Graeciam circumlato frumento re- | |
| stituit. | 5 |
| Pandion rex qui filias suas Procnen et Philome- | 3.1 |
| lam Thraciae regibus tradidit, ut barbaras sibi gentes | |
| adfinitate sociaret. | |
| Theseus Aegei filius qui Minotaurum interfecit. | 4.1 |
| Demophon Thesei filius qui cum Graecis Ilium | 5.1 |
| expugnavit. | |
| Codrus rex qui pro salute et victoria patri[ci]ae | 6.1 |
| secundum oraculum Apollinis bello Peloponnesio se | |
| devovit. | |
| Pisistratus vir fortis et sapiens, qui adversus | 7.1 |
| principes populari causa tyrannidem invasit eamque | |
| iustissime administravit. | |
| Harmodius et Aristogypton homines plebeî | 8.1 |
| qui Hippiam et Hipparchum Pisistrati filios saeve do- | |
| minantes facta coniuratione oppresserunt, ideoque ut | |
| conservatoribus divini honores eis sunt constituti. | |
| Miltiades dux qui LXXX milia militum Persarum | 9.1 |
| Darî regis praefectis Date et Tisapherne in saltu | |
| Marathonio superavit. | |
| Aristides Dicaeos qui hoc agnomen moribus | 10.1 |
| est consecutus <et> ob <id> ipsum exilio multatus est. | |
| Cimon dux qui Persico bello [et] Xersis copias | 11.1 |
| pedestris simul atque navalis in ipsa Asia aput Eury- | |
| medonta fluvium uno die vicit. | |
| Alcibiades dux, vir genere copia opibus illustris, | 12.1 |
| qui propter detruncatos nocte Mercurios reus factus | |
| ad Lacedaemoniorum confugit <exercitum> Pelopon- | |
| nens bello et cum fecisset eos superiores adflic- | |
| torum civium misertus rediit in patriam, et dux crea- | 5 |
| tus iterum victores Athenienses fecit. | |
| Thrasybulus qui triginta magistratus Lacedae- | 13.1 |
| monios tyrannidis dominatione saevientis facta coniu- | |
| ratione adflixit et libertatem Atheniensibus reddidit. | |
| Conon dux qui omnes Lacedaemoniorum copias | 14.1 |
| aput Cnidum insulam cepit et imperium maris Athenis | |
| restituit. | |
| Dion qui octo onerariis navibus Dionysium re- | 15.1 |
| gem Siciliae centum rostratas habentem dum in Ita- | |
| liam abest regno expulit occupatis Syracusis. | |
| Iphicrates rei militaris peritissimus, qui arma | 16.1 |
| habiliore pondere et modo fecit. | |
| Phocion qui vir bonus cognominatus est neque | 17.1 |
| ulla pecunia a Philippo potuit sollicitari ut ad eum | |
| discederet; qui admonentibus amicis ut liberis suis | |
| consuleret, 'si boni' inquit 'erunt, hic agellus eis suffi- | |
| ciet, si mali, nihil.' | 5 |
| Chabrias dux qui gladiatoria arte pugnare mili- | 18.1 |
| tem docuit, Cypron et Naxon et omnes Asiaticas in- | |
| sulas Athenis adiunxit, et circa Chion navali bello oc- | |
| cidi maluit quam abiectis armis enatare. | |
| Demetrius Phalereus <qui> vir bonus existi- | 19.1 |
| matus ob insignem iustitiam ideoque statuis CCC est | |
| honoratus, quas ei pro libertate posuerunt in facie | |
| publica. | |
| Reges Macedonum | |
| Philippus Amyntae filius primus Macedonum ob- | 16.1.1 |
| tinuit Thraciam redegitque in suam potestatem; et | |
| cum transire in Asiam vellet, sub ipso belli apparatu | |
| in theatro a Pausania est interfectus. | |
| Alexander Philippi et Olympiadis filius ex urbe | 2.1 |
| Pella Macedoniae cum milibus XL militum <cum> in | |
| Asiam transisset, Darium regem Persarum primum | |
| aput Granicum flumen tum aput Issum Ciliciae tertio | |
| apud Arbela tribus proeliis trecenta peditum quinqua- | 5 |
| ginta equitum duo milia falcatorum curruum vicit. | |
| Mox regem Indorum et omnes Asiae gentes sub po- | |
| testate<m> sua<m> redegit et nobilissimas urbes Asiae | |
| cepit Sardes Bactra Susa Babyloniam; ubi etiam de- | |
| functus dubium a<n> vinolentia an veneno, cum tamen | 10 |
| prius et Africam peragrasset usque ad Iovem Ammo- | |
| nem et Oceanum primus omnium navigasset. | |
| Philippus qui post Alexandrum [Macedoniam] sep- | 3.1 |
| timo gradu Macedoniam regnavit, invectus in Grae- | |
| ciam cum saeve dominaretur a Sulpicio consule in | |
| Phocide victus est, mox a Flamini<n>o in [Macedonia] | |
| Thessalia aput Cynocephalas ubi dato obside filio | 5 |
| Demetrio regni parte multatus est. | |
| Perses [Philippus] Philippi filius cum maximis | 4.1 |
| copiis Macedoniis et * * * cum impetum in Graeciam | |
| fecisset, cum inanibus elephantorum simulacris a Mar- | |
| cio consule aput Ascyridam paludem victus praeci- | |
| pitatis in mare thesauris profugit; mox ab Aemilio | 5 |
| Paulo tota Macedonia fugatus Samothracam confugit | |
| in asylum; unde data fide cum se Paulo commisisset, | |
| ante currum eius in triumphum productus mox libera | |
| custodia in Albano consenuit. | |
| Pseudophilippus vir plebeius et degener cum | 5.1 |
| ex similitudine formae Philippi filium se persuasisset | |
| et Macedonas in bellum excitasset, inter initia tumul- | |
| tus comprehensus sub custodia missus est Romam; | |
| ubi cum ex custodia aufugisset, concitata rursus Ma- | 5 |
| cedonia Thraciam bello recepit. In arce regni palu- | |
| datus ius dixit. mox a Caecilio Metello ingenti proelio | |
| victus cum profugisset in Thraciam, a regibus deditus | |
| et in triumphum deportatus. | |
| Reges [et duces] Romanorum | |
| Romulus qui urbem condidit. | 17.1.1 |
| Numa Pompilius qui sacra constituit. | |
| Tullus Hostilius qui Albam diruit. | |
| Ancus Marcius qui leges plurimas tulit et Ostiam | |
| coloniam constituit. | 5 |
| Priscus Tarquinius qui insignibus magistratus | |
| adornavit. | |
| Servius Tullius qui primum censum egit. | |
| Tarquinius Superbus qui ob nimiam super- | |
| biam regno pulsus est. | 10 |
| Clarissimi duces Romanorum | |
| Brutus qui pro libertate publica liberos suos inter- | 18.1.1 |
| fecit. | |
| Valerius Publicola qui propter eamdem liber- | 2.1 |
| tatem adversus Tarquinios bellum exercuit; idem ius | |
| libertatis dando populum ampliavit. | |
| Mallius Torquatus qui ad confirmandam ca- | 3.1 |
| strorum disciplinam filium suum interfecit. | |
| Quinctius Cincinnatus [item Serranus] cui | 4.1 |
| aranti dictatura delata est. | |
| Camillus qui Senonum gente deleta Gallorum in- | 5.1 |
| censam ab eis urbem restituit. | |
| Fabî duo quorum alter una pugna Etruscos Sam- | 6.1 |
| nitas Umbros Gallosque subegit, libertinos e tribubus | |
| repurgavit, ideoque Maximus cognominatus; alter Fa- | |
| bius Hannibalem mora fregit ex quo Cunctator est | |
| cognominatus. | 5 |
| Papirius Cursor: hic Samnites qui Romanos | 7.1 |
| sub iugum pugnando miserant victos ignominia pari | |
| adfecit et a velocitate Cursor est appellatus. | |
| Curius cum in foco rapas torreret, <legatis Sam- | 8.1 |
| nitum aurum> offerentibus 'malo' inquit 'in fictilibus | |
| meis <esse> et aurum habentibus imperare.' | |
| Fabricius Luscinus qui Cornelium Rufinum | 9.1 |
| consularem virum senatu amovit luxuriae et avaritiae | |
| damnatum, quod decem pondo argenti possideret. | |
| Claudius Marcellus qui Hannibalem primus in | 10.1 |
| Campania proelio vicit; idemque docuit in bello quo- | |
| modo equites sine fuga cederent. | |
| Scipiones duo; quorum alter prior Africanus qui | 11.1 |
| Hannibalem et in eo Africam debellavit; alter Scipio | |
| minor Numantinus qui Carthaginem et Numantiam | |
| diruendo [et] in hac Africam in illa Hispaniam fregit. | |
| Quintus Nero qui Hannibale[m] in Apulia re- | 12.1 |
| licto venientem ab Hispania Hasdrubalem excepit co- | |
| pia<s>que eius uno die apud Metaurum flumen devi- | |
| cit; qui si se cum Hannibale iunxisset, dubitari non | |
| potest paria eis populum <Romanum> facturum non | 5 |
| fuisse. | |
| Paulus qui cum Macedoniam vicisset et Graeciam | 13.1 |
| liberasset et opulentissimum triumphum reportasset, | |
| inter ipsos triumphi dies amissis duobus liberis pro | |
| contione dixit gratias se agere fortunae, quod in suam | |
| potius domum quam in rem publicam saevisset. | 5 |
| Duo Metelli; quorum alter Macedonicus devictis | 14.1 |
| Macedonibus qui Contrebiam inexpugnabilem Hispa- | |
| niae civitatem iussis testamenta scribere et vetitis red- | |
| ire nisi vicissent militibus occupavit; alter Numidi- | |
| cus victa Numidia qui, cum perniciosas rei publicae | 5 |
| leges ferret Apuleius tribunus plebis totusque senatus | |
| in eas iurasset, maluit in exilium ire quam iurare. | |
| huius filius Pius cognominatus est, quod patrem in | |
| exilium secutus est. | |
| Gaius Marius qui in Africa Numidis in Gallia | 15.1 |
| Cimbris Teutonibusque superatis a caliga pervenit us- | |
| que septimum consulatum. | |
| Sylla qui bello civili victoria perpotitus Romanum | 16.1 |
| primus invasit imperium solusque deposuit. | |
| Sertorius qui proscriptus a Sylla cum in exilium | 17.1 |
| profugisset, quam brevissimo tempore prope totam | |
| Hispaniam redegit in suam potestatem et ubique ad- | |
| versante fortuna insuperabilis fuit. | |
| Lucullus qui Asia<ti>cae provinciae spoliis maxi- | 18.1 |
| mas opes est consecutus et aedificiorum tabellarum- | |
| que pictarum studiosissimus fuit. | |
| Pompeius qui Armenios sub rege Tigrane Ponti- | 19.1 |
| cos sub rege Mithridate Cilicas toto mari dominantis | |
| intra quadrag<es>imum diem vicit et magnam partem | |
| Asiae inter Oceanum Caspium Rubrumque <mare> vic- | |
| toriis suis triumphisque peragravit. | 5 |
| Gaius Caesar qui Gallias Germaniasque subegit | 20.1 |
| et primus Romanorum navigavit Oceanum, in quo | |
| Brittanniam invenit et vicit. | |
| Iulius Caesar Augustus qui perpacatis om- | 21.1 |
| nibus provinciis exercitus toto orbe terrarum disposuit | |
| et Romanum imperium ordinavit; post cuius conse- | |
| crationem perpetua Caesarum dictatur<a> dominatur. | |
| Romani qui in toga fuerunt illustres | |
| Manius Agrippa qui dissidentem populum se- | 19.1.1 |
| natui conligavit atque conciliavit. | |
| Appius Caecus qui pacem Pyrrhi diremit, ne | 2.1 |
| populus qui suis parere noluerat sub externis regibus | |
| regeretur. | |
| Tiberius Gracchus qui Scipionem Asiaticum | 3.1 |
| quamvis inimicum haberet non est passus <a> tribunis | |
| in carcere<m> duci, quo<d> diceret nefas ibi esse Sci- | |
| pionem ubi captivi illius adhuc alligati tenerentur. | |
| hic est Gracchorum pater qui in tribunatu cum agra- | 5 |
| riis legibus seditiones excitarent interfecti sunt. | |
| Decimus Brutus Callaecius qui <C.> Grac- | 4.1 |
| chum generum agrarîs legibus <re>i p<ublicae s>ta- | |
| tum turbantem cum Opimio consule oppressit. | |
| M. Brutus qui Pompeî partes secutus mox a Cae- | 5.1 |
| sare restitutus in mortem eius coniuravit, quod affec- | |
| tare nomen regium videretur. | |
| Livius Drusus qui agrarîs legibus promulgatis | 6.1 |
| summum p<opuli> Ro<mani> favorem consecutus, ne | |
| promissa perficeret, per insidias a Philippo consule | |
| domi suae interfectus est. | |
| Lutatius Catulus qui Lepidum acta Syllae re- | 7.1 |
| scindere volentem admoto exercitu Italia fugavit et | |
| solus omnium sine sanguine bellum civile confecit. | |
| Cato Censorius qui totiens accusatus [est] quoad | 8.1 |
| vixit nocentis accusare non destitit. hic est omnium | |
| rerum peritissimus et ut Sallustio Crispo videtur Ro- | |
| mani generis disertissimus [Cato]. | |
| Cato Praetorius qui bello civili partes Pompei | 9.1 |
| secutus mori maluit quam superstes esse rei <publi- | |
| cae> servienti. | |
| Scaurus qui vetuit filium in conspectum suum | 10.1 |
| venire, quia bello Cimbrico deseruerat. | |
| Scipio Nasica <qui> quia non rite inauguratus | 11.1 |
| consul es<se> videretur, consulatu se abdicavit et do- | |
| mitis Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudia- | |
| vit statuasque quas sibi quisque in publico posuerat | |
| in censura sua sustulit. censuit in senatu tamen Car- | 5 |
| thaginem non esse delendam; propterea optimus iu- | |
| dicatus. | |
| Cornelius Cettegus qui fratrem suum Cette- | 12.1 |
| gum quod cum Catilina coniurasset morte multandum | |
| censuit. | |
| Tullius Cicero qui in consulatu suo Catilinae | 13.1 |
| coniurationem fortissime oppressit. | |
| Qui pro salute se optulerunt | |
| Horatius trigeminus qui adversus Curiatios Alba- | 20.1.1 |
| norum [qui] de summo imperio dimicaverunt. | |
| Fabii trecenti qui cum omnes patriciae stirpis es- | 2.1 |
| sent, bellum Veiens peculiariter sibi depoposcerunt. | |
| Mucius Cordus qui[a] ignibus manus imposuit. | 3.1 |
| Horatius Cocles qui ponte rescisso Tiberis ar- | 4.1 |
| matus transiit natans. | |
| Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos; qui | 5.1 |
| in Siciliensi saltu morte sua exercitum populi Romani | |
| liberaverunt, ut plane CCC Lacedaemoniorum aput | |
| Thermopylas gloriam adaequarent. | |
| Duo Decii quorum alter Latino bello alter Sam- | 6.1 |
| nitico diis manibus se devoverunt. | |
| Fabius pontifex qui urbe a Gallis Senonibus in- | 7.1 |
| censa se aliosque senes diis manibus devovit. | |
| Regulus qui tormenta Carthaginiensium maluit | 8.1 |
| pati quam <ut> inutilis pax cum eis fieret aut ipse | |
| iurisiurandi fidem falleret. | |
| Curtius qui se in hiatu<m> terrae immisit, cum | 9.1 |
| ex oraculo quod optimum esset in urbe Romana po- | |
| sceretur. | |
| Spurius Postumius qui a Pontio Telesino Sam- | 10.1 |
| nitum duce sub iugum missus cum exercitu auctor | |
| fuit rumpendi foederis seque hostibus censuit esse de- | |
| dendum. | |
| Gaius Metellus pontifex <qui ex> ardente[m] | 11.1 |
| templo Vestae Palladium extulit et oculos amisit. | |
| Qui spolia opima rettulerunt | |
| Romulus de Agrone Caeninensium rege. | 21.1.1 |
| Cossus Cornelius de Larte Tolumnio Veien- | |
| tium rege. | |
| Claudius Marcellus de Viridomaro rege Gal- | |
| lorum. | 5 |
| Qui provocati ab hostibus manu contenderunt | |
| Mallius Torquatus qui Gallo torquem detraxit | 22.1.1 |
| eumque sibi circumdedit. | |
| Valerius Corvinus [qui] a Gallo provocatus | 2.1 |
| cum pugnaret, corvus galeam eius insedit et hostem | |
| perturbavit. | |
| Scipio Aemilianus cum esset legatus sub Lu- | 3.1 |
| cullo imperatore, aput Intercatiam Vaccaeorum urbem | |
| provocatorem barbarum occidit. | |
| Lucius Opimius sub Lutatio Catulo consule in | 4.1 |
| saltu Tridentino provocatorem Cimbrum interfecit. | |
| <Qui magnis rebus gestis cognominati sunt> | |
| [Qui pro Romanis gentes superaverunt] | |
| Scipio Africanus, Scipio Numantinus, Scipio Asiati- | 23.1.1 |
| cus, Mummius Achaicus, Servilius Isauricus, Brutus | |
| Callaecius, Paulus Macedonicus, Metellus Creticus, | |
| Caesar German<ic>us, Caesar Dacicus. | |
| Quot illustres Scipiones [qui magnis rebus gestis | |
| cognominati sunt] | |
| Scipio magnus Africanus qui vicit Hannibalem. | 24.1.1 |
| Scipio minor Numantinus qui Numantiam et | |
| Carthaginem diruit. | |
| Scipio Asiaticus qui de Antiocho triumphavit. | |
| Scipio Nasica qui a senatu vir optimus est iudi- | 5 |
| catus. | |
| Scipio qui occiso Pompeio partes restituit et victus | |
| se interfecit. | |
| Secessiones plebis a patribus fuerunt quattuor: | 25.1.1 |
| prima secessio propter impotentiam faeneratorum, | |
| cum in <sacrum> montem plebs armata secessit; se- | 2.1 |
| cunda propter impotentiam decemvirum, cum inter- | |
| fecta filia sua Virginius Appium et totam eius fac- | |
| tionem in Aventino monte circumvenit effecitque ut | |
| abdicato magistratu accusati atque dampnati variis | 5 |
| suppliciis punirentur; tertia propter matrimonia ple- | 3.1 |
| bei ne patriciis nuberent, quam Canuleius concitavit | |
| in monte Ianiculo; quarta secessio in foro propter | 4.1 |
| magistratus ut plebei consules fierent, quam Sulpicius | |
| Stolo concitavit. | |
| Seditiones in urbe quattuor: Prima seditio Ti- | 26.1.1 |
| beri Gracchi quem de iudiciariis et agrariis legibus | |
| statum civitatis moventem Scipio Nasica facta manu | |
| in Capitolio oppressit; secunda seditio <C.> Gracchi | 2.1 |
| fratris eius quem ob similes largitiones novos motus | |
| excitantem Opimius consul cum Decimo Bruto Cal- | |
| laecio socero eius convocatis ad pilleum servis in | |
| Aventino monte oppressit; tertia seditio Apulei Sa- | 3.1 |
| turnini tribuni plebis et Glauciae consulis, quos comi- | |
| tia in campo caedibus perturbantes Marius in Capi- | |
| tolium persecutus obsedit, et conficiendos fustibus | |
| saxisque curavit; quarta seditio fuit Livi Drusi et | 4.1 |
| Quinti Caepionis cum ille senatum <hic> equestrem | |
| ordinem adsereret; praecipua tamen ad motus exci- | |
| tandos fuit causa, quod Drusus civitatem omnibus | |
| Italicis pollicebatur, sed tum a Philippo consule in | 5 |
| domo sua interfectus. | |
| Qui adversus patriam nefaria ini<e>re consilia | |
| Coriolanus ob asperiorem annonam in exilium | 27.1.1 |
| actus Vulscorum exercitu admoto patriam expugnare | |
| voluit, sed Veturiae matris precibus victus tum ab | |
| exercitu suo confossus est. | |
| [Marcus] Maelius frumentaria largitione cum <af- | 2.1 |
| fectare regnum> videretur, iussu Quinctî Cincinnati | |
| dictatoris a magistro equitum in rostris occisus est. | |
| Spurius cum agrariis legibus factione<m et> do- | 3.1 |
| minationem pararet, * * * | |
| Manlius Capitolinus cum pecunia conturba- | 4.1 |
| tores liberaret, suspectus regni affectati de Tarpeio | |
| saxo praecipitatus est. | |
| Catilina cum in caedem senatus in incendium | 5.1 |
| urbis in direptionem aerarii coniurasset et in id faci- | |
| nus Allobrogas sollicitasset, a Cicerone in senatu ac- | |
| cusatus, ab Antonio in Apulia debellatus est. | |
| Populus Romanus cum quibus gentibus bella conseruit | |
| et quibus de causis | |
| Populus Romanus sub Romulo pugnavit cum Sa- | 28.1.1 |
| binis †prius propter virgines raptas; sub Tullo cum | |
| Albanis * * * | |
| Pontius Telesinus dux Samnitum qui ad Cau- | 2.1 |
| dinas Furculas Romanos sub iugum misit. | |
| Pyrrhus rex Epirotarum qui pro Tarentinis bel- | 3.1 |
| lum cum Romanis gessit vastataque Campania ad vi- | |
| cesimum ab urbe <lapidem> pervenit; mox a Curio | |
| et Fabricio victus in patriam concessit, et cum | |
| Achaiam armis sub se redegisset, Macedoniam quo- | 5 |
| que Antigono regi eripuit, sed dum Argos expugnat | |
| occisus est. omnium Graecorum sapientissimus et mili- | |
| taris disciplinae peri<ti>ssimus fuit. | |
| Hannibal qui novem annorum patrem in Hispa- | 4.1 |
| niam secutus, minor annorum XXV imperator factus | |
| triennio in Hispania vicit, et <cum> eversione Sagunti | |
| rupto foedere per Pyrenaeum et Alpes in Italiam ve- | |
| nisset, Scipionem <aput> Ticinum Tiberium Clau- | 5 |
| dium aput Trebiam Flaminium aput Trasimennum | |
| Paulum et Varronem aput Cannas Gracchum in Lu- | |
| cania Marcellum in Campania superavit. * * * | |
| Status populi Romani quas commutationes habuit | |
| Populus Romanus primum sub regibus fuit; deinde | 29.1.1 |
| propter superbiam Tarquinî et inlatum Lucretiae | |
| stuprum expulsis regibus tutelam sui consulibus prae- | |
| toribus tribunis plebis commisit. deinde tribunicîs se- | 2.1 |
| ditionibus agitatus abdicatis omnibus magistratibus | |
| decemviros legum ferendarum et rei publicae consti- | |
| tuendae causa paravit. horum quoque dominationem | 3.1 |
| et libidinem detestatus rursus ad consules rediit, do- | |
| nec exortis bellis civilibus inter Caesarem et Pom- | |
| peium et oppressa per vim libertate sub unius Cae- | |
| saris potestatem redacta sunt omnia. ex eo perpetua | 5 |
| Caesarum dictatura dominatur. | |
| Initium regni Mithridatis | |
| Cyrus rex Persarum primus imperium Medis ad- | 30.1.1 |
| emit; duos filios reliquit Cambysen et Smerden. ho- | |
| rum Cambyses defuncto patre quod maior esset <rex | |
| factus> Smerden in solio sedentem capite caelum pul- | |
| sare <somniavit> <et> occidendum eum curavit; ipse | 5 |
| [et] deinde revertens ab Aethiopia rebus per <famem> | |
| fractis cum in Aegyptum <Memphin> venisset inco- | |
| lasque eius loci laetantes advertisset, ratus [est] illos | |
| adversis suis insultare Apin in femine vulneravit eo- | |
| demque ictu occidit. interim magus quidam Smerdes | 2.1 |
| Patibiatae frater abutens nomine ex formae similitu- | |
| dine filium se Cyri professus [est] regnum Persicum | |
| invaserat. quod ubi <Camby>si nuntiatum est, regredi | |
| in patriam maturans oblitus est gladium quo Apin | 5 |
| interfecerat vaginae reddere; quod cum conaretur effi- | |
| cere, femen suum vulneravit et eam partem qua Apin | |
| vulneraverat; ex eodem vulnere in paucis diebus obiit. | |
| de cuius morte postquam certior nuntius ad Persas | 3.1 |
| venit, Potanes Phaedymam filiam suam quacum Smer- | |
| des consuetudinem habebat edocuit, ut cum ille sopi- | |
| tus esset utrum aures tectas com[it]is haberet peri- | |
| clitaretur; sciebat enim a Cyro Smerdi mago adem- | 5 |
| tas aures. illa falsum esse Smerden confirmavit. tunc | 4.1 |
| septem nobilissimi Persae inter se coniuraverunt; eo- | |
| rum nomina haec sunt: Potanes Hydarnes Aspathines | |
| Saphernes Megaboius Gobries Darius. deinde mago | |
| Smerde interfecto constituerunt uti excepto posthac | 5 |
| Potane ex illis regnaret cuius equus primus in loco | |
| quem delegissent hinnisset. tunc Hiberes agaso Darî | 5.1 |
| equum domini ad locum praedictum duxit; ille alio | |
| loco abscondit * * * tunc equus Darii magnum hinni- | |
| tum dedit. ita Darius regnum optinuit; a quo Arta- | |
| bazes originem ducit, quem conditorem regni Mithri- | 5 |
| datis fuisse confirmat Sallustius Crispus. | |
| Reges Parthorum | |
| Seleucus Alexandri Macedonis amicus; cuius post | 31.1.1 |
| mortem ab Arrhida<eo> fratre eius iussus Babylonem | |
| optinere finitimos sub se redegit (unde Nicator est ap- | |
| pellatus) et tres validissimas urbes constituit Antiochiam | |
| Seleuciam Laodiciam. | 5 |
| Arsaces forma et virtute praecipuus, cuius posteri | 2.1 |
| Arsacidae cognominati sunt; qui pacem cum Sylla im- | |
| peratore fecit. | |
| Orodes qui foedus cum Cn. Pompeio percussit | 3.1 |
| <et> Crassum cum legionibus aput Carrhas funesta | |
| clade delevit. | |
| Pacorus qui filium suum eiusdem nominis misit | 4.1 |
| in Syriam, ut Romanas provincias popularetur, atque | |
| ipse a Ventidio legato Iulii Caesaris occisus est. | |
| Reges Cappadociae et Armeniae | |
| Tigranes qui iam | 32.1.1 |
| * * * | s1 |
| scriptus est. | 2 |
| qui tertio Punico bello perdo- | s2 |
| muit sub Mancino consule | |
| et Scipione Aemiliano | |
| Bellus rex Arme- | 2.1 |
| * * * | s1 |
| niae * * * | 2 |
| qui cum impetum in Grae- | s2 |
| ciam fecisset et Pythî Apol- | |
| linis templum incendisset, | |
| tempestate et frigore exer- | |
| citum amisit. | |
| * * * | 3.1 |
| Polycrates | s1 |
| rex Cappadociae qui som- | 2 |
| niavit solem et lunam uri. | |
| qui a praefecto Darî regis | s3 |
| occisus est. | |
| * * * | 4.1 |
| Epaminon<das> | s1 |
| eius filius rex * * * | 2 |
| qui Thebas Graecorum * * * | s2 |
| pugnando vicit. | 5.1 |
| Periandrus | s1 |
| * * * rex * * * | 2 |
| qui Corinthi regnavit. | s2 |
| omnia terra et mari Roma- | 3 |
| nis subiugavit. | 6.1 |
| Ti<m>oleon qui Co- | s1 |
| rinthi fratrem suum regnan- | |
| * * * | 3 |
| tem interfecit; idem et Dio- | s3 |
| nysium | |
| Syriae regem | 5 |
| expulit neque ipse ab | s5 |
| * * * | 6 |
| offerentibus regnum ac- | s6 |
| cepit, sed arcem quoque | |
| demolitus est. Hic cum con- | |
| vitia mala audiret ait: tota |