Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refu- 102.1
tauerim? quod pretium magiae meae repperisti? cur
ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem? quod ut
ex ea commodum caperem? uti dotem mihi modicam
potius quam a[m]mpla<m> diceret? o praeclara carmina. 5
an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam
penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest?
an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis
condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita,
mihi <nihil> quicquam impertiret? o graue ueneficium 10
dicam an ingratum beneficium. an ut testamento, quod
irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam
me, cui deuincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis
cantaminibus difficile impetraui. putate uos causam
non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et 15
iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum
iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum con-
dem[p]nandi: date ei quod sequatur, ministrate uel tan-
tulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui 20
uos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est
quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium di-
citis animum Pudentillae magicis illectamentis ad[h]ortum,
quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius uoluerat?
negatis. diuitias saltim concupierat? negant tabulae 25
dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testa-
menti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum
etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris [h]ostenditur.
quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid
tacetis? ubi illud libelli uestri atrox principium nomine 30
priuigni mei form[orm]atum: 'hunc ego, domine Maxime,
reum apud te facere institui'? quin igitur addis; 'reum 103.1
magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem'? sed quid
deinde? 'plurimorum maleficiorum et manifestissimorum'.
cedo unum de plurimis, cedo dubium uel saltem obscurum
de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera 5
an binis uerbis respondeam. 'dentes sp<l>endidas': ignosce
munditiis. 'specula inspicis': debet philosophus. 'uersus
facis': licet fieri. 'pisces exploras': Aristoteles docet.
'lignum consecras': Plato suadet. 'uxorem ducis': leges
iubent. 'prior natu is<ta> est': solet fieri. 'lucrum secta- 10
tus es': dotalis accipe, donationem recordare, testamentum
lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes
refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum
etiam maledictis procul a culpa [philosophiae] tutus sum,
si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior 15
est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem
pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum
securus existimationem tuam reuereri quam potestatem
uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a[c]
procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emen- 20
dato uiro improber.
  Dixi.