| Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quo- | 68.7 |
| dam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum | |
| et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in | |
| potestate paterni aui—nam superstite patre Amicus | 10 |
| decesserat—per annos ferme quattuordecim memorabili | |
| pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis | |
| suae flore tam diu uidua. sed puerorum auus inuita<m> | |
| eam conciliare studebat <in> ceterum filio[s] suo[s] Sicinio | |
| Claro eoque ceteros procos absterrebat; et praeterea mina- | 15 |
| batur, si extrario nubsisse<t>, nihil se filiis eius ex paternis | |
| eorum bonis testamento relicturum. quam condicione<m> cum | |
| obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, | |
| ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem | |
| tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, | 20 |
| uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo | |
| ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius | |
| heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri | |
| suo tutor esset. eo scrupulo liberata cum a principibus | 69.1 |
| uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in | |
| uiduitate non permanendum; quippe ut solitudinis tae- | |
| dium perpeti posset, tamen aegritudine<m> corporis ferre | |
| non poterat. mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis | 5 |
| sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et | |
| diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe | |
| ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exani- | |
| mabatur. medici cum obstetricibus consentiebant penuria | |
| matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegri- | 10 |
| tudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nub- | |
| tiis ualitudinem medicandum. consilium istud cum alii | |
| approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius | |
| confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis | |
| Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis | 15 |
| a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut | |
| quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem. | |
| saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse | |
| oportere; at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, prius- | |
| quam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, | 20 |
| scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus | |
| Romae agebat. cedo tu epistolam uel potius da ipsi: | |
| legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat. |