Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quo-
|
68.7
|
dam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum
|
|
et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in
|
|
potestate paterni aui—nam superstite patre Amicus
|
10
|
decesserat—per annos ferme quattuordecim memorabili
|
|
pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis
|
|
suae flore tam diu uidua. sed puerorum auus inuita<m>
|
|
eam conciliare studebat <in> ceterum filio[s] suo[s] Sicinio
|
|
Claro eoque ceteros procos absterrebat; et praeterea mina-
|
15
|
batur, si extrario nubsisse<t>, nihil se filiis eius ex paternis
|
|
eorum bonis testamento relicturum. quam condicione<m> cum
|
|
obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia,
|
|
ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem
|
|
tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro,
|
20
|
uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo
|
|
ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius
|
|
heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri
|
|
suo tutor esset. eo scrupulo liberata cum a principibus
|
69.1
|
uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in
|
|
uiduitate non permanendum; quippe ut solitudinis tae-
|
|
dium perpeti posset, tamen aegritudine<m> corporis ferre
|
|
non poterat. mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis
|
5
|
sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et
|
|
diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe
|
|
ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exani-
|
|
mabatur. medici cum obstetricibus consentiebant penuria
|
|
matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegri-
|
10
|
tudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nub-
|
|
tiis ualitudinem medicandum. consilium istud cum alii
|
|
approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius
|
|
confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis
|
|
Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis
|
15
|
a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut
|
|
quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
|
|
saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse
|
|
oportere; at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, prius-
|
|
quam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet,
|
20
|
scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus
|
|
Romae agebat. cedo tu epistolam uel potius da ipsi:
|
|
legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.
|
|