[De deo Socratis. Praefatio]
|
|
<FLORIDA>
|
|
Qui me uoluistis dicere ex tempore, accipite
|
1.1
|
rudimentum post experimentum. Quippe prout
|
|
mea opinio est, bono periculo periculum faciam,
|
|
postquam re probata meditata sunt, dicturus
|
|
incogitata. Neque enim metuo ne in friuolis displi-
|
5
|
ceam, qui in grauioribus placui. Sed ut me omni-
|
|
fariam noueritis, etiam in isto, ut ait Lucilius,
|
|
schedio . . . et incondito experimini an idem sim
|
|
repentinus, qui praeparatus, si qui tamen uestrum
|
|
nondum subitaria ista nostra cognostis, quae
|
10
|
scilicet audietis pari labore quo scribimus, uenia
|
|
propensiore quam legimus. Sic enim ferme adsolet
|
|
apud prudentes uiros esse in operibus elaboratis
|
|
iudicatio restrictior, in rebus subitariis uenia
|
|
prolixior. Scripta enim pensiculatis et examinatis,
|
15
|
repentina autem noscitis simul et ignoscitis; nec
|
|
iniuria: illa enim quae scripta legimus, etiam
|
|
tacentibus uobis, talia erunt, qualia inlata sunt;
|
|
haec uero, quae inpraesentiarum et quasi uobiscum
|
|
par[c]ienda sunt, talia erunt, qualia uos illa fauendo
|
20
|
feceritis. Quanto enim < . . . > exinde orationi modi-
|
|
ficabor < . . . > uos animaduerto libenter audire.
|
|
Proinde in uestra manu situm est uela nostra
|
|
sinuare, etiam mittere, ne pendula et flaccida neue
|
|
restricta et caperrata sint.
|
25
|