LIBER XI
  Circa primam ferme noctis uigiliam experrectus 11.1.1
pauore subito, uideo praemicantis lunae candore ni-
mio completum orbem commodum marinis emergen-
tem fluctibus; nanctusque opacae noctis silentiosa
secreta, certus etiam summatem deam praecipua 5
maiestate pollere resque prorsus humanas ipsius regi
prouidentia, nec tantum pecuina et ferina, uerum ina-
nima etiam diuino eius luminis numinisque nutu
uegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique
nunc incrementis consequenter augeri, nunc detri- 10
mentis obsequenter imminui, fato scilicet iam meis
tot tantisque cladibus satiato et spem salutis, licet
tardam, subministrante augustum specimen deae
praesentis statui deprecari; confestimque discussa
pigra quiete <laetus et> alacer exurgo meque protinus 15
purificandi studio marino lauacro trado septiesque
summerso fluctibus capite, quod eum numerum prae-
cipue religionibus aptissimum diuinus ille Pythago-
ras prodidit, [laetus et alacer] deam praepotentem
lacrimoso uultu sic adprecabar: 20
  'Regina caeli,—siue tu Ceres alma frugum 2.1
parens originalis, quae, repertu laetata filiae, uetustae
glandis ferino remoto pabulo, miti commonstrato cibo
nunc Eleusiniam glebam percolis, seu tu caelestis
Venus, quae primis rerum exordiis sexuum diuersita- 5
tem generato Amore sociasti et aeterna subole hu-
mano genere propagato nunc circumfluo Paphi sacra-
rio coleris, seu Phoebi soror, quae partu fetarum me-
delis lenientibus recreato populos tantos educasti
praeclarisque nunc ueneraris delubris Ephesi, seu 10
nocturnis ululatibus horrenda Proserpina triformi
facie laruales impetus comprimens terraeque claustra
cohibens lucos diuersos inerrans uario cultu propi-
tiaris,—ista luce feminea conlustrans cuncta moe-
nia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis am- 15
bagibus dispensans incerta lumina, quoquo nomine,
quoquo ritu, quaqua facie te fas est inuocare: tu
meis iam nunc extremis aerumnis subsiste, tu fortu-
nam conlapsam adfirma, tu saeuis exanclatis casibus
pausam pacemque tribue; sit satis laborum, sit satis 20
periculorum. Depelle quadripedis diram faciem, redde
me conspectui meorum, redde me meo Lucio, ac si
quod offensum numen inexorabili me saeuitia premit,
mori saltem liceat, si non licet uiuere.'
  Ad istum modum fusis precibus et adstructis 3.1
miseris lamentationibus rursus mihi marcentem ani-
mum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppres-
sit. Necdum satis conixeram, et ecce pelago medio
uenerandos diis etiam uultus attollens emergit diuina 5
facies; ac dehinc paulatim toto corpore perlucidum
simulacrum excusso pelago ante me constitisse uisum
est. Eius mirandam speciem ad uos etiam referre
conitar, si tamen mihi disserendi tribuerit facultatem
paupertas oris humani uel ipsum numen eius dapsi- 10
lem copiam elocutilis facundiae subministrauerit.
  Iam primum crines uberrimi prolixique et sensim
intorti per diuina colla passiue dispersi molliter de-
fluebant. Corona multiformis uariis floribus sublimem
destrinxerat uerticem, cuius media quidem super 15
frontem plana rutunditas in modum speculi uel immo
argumentum lunae candidum lumen emicabat, dex-
tra laeuaque sulcis insurgentium uiperarum cohibita,
spicis etiam Cerialibus desuper porrectis <conspicua.
Tunica> multicolor, bysso tenui pertexta, nunc albo 20
candore lucida, nunc croceo flore lutea, nunc roseo
rubore flammida et, quae longe longeque etiam meum
confutabat optutum, palla nigerrima splendescens
atro nitore, quae circumcirca remeans et sub dexte-
rum latus ad umerum laeuum recurrens umbonis 25
uicem deiecta parte laciniae multiplici contabula-
tione dependula ad ultimas oras nodulis fimbriarum
decoriter confluctuabat.
Per intextam extremi- 4.1
tatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coru-
scabant earumque media semenstris luna flammeos
spirabat ignes. Quaqua tamen insignis illius pallae
perfluebat ambitus, indiuiduo nexu corona totis flori- 5
bus totisque constructa pomis adhaerebat. Iam ges-
tamina longe diuersa. Nam dextra quidem ferebat
aereum crepitaculum, cuius per angustam lamminam
in modum baltei recuruatam traiectae mediae pau-
cae uirgulae, crispante brachio trigeminos iactus, red- 10
debant argutum sonorem. Laeuae uero cymbium
dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte con-
spicua est, insurgebat aspis caput extollens arduum
ceruicibus late tumescentibus. Pedes ambroseos tege-
bant soleae palmae uictricis foliis intextae. Talis ac 15
tanta, spirans Arabiae felicia germina, diuina me uoce
dignata est:
  'En adsum tuis commota, Luci, precibus, re- 5.1
rum naturae parens, elementorum omnium domina,
saeculorum progenies initialis, summa numinum,
regina manium, prima caelitum, deorum dearumque
facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris 5
salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus
meis dispenso: cuius numen unicum multiformi spe-
cie, ritu uario, nomine multiiugo totus ueneratur
orbis. Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum
matrem, hinc autocthones Attici Cecropeiam Miner- 10
uam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem,
Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilin-
gues Stygiam Proserpinam, Eleusinii uetusti Actaeam
Cererem, Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti,
Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei Solis inchoanti- 15
bus <et occidentis inclinantibus> inlustrantur radiis
Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyp-
tii caerimoniis me propriis percolentes appellant uero
nomine reginam Isidem. Adsum tuos miserata casus,
adsum fauens et propitia. Mitte iam fletus et lamenta- 20
tiones omitte, depelle maerorem; iam tibi prouiden-
tia mea inlucescit dies salutaris. Ergo igitur imperiis
istis meis animum intende sollicitum.
  Diem, qui dies ex ista nocte nascetur, aeterna
mihi nuncupauit religio, quo sedatis hibernis tempes- 25
tatibus et lenitis maris procellosis fluctibus nauiga-
bili iam pelago rudem dedicantes carinam primitias
commeatus libant mei sacerdotes. Id sacrum nec sol-
licita nec profana mente debebis opperiri.
Nam 6.1
meo monitu sacerdos in ipso procinctu pompae ro-
seam manu dextera sistro cohaerentem gestabit coro-
nam. Incunctanter ergo dimotis turbulis alacer con-
tinare pompam mea uolentia fretus et de proximo cle- 5
menter uelut manum sacerdotis osculabundus rosis
decerptis pessimae mihique iam dudum detestabilis
beluae istius corio te protinus exue. Nec quicquam
rerum mearum reformides ut arduum. Nam hoc
eodem momento, quo tibi uenio, simul et ibi praesens, 10
quae sunt sequentia, sacerdoti meo per quietem fa-
cienda praecipio. Meo iussu tibi constricti comitatus
decedent populi, nec inter hilares caerimonias et
festiua spectacula quisquam deformem istam quam
geris faciem perhorrescet uel figuram tuam repente 15
mutatam sequius interpretatus aliquis maligne cri-
minabitur.
  Plane memineris et penita mente conditum sem-
per tenebis mihi reliqua uitae tuae curricula adusque
terminos ultimi spiritus uadata. Nec iniurium, cuius 20
beneficio redieris ad homines, ei totum debere, quod
uiues. Viues autem beatus, uiues in mea tutela glo-
riosus, et cum spatium saeculi tui permensus ad in-
feros demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semi-
rutundo me, quam uides, Acherontis tenebris inter- 25
lucentem Stygiisque penetralibus regnantem, campos
Elysios incolens ipse, tibi propitiam frequens adora-
bis. Quodsi sedulis obsequiis et religiosis ministeriis
et tenacibus castimoniis numen nostrum promerueris,
scies ultra statuta fato tuo spatia uitam quoque tibi 30
prorogare mihi tantum licere'.
  Sic oraculi uenerabilis fine prolato numen 7.1
inuictum in se recessit. Nec mora, cum somno pro-
tinus absolutus pauore et gaudio ac dein sudore nimio
permixtus exurgo summeque miratus deae potentis
tam claram praesentiam, marino rore respersus 5
magnisque imperiis eius intentus monitionis ordinem
recolebam. Nec mora, cum noctis atrae fugato nu-
bilo sol exurgit aureus, et ecce discursu religioso ac
prorsus triumphali turbulae complent totas plateas,
tantaque hilaritudine praeter peculiarem meam 10
gestire mihi cuncta uidebantur, ut pecua etiam
cuiusce modi et totas domos et ipsum diem serena
facie gaudere sentirem. Nam et pruinam pridianam
dies apricus ac placidus repente fuerat insecutus, ut
canorae etiam auiculae prolectatae uerno uapore 15
concentus suaues adsonarent, matrem siderum, paren-
tem temporum orbisque totius dominam blando mul-
centes adfamine. Quid quod arbores etiam, quae
pomifera subole fecundae quaeque earum tantum
umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, 20
germine foliorum renidentes, clementi motu brachio-
rum dulces strepitus obsibilabant, magnoque procel-
larum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore
posito mare quietas adluuies temperabat, caelum au-
tem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis 25
proprii splendore candebat.
  Ecce pompae magnae paulatim praecedunt 8.1
anteludia uotiuis cuiusque studiis exornata pulcher-
rume. Hic incinctus balteo militem gerebat, illum
succinctum chlamide crepides et uenabula uenatorem
fecerant, alius soccis obauratis inductus serica ueste 5
mundoque pretioso et adtextis capite crinibus incessu
perfluo feminam mentiebatur. Porro alium ocreis,
scuto, galea ferroque insignem e ludo putares gladia-
torio procedere. Nec ille deerat, qui magistratum
fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque 10
et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret,
nec qui diuersis harundinibus alter aucupem cum
uisco, alter piscatorem cum hamis induceret. Vidi et
ursam mansuem <quae> cultu matronali sella ueheba-
tur, et simiam pilleo textili crocotisque Phrygiis Ca- 15
tamiti pastoris specie aureum gestantem poculum et
asinum pinnis adglutinatis adambulantem cuidam
seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc au-
tem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque.
  Inter has oblectationes ludicras popularium, 9.1
quae passim uagabantur, iam sospitatricis deae pecu-
liaris pompa moliebatur. Mulieres candido splen-
dentes amicimine, uario laetantes gestamine, uerno
florentes coronamine, quae de gremio per uiam, qua 5
sacer incedebat comitatus, solum sternebant floscu-
lis, aliae, quae nitentibus speculis pone tergum reuer-
sis uenienti deae obuium commonstrarent obse-
quium et quae pectines eburnos ferentes gestu bra-
chiorum flexuque digitorum ornatum atque ob- 10
pexum crinium regalium fingerent, illae etiam, quae
ceteris unguentis et geniali balsamo guttatim excusso
conspargebant plateas; magnus praeterea sexus
utriusque numerus lucernis, taedis, cereis et alio
genere facticii luminis siderum caelestium stirpem 15
propitiantes. Symphoniae dehinc suaues, fistulae
tibiaeque modulis dulcissimis personabant. Eas
amoenus lectissimae iuuentutis ueste niuea et cata-
clista praenitens sequebatur chorus, carmen uenus-
tum iterantes, quod Camenarum fauore sollers poeta 20
modulatus edixerat, quod argumentum referebat in-
terim maiorum antecantamenta uotorum. Ibant et
dicati magno Sarapi tibicines, qui per oblicum cala-
mum, ad aurem porrectum dexteram, familiarem
templi deique modulum frequentabant, et plerique, 25
qui facilem sacris uiam dari praedicarent.
  Tunc influunt turbae sacris diuinis initiatae, 10.1
uiri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis,
linteae uestis candore puro luminosi, illae limpido
tegmine crines madidos obuolutae, hi capillum derasi
funditus uerticem praenitentes, magnae religionis 5
terrena sidera, aereis et argenteis immo uero aureis
etiam sistris argutum tinnitum constrepentes, et
antistites sacrorum proceres illi, qui candido lintea-
mine cinctum pectoralem adusque uestigia strictim
iniecti potentissimorum deum proferebant insignis 10
exuuias. Quorum primus lucernam claro praemican-
tem porrigebat lumine non adeo nostris illis consimi-
lem, quae uespertinas illuminant epulas, sed aureum
cymbium medio sui patore flammulam suscitans lar-
giorem. Secundus uestitum quidem similis, sed mani- 15
bus ambabus gerebat altaria, id est auxilia, quibus
nomen dedit proprium deae summatis auxiliaris
prouidentia. Ibat tertius attollens palmam auro sub-
tiliter foliatam nec non Mercuriale etiam caduceum.
Quartus aequitatis ostendebat indicium deformatam 20
manum sinistram porrecta palmula, quae genuina
pigritia, nulla calliditate nulla sollertia praedita,
uidebatur aequitati magis aptior quam dextera;
idem gerebat et aureum uasculum in modum papil-
lae rutundatum, de quo lacte libabat. Quintus au- 25
ream uannum aureis congestam ramulis, sextus fere-
bat amphoram.
  Nec mora, cum dei dignati pedibus humanis 11.1
incedere prodeunt; hic horrendus ille superum com-
meator et inferum, nunc atra, nunc aurea facie subli-
mis, attollens canis ceruices arduas, Anubis, laeua
caduceum gerens, dextera palmam uirentem qua- 5
tiens. Huius uestigium continuum sequebatur bos
in erectum leuata statum, bos, omniparentis deae
fecundum simulacrum, quod residens umeris suis pro-
ferebat unus e ministerio beato gressu gestuosus.
Ferebatur ab alio cista secretorum capax penitus 10
celans operta magnificae religionis. Gerebat alius
felici suo gremio summi numinis uenerandam effi-
giem, non pecoris, non auis, non ferae ac ne hominis
quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam
ipsa nouitate reuerendam, altioris utcumque et 15
magno silentio tegendae religionis argumentum ineffa-
bile, sed ad istum plane modum fulgente auro figu-
ratum: urnula faberrime cauata, fundo quam ru-
tundo, miris extrinsecus simulacris Aegyptiorum
effigiata; eius orificium non altiuscule leuatum in 20
canalem porrectum longo riuulo prominebat, ex alia
uero parte multum recedens spatiosa dilatione
adhaerebat ansa, quam contorto nodulo supersede-
bat aspis squameae ceruicis striato tumore sublimis.
  Et ecce praesentissimi numinis promissa no- 12.1
bis accedunt beneficia et fata salutemque ipsam
meam gerens sacerdos adpropinquat, ad ipsum prae-
scriptum diuinae promissionis ornatum dextera pro-
ferens sistrum deae, mihi coronam—et hercules co- 5
ronam consequenter, quod tot ac tantis exanclatis
laboribus, tot emensis periculis deae maximae proui-
dentia adluctantem mihi saeuissime Fortunam supe-
rarem. Nec tamen gaudio subitario commotus incle-
menti me cursu proripui, uerens scilicet ne repentino 10
quadripedis impetu religionis quietus turbaretur ordo,
sed placido ac prorsus humano gradu cunctabundus
paulatim obliquato corpore, sane diuinitus dece-
dente populo, sensim inrepo.
  At sacerdos, ut reapse cognoscere potui, 13.1
nocturni commonefactus oraculi miratusque con-
gruentiam mandati muneris, confestim restitit et
ultro porrecta dextera ob os ipsum meum coronam
exhibuit. Tunc ego trepidans, adsiduo pulsu micanti 5
corde, coronam, quae rosis amoenis intexta fulgura-
bat, auido ore susceptam cupidus promissi deuoraui.
Nec me fefellit caeleste promissum: protinus mihi
delabitur deformis et ferina facies. Ac primo quidem
squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenua- 10
tur, uenter obesus residet, pedum plantae per ungulas
in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt, sed in
erecta porriguntur officia, ceruix procera cohibetur,
os et caput rutundatur, aures enormes repetunt pris-
tinam paruitatem, dentes saxei redeunt ad huma- 15
nam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat
ante, cauda nusquam! Populi mirantur, religiosi
uenerantur tam euidentem maximi numinis poten-
tiam et consimilem nocturnis imaginibus magnificen-
tiam et facilitatem reformationis claraque et consona 20
uoce, caelo manus adtendentes, testantur tam in-
lustre deae beneficium.
  At ego stupore nimio defixus tacitus haere- 14.1
bam, animo meo tam repentinum tamque magnum
non capiente gaudium, quid potissimum praefarer
primarium, unde nouae uocis exordium caperem, quo
sermone nunc renata lingua felicius auspicarer, qui- 5
bus quantisque uerbis tantae deae gratias agerem.
Sed sacerdos utcumque diuino monitu cognitis ab
origine cunctis cladibus meis, quanquam et ipse insi-
gni permotus miraculo, nutu significato prius prae-
cipit tegendo mihi linteam dari laciniam; nam me 10
cum primum nefasto tegmine despoliauerat asinus,
compressis in artum feminibus et superstrictis accu-
rate manibus, quantum nudo licebat, uelamento me
naturali probe muniueram. Tunc e cohorte religionis
unus inpigre superiorem exutus tunicam supertexit 15
me celerrume. Quo facto sacerdos uultu geniali et
hercules inhumano in aspectum meum attonitus sic
effatur:
  'Multis et uariis exanclatis laboribus ma- 15.1
gnisque Fortunae tempestatibus et maximis actus
procellis ad portum Quietis et aram Misericordiae
tandem, Luci, uenisti. Nec tibi natales ac ne dignitas
quidem, uel ipsa, qua flores, usquam doctrina profuit, 5
sed lubrico uirentis aetatulae ad seruiles delapsus
uoluptates curiositatis inprosperae sinistrum prae-
mium reportasti. Sed utcumque Fortunae caecitas,
dum te pessimis periculis discruciat, ad religiosam
istam beatitudinem inprouida produxit malitia. Eat 10
nunc et summo furore saeuiat et crudelitati suae ma-
teriem quaerat aliam; nam in eos, quorum sibi uitas
<in> seruitium deae nostrae maiestas uindicauit, non
habet locum casus infestus. Quid latrones, quid ferae,
quid seruitium, quid asperrimorum itinerum am- 15
bages reciprocae, quid metus mortis cotidianae nefa-
riae Fortunae profuit? In tutelam iam receptus es
Fortunae, sed uidentis, quae suae lucis splendore
ceteros etiam deos illuminat. Sume iam uultum lae-
tiorem candido isto habitu tuo congruentem, comitare 20
pompam deae sospitatricis inouanti gradu. Videant
inreligiosi, uideant et errorem suum recognoscant: en
ecce pristinis aerumnis absolutus Isidis magnae
prouidentia gaudens Lucius de sua Fortuna trium-
phat. Quo tamen tutior sis atque munitior, da no- 25
men sanctae huic militiae, cuius non olim sacramento
etiam rogabaris, teque iam nunc obsequio religionis
nostrae dedica et ministerii iugum subi uoluntarium.
Nam cum coeperis deae seruire, tunc magis senties
fructum tuae libertatis.' 30
  Ad istum modum uaticinatus sacerdos egre- 16.1
gius fatigatos anhelitus trahens conticuit. Exin per-
mixtus agmini religioso procedens comitabar sacra-
rium totae ciuitati notus ac conspicuus, digitis homi-
num nutibusque notabilis. Omnes in me populi fabu- 5
labantur: 'Hunc omnipotentis hodie deae numen au-
gustum reformauit ad homines. Felix hercules et ter
beatus, qui uitae scilicet praecedentis innocentia
fideque meruerit tam praeclarum de caelo patroci-
nium ut renatus quodam modo statim sacrorum ob- 10
sequio desponderetur.'
  Inter haec et festorum uotorum tumultum paula-
tim progressi iam ripam maris proximamus atque ad
ipsum illum locum quo pridie meus stabulauerat asi-
nus peruenimus. Ibi deum simulacris rite dispositis 15
nauem faberrime factam picturis miris Aegyptiorum
circumsecus uariegatam summus sacerdos taeda lucida
et ouo et sulpure, sollemnissimas preces de casto prae-
fatus ore, quam purissime purificatam deae nuncu-
pauit dedicauitque. Huius felicis aluei nitens car- 20
basus litteras [uotum] <auro> intextas progerebat: eae
litterae uotum instaurabant de noui commeatus pro-
spera nauigatione. Iam malus insurgit pinus rutunda,
splendore sublimis, insigni carchesio conspicua, et
puppis intorta chenisco, bracteis aureis uestita fulge- 25
bat omnisque prorsus carina citro limpido perpolita
florebat. Tunc cuncti populi tam religiosi quam pro-
fani uannos onustas aromatis et huiusce modi sup-
pliciis certatim congerunt et insuper fluctus libant
intritum lacte confectum, donec muneribus largis et 30
deuotionibus faustis completa nauis, absoluta stro-
phiis ancoralibus, peculiari serenoque flatu pelago
redderetur. Quae postquam cursus spatio prospec-
tum sui nobis incertat, sacrorum geruli sumtis rur-
sum quae quisque detulerant, alacres ad fanum redi- 35
tum capessunt simili structu pompae decori.
  At cum ad ipsum iam templum peruenimus, 17.1
sacerdos maximus quique diuinas effigies progerebant
et qui uenerandis penetralibus pridem fuerant ini-
tiati intra cubiculum deae recepti disponunt rite si-
mulacra spirantia. Tunc ex his unus, quem cuncti 5
grammatea dicebant, pro foribus assistens coetu
pastophorum—quod sacrosancti collegii nomen est
—uelut in contionem uocato indidem de sublimi
suggestu de libro de litteris fausta uota praefatus
principi magno senatuique et equiti totoque Romano 10
populo, nauticis nauibusque quae sub imperio mundi
nostratis reguntur, renuntiat sermone rituque Grae-
ciensi πλοιαφέσια. Quam uocem feliciter cunctis eue-
nire signauit populi clamor insecutus. Exin gaudio
delibuti populares thallos uerbenas corollas ferentes 15
exosculatis uestigiis deae, quae gradibus haerebat
argento formata, ad suos discedunt lares. Nec tamen
me sinebat animus ungue latius indidem digredi, sed
intentus <in praesentis> deae specimen pristinos casus
meos recordabar. 20
  Nec tamen Fama uolucris pigra pinnarum 18.1
tarditate cessauerat, sed protinus in patria deae
prouidentis adorabile beneficium meamque ipsius
fortunam memorabilem narrauerat passim. Confes-
tim denique familiares ac uernulae quique mihi 5
proximo nexu sanguinis cohaerebant, luctu depo-
sito, quem de meae mortis falso nuntio susceperant,
repentino laetati gaudio uarie quisque munerabundi
ad meum festinant ilico diurnum reducemque ab
inferis conspectum. Quorum desperata ipse etiam 10
facie recreatus oblationes honestas aequi bonique
facio, quippe cum mihi familiares, quo ad cultum
sumptumque largiter succederet, deferre prospicue
curassent.
  Adfatis itaque ex officio singulis narratisque 19.1
meis propere et pristinis aerumnis et praesentibus
gaudiis me rursum ad deae gratissimum mihi refero
conspectum aedibusque conductis intra conseptum
templi larem temporarium mihi constituo, deae mi- 5
nisteriis adhuc priuatis adpositus contuberniisque
sacerdotum indiuiduus et numinis magni cultor inse-
parabilis. Nec fuit nox una uel quies aliqua uisu deae
monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me,
iam dudum destinatum, nunc saltem censebat ini- 10
tiari. At ego quanquam cupienti uoluntate praeditus
tamen religiosa formidine retardabar, quod enim
sedulo percontaueram difficile religionis obsequium
et castimoniorum abstinentiam satis arduam cauto-
que circumspectu uitam, quae multis casibus subia- 15
cet, esse muniendam. Haec identidem mecum repu-
tans nescio quo modo, quanquam festinans, diffe-
rebam.
  Nocte quadam plenum gremium suum uisus 20.1
est mihi summus sacerdos offerre ac requirenti, quid
utique istud, respondisse partes illas de Thessalia
mihi missas, seruum etiam meum indidem superue-
nisse nomine Candidum. Hanc experrectus imaginem 5
diu diuque apud cogitationes meas reuoluebam, quid
rei portenderet, praesertim cum nullum unquam ha-
buisse me seruum isto nomine nuncupatum certus
essem. Vtut tamen sese praesagium somni porrigeret,
lucrum certum modis omnibus significari partium 10
oblatione credebam. Sic anxius et in prouentum pro-
speriorem attonitus templi matutinas apertiones op-
periebar. Ac dum, uelis candentibus reductis in
diuersum, deae uenerabilem conspectum adpreca-
mur, et per dispositas aras circumiens sacerdos, rem 15
diuinam procurans supplicamentis sollemnibus, de
penetrali fontem petitum spondeo libat: rebus iam
rite consummatis inchoatae lucis salutationibus reli-
giosi primam nuntiantes horam perstrepunt. Et ecce
superueniunt Hypata quos ibi reliqueram famulos, 20
cum me Photis malis incapistrasset erroribus, cognitis
scilicet fabulis meis, nec non et equum quoque illum
meum reducentes, quem diuerse distractum notae
dorsualis agnitione recuperauerant. Quare sollertiam
somni tum mirabar uel maxime, quod praeter con- 25
gruentiam lucrosae pollicitationis argumento serui
Candidi equum mihi reddidisset colore candidum.
  Quo facto idem sollicitius sedulum colendi 21.1
frequentabam ministerium, spe futura beneficiis
praesentibus pignerata. Nec minus in dies mihi ma-
gis magisque accipiendorum sacrorum cupido glisce-
bat, summisque precibus primarium sacerdotem sae- 5
pissime conueneram petens ut me noctis sacratae tan-
dem arcanis initiaret. At ille, uir alioquin grauis et
sobriae religionis obseruatione famosus, clementer ac
comiter et ut solent parentes inmaturis liberorum
desideriis modificari, meam differens instantiam, spei 10
melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat
animum: nam et diem, quo quisque possit initiari,
deae nutu demonstrari et sacerdotem, qui sacra de-
beat ministrare, eiusdem prouidentia deligi, sump-
tus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto 15
destinari. Quae cuncta nos quoque obseruabili pa-
tientia sustinere censebat, quippe cum auiditati con-
tumaciaeque summe cauere et utramque culpam
uitare ac neque uocatus morari nec non iussus festi-
nare deberem; nec tamen esse quemquam de suo 20
numero tam perditae mentis uel immo destinatae
mortis, qui, non sibi quoque seorsum iubente domina,
temerarium atque sacrilegum audeat ministerium sub-
ire noxamque letalem contrahere; nam et inferum
claustra et salutis tutelam in deae manu posita, 25
ipsamque traditionem ad instar uoluntariae mortis
et precariae salutis celebrari, quippe cum transactis
uitae temporibus iam in ipso finitae lucis limine con-
stitutos, quis tamen tuto possint magna religionis
committi silentia, numen deae soleat elicere et sua 30
prouidentia quodam modo renatos ad nouae reponere
rursus salutis curricula; ergo igitur me quoque opor-
tere caeleste sustinere praeceptum, quanquam per-
spicua euidentique magni numinis dignatione iam du-
dum felici ministerio nuncupatum destinatumque; 35
nec secus quam cultores ceteri cibis profanis ac nefa-
riis iam nunc temperarem, quo rectius ad arcana pu-
rissimae religionis secreta peruaderem.
  Dixerat sacerdos, nec inpatientia corrum- 22.1
pebatur obsequium meum, sed intentus miti quiete
et probabili taciturnitate sedulum quot dies obibam
culturae sacrorum ministerium. Nec me fefellit uel
longi temporis prolatione cruciauit deae potentis 5
benignitas salutaris, sed noctis obscurae non obscuris
imperiis euidenter monuit aduenisse diem mihi sem-
per optabilem, quo me maxumi uoti compotiret,
quantoque sumptu deberem procurare supplicamen-
tis, ipsumque Mithram illum suum sacerdotem prae- 10
cipuum diuino quodam stellarum consortio, ut aiebat,
mihi coniunctum sacrorum ministrum decernit.
  Quis et ceteris beniuolis praeceptis summatis
deae recreatus animi necdum satis luce lucida, dis-
cussa quiete, protinus ad receptaculum sacerdotis 15
contendo atque eum cubiculo suo commodum prod-
euntem continatus saluto. Solito constantius desti-
naueram iam uelut debitum sacris obsequium flagi-
tare. At ille statim ut me conspexit, prior: 'O' inquit
'Luci, te felicem, te beatum, quem propitia uoluntate 20
numen augustum tantopere dignatur'; et 'Quid' in-
quit 'iam nunc stas otiosus teque ipsum demoraris?
Adest tibi dies uotis adsiduis exoptatus, quo deae
multinominis diuinis imperiis per istas meas manus
piissimis sacrorum arcanis insinueris.' Et iniecta 25
dextera senex comissimus ducit me protinus ad ipsas
fores aedis amplissimae rituque sollemni apertionis
celebrato ministerio ac matutino peracto sacrificio
de opertis adyti profert quosdam libros litteris igno-
rabilibus praenotatos, partim figuris cuiusce modi ani- 30
malium concepti sermonis compendiosa uerba sug-
gerentes, partim nodosis et in modum rotae tortuosis
capreolatimque condensis apicibus a curiositate pro-
fanorum lectione munita. Indidem mihi praedicat,
quae forent ad usum teletae necessario praeparanda. 35
  Ea protinus nauiter et aliquanto liberalius 23.1
partim ipse, partim per meos socios coemenda pro-
curo. Iamque tempore, ut aiebat sacerdos, id postu-
lante stipatum me religiosa cohorte deducit ad proxi-
mas balneas et prius sueto lauacro traditum, praefa- 5
tus deum ueniam, purissime circumrorans abluit,
rursumque ad templum reductum, iam duabus diei
partibus transactis, ante ipsa deae uestigia constituit
secretoque mandatis quibusdam, quae uoce meliora
sunt, illud plane cunctis arbitris praecipit, decem con- 10
tinuis illis diebus cibariam uoluptatem cohercerem
neque ullum animal essem et inuinius essem. Quis
uenerabili continentia rite seruatis, iam dies aderat
diuino destinatus uadimonio, et sol curuatus intra-
hebat uesperam. Tum ecce confluunt undique tur- 15
bae sacrorum ritu uetusto uariis quisque me mune-
ribus honorantes. Tunc semotis procul profanis om-
nibus linteo rudique me contectum amicimine ar-
repta manu sacerdos deducit ad ipsius sacrarii pene-
tralia. 20
  Quaeras forsitan satis anxie, studiose lector, quid
deinde dictum, quid factum; dicerem, si dicere lice-
ret, cognosceres, si liceret audire. Sed parem noxam
contraherent et aures et lingua, <ista impiae loquaci-
tatis,> illae temerariae curiositatis. Nec te tamen desi- 25
derio forsitan religioso suspensum angore diutino
cruciabo. Igitur audi, sed crede, quae uera sunt.
Accessi confinium mortis et calcato Proserpinae li-
mine per omnia uectus elementa remeaui, nocte media
uidi solem candido coruscantem lumine, deos inferos 30
et deos superos accessi coram et adoraui de proxumo.
Ecce tibi rettuli, quae, quamuis audita, ignores ta-
men necesse est. Ergo quod solum potest sine piaculo
ad profanorum intellegentias enuntiari, referam.
  Mane factum est, et perfectis sollemnibus 24.1
processi duodecim sacratus stolis, habitu quidem reli-
gioso satis, sed effari de eo nullo uinculo prohibeor,
quippe quod tunc temporis uidere praesentes plu-
rimi. Namque in ipso aedis sacrae meditullio ante 5
deae simulacrum constitutum tribunal ligneum iussus
superstiti byssina quidem sed floride depicta ueste
conspicuus. Et umeris dependebat pone tergum talo-
rum tenus pretiosa chlamida. Quaqua tamen uiseres,
colore uario circumnotatis insignibar animalibus; 10
hinc dracones Indici, inde grypes Hyperborei, quos
in speciem pinnatae alitis generat mundus alter.
Hanc Olympiacam stolam sacrati nuncupant. At
manu dextera gerebam flammis adultam facem et ca-
put decore corona cinxerat palmae candidae foliis in 15
modum radiorum prosistentibus. Sic ad instar Solis
exornato me et in uicem simulacri constituto, repente
uelis reductis, in aspectum populus errabat. Exhinc
festissimum celebraui natalem sacrorum, et suaues
epulae et faceta conuiuia. Dies etiam tertius pari 20
caerimoniarum ritu celebratus et ientaculum religio-
sum et teletae legitima consummatio.
  Paucis dehinc ibidem commoratus diebus inexpli-
cabili uoluptate simulacri diuini perfruebar, inremu-
nerabili quippe beneficio pigneratus. Sed tandem 25
deae monitu, licet non plene, tamen pro meo modulo
supplicue gratis persolutis, tardam satis domuitionem
comparo, uix equidem abruptis ardentissimi desi-
derii retinaculis. Prouolutus denique ante conspec-
tum deae et facie mea diu detersis uestigiis eius, lacri- 30
mis obortis, singultu crebro sermonem interficiens et
uerba deuorans aio:
  'Tu quidem, sancta et humani generis sospi- 25.1
tatrix perpetua, semper fouendis mortalibus munifica,
dulcem matris adfectionem miserorum casibus tri-
buis. Nec dies nec quies ulla ac ne momentum qui-
dem tenue tuis transcurrit beneficiis otiosum, quin 5
mari terraque protegas homines et depulsis uitae pro-
cellis salutarem porrigas dexteram, qua fatorum etiam
inextricabiliter contorta retractas licia et Fortunae
tempestates mitigas et stellarum noxios meatus co-
hibes. Te superi colunt, obseruant inferi, tu rotas 10
orbem, luminas solem, regis mundum, calcas Tarta-
rum. Tibi respondent sidera, redeunt tempora, gau-
dent numina, seruiunt elementa. Tuo nutu spirant
flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt
germina. Tuam maiestatem perhorrescunt aues caelo 15
meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo la-
tentes, beluae ponto natantes. At ego referendis lau-
dibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis te-
nuis patrimonio; nec mihi uocis ubertas ad dicenda,
quae de tua maiestate sentio, sufficit nec ora mille 20
linguaeque totidem uel indefessi sermonis aeterna
series. Ergo quod solum potest religiosus quidem,
sed pauper alioquin, efficere curabo: diuinos tuos
uultus numenque sanctissimum intra pectoris mei
secreta conditum perpetuo custodiens imaginabor.' 25
  Ad istum modum deprecato summo numine com-
plexus Mithram sacerdotem et meum iam parentem
colloque eius multis osculis inhaerens ueniam postu-
labam, quod eum condigne tantis beneficiis munerari
nequirem. 30
Diu denique gratiarum gerenda- 26.1
rum sermone prolixo commoratus, tandem digredior
et recta patrium larem reuisurus meum post aliquam
multum temporis contendo paucisque post diebus
deae potentis instinctu raptim constrictis sarcinulis, 5
naue conscensa, Romam uersus profectionem dirigo,
tutusque prosperitate uentorum ferentium Augusti
portum celerrime <peruenio> ac dehinc carpento per-
uolaui, uesperaque, quam dies insequebatur Iduum
Decembrium, sacrosanctam istam ciuitatem accedo. 10
Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit
quam cotidie supplicare summo numini reginae Isidis,
quae de templi situ sumpto nomine Campensis
summa cum ueneratione propitiatur. Eram cultor
denique adsiduus, fani quidem aduena, religionis au- 15
tem indigena.
  Ecce transcurso signifero circulo Sol magnus an-
num compleuerat, et quietem meam rursus interpel-
lat numinis benefici cura peruigilis et rursus teletae,
rursus sacrorum commonet. Mirabar, quid rei temp- 20
taret, quid pronuntiaret futurum; quidni? <qui> ple-
nissime iam dudum uidebar initiatus.
Ac 27.1
dum religiosum scrupulum partim apud meum sen-
sum disputo, partim sacratorum consiliis examino,
nouum mirumque plane comperior: deae quidem me
tantum sacris inbutum, at magni dei deumque 5
summi parentis inuicti Osiris necdum sacris inlustra-
tum; quanquam enim conexa, immo uero unita
ratio numinis religionisque esset, tamen teletae discri-
men interesse maximum; prohinc me quoque peti
magno etiam deo famulum sentire deberem. 10
  Nec diu res in ambiguo stetit. Nam proxuma nocte
uidi quendam de sacratis linteis iniectum, qui thyrsos
et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos
lares collocaret et occupato sedili meo religionis am-
plae denuntiaret epulas. Is ut agnitionem mihi sci- 15
licet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri
pedis talo paululum reflexo cunctabundo clementer
incedebat uestigio. Sublata est ergo post tam mani-
festam deum uoluntatem ambiguitatis tota caligo et
ilico deae matutinis perfectis salutationibus summo 20
studio percontabar singulos, ecqui uestigium similis
ut somnium. Nec fides afuit. Nam de pastophoris
unum conspexi statim praeter indicium pedis cetero
etiam statu atque habitu examussim nocturnae ima-
gini congruentem, quem Asinium Marcellum uocitari 25
cognoui postea, reformationis meae <minime> alienum
nomen. Nec moratus, conueni protinus eum sane nec
ipsum futuri sermonis ignarum, quippe iam dudum
consimili praecepto sacrorum ministrandorum com-
monefactum. Nam sibi uisus est quiete proxima, 30
dum magno deo coronas exaptat, * * * et de eius ore,
quo singulorum fata dictat, audisse mitti sibi Madau-
rensem, sed admodum pauperem, cui statim sua sacra
deberet ministrare; nam et illi studiorum gloriam et
ipsi grande compendium sua comparari prouidentia. 35
  Ad istum modum desponsus sacris sump- 28.1
tuum tenuitate contra uotum meum retardabar. Nam
et uiriculas patrimonii peregrinationis adtriuerant
impensae et erogationes urbicae pristinis illis prouin-
cialibus antistabant plurimum. Ergo duritia pauper- 5
tatis intercedente, quod ait uetus prouerbium, inter
sacrum ego et saxum positus cruciabar, nec setius ta-
men identidem numinis premebar instantia. Iamque
saepicule non sine magna turbatione stimulatus,
postremo iussus, ueste ipsa mea quamuis paruula 10
distracta, sufficientem conrasi summulam. Et id
ipsum praeceptum fuerat specialiter: 'An tu' inquit
'si quam rem uoluptati struendae moliris, laciniis tuis
nequaquam parceres: nunc tantas caerimonias adi-
turus impaenitendae te pauperiei cunctaris commit- 15
tere?'
  Ergo igitur cunctis adfatim praeparatis, decem
rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam
deraso capite, principalis dei nocturnis orgiis inlustra-
tus, plena iam fiducia germanae religionis obsequium 20
diuinum frequentabam. Quae res summum peregri-
nationi meae tribuebat solacium nec minus etiam
uictum uberiorem subministrabat, quidni? spiritu
fauentis Euentus quaesticulo forensi nutrito per patro-
cinia sermonis Romani. 25
  Et ecce post pauculum tempus inopinatis 29.1
et usquequaque mirificis imperiis deum rursus inter-
pellor et cogor tertiam quoque teletam sustinere. Nec
leui cura sollicitus, sed oppido suspensus animi me-
cum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus 5
noua haec et inaudita se caelestium porrigeret inten-
tio, quid subsiciuum, quamuis iteratae iam, traditioni
remansisset: 'Nimirum perperam uel minus plene
consuluerunt in me sacerdos uterque'; et hercules
iam de fide quoque eorum opinari coeptabam sequius. 10
Quo me cogitationis aestu fluctuantem ad instar in-
saniae percitum sic instruxit nocturna diuinatione cle-
mens imago:
  'Nihil est' inquit 'quod numerosa serie religionis,
quasi quicquam sit prius omissum, terreare. Quin ad- 15
sidua ista numinum dignatione laetus capesse gau-
dium et potius exulta ter futurus, quod alii uel semel
uix conceditur, teque de isto numero merito prae-
sume semper beatum. Ceterum futura tibi sacrorum
traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem repu- 20
taueris exuuias deae, quas in prouincia sumpsisti, in
eodem fano depositas perseuerare nec te Romae die-
bus sollemnibus uel supplicare iis uel, cum praecep-
tum fuerit, felici illo amictu illustrari posse. Quod
felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo 25
gaudiali rursum sacris initiare deis magnis aucto-
ribus.'
  Hactenus diuini somnii suada maiestas, 30.1
quod usus foret, pronuntiauit. Nec deinceps postpo-
sito uel in supinam procrastinationem reiecto negotio,
statim sacerdoti meo relatis quae uideram, inanimae
protinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua 5
praescriptis illis decem diebus spontali sobrietate
multiplicatis instructum teletae comparo largitus,
<omnibus> ex studio pietatis magis quam mensura
rerum <mearum> collatis. Nec hercules laborum me
sumptuumque quidquam tamen paenituit, quidni? 10
liberali deum prouidentia iam stipendiis forensibus
bellule fotum. Denique post dies admodum pauculos
deus deum magnorum potior et potiorum summus et
summorum maximus et maximorum regnator Osiris
non in alienam quampiam personam reformatus, sed 15
coram suo illo uenerando me dignatus adfamine per
quietem recipere uisus est: quae nunc, incunctanter
gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimesce-
rem maleuolorum disseminationes, quas studiorum
meorum laboriosa doctrina ibidem exciuerat. Ac ne 20
sacris suis gregi cetero permixtus deseruirem, in col-
legium me pastophorum suorum immo inter ipsos
decurionum quinquennales adlegit. Rursus denique
quaqua raso capillo collegii uetustissimi et sub illis
Syllae temporibus conditi munia, non obumbrato uel 25
obtecto caluitio, sed quoquouersus obuio, gaudens
obibam.