| Psittacus auis Indiae auis est; instar illi minimo minus | 12.1 |
| quam columbarum, sed color non columbarum; non enim | |
| lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, | |
| est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis | |
| palmulis. nisi quod sola ceruice distinguitur. enimuero cer- | 5 |
| uicula eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris | |
| circumactu cingitur et coronatur. rostri prima duritia: cum | |
| in petra<m> quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat, | |
| rostro se uelut anc[h]ora excipit. sed et capitis eadem | |
| duritia quae rostri. cum sermonem nostrum cogitur aemu- | 10 |
| lari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut | |
| persentiscat; haec discenti ferula est. discit autem statim | |
| pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti | |
| conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur: senex | |
| autem captus et indocilis est et obliuiosus. uerum ad dis- | 15 |
| ciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui | |
| uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli | |
| numerantur. non enim omnibus psittacis id insigne, sed | |
| illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris | |
| auibus; eo facilius uerba hominis articulant patentiore | 20 |
| plectro et palato. id uero, quod <di>dicit, ita similiter nobis | |
| canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem | |
| putes: nam <coruum> quidem si audias, id est crocitare, | |
| non loqui. uerum enimuero et coruus et psittacus nihil | |
| aliud quam quod didicerunt pronuntiant. si conuicia docue- | 25 |
| ris, conuiciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis: | |
| hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. ubi omnia quae | |
| didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantile- | |
| nam. si carere conuicio uelis, lingua excidenda est aut | |
| quam primum in siluas suas remittendus est. | 30 |