Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis uoculae melleus 4.1
modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu
uelles Aeolion simplex siue <I>asti<um> uarium seu Lydium
querulum seu Phrygium religiosum seu Dorium bellicosum.
is igitur cum esset in tibicinio adprime nobilis, nihil aeque 5
se laborare et animo angi et mente dicebat, quam quod
monumentarii ceraulae tibicines dicerentur. sed ferret aequo
animo hanc nominum communionem, si mimos spectauisset:
animaduerteret illic paene simili purpura alios praesidere,
alios uapulare; itidem si munera nostra spectaret: nam illic 10
quoque uideret hominem praesidere, hominem depugnare:
togam quoque parari et uoto et funeri, item pallio cadauera
operiri et philosophos amiciri.
  * * * Bono enim studio in theatrum conuenistis, ut qui 5.1
sciatis non locum auctoritatem orationi derogare, sed cum
primis hoc spectandum esse, quid in theatro deprehendas.
nam si mimus est, riseris, si funerep[l]us, timueris, si co-
moedia est, faueris, si philosophus, didiceris. 5