LIBER LUDICRORUM
Non. 68M
Sed fuisti quondam Athenis parcus atque abstemius. 1.1
Apul. Apol. 6
Calpurniane, salve properis versibus. 2.1
Misi, ut petisti, <tibi> munditias dentium,
nitelas oris ex Arabicis frugibus,
tenuem candificum nobilem pulvisculum,
complanatorem tumidulae gingivulae, 5
converritorem pridianae reliquiae,
ne qua visatur tetra labes sordium
restrictis forte si labellis riseris.
Apul. Apol. 9
Et Critias mea delicia est et salva, Charine, 3.1
  pars in amore meo, vita, tibi remanet;
ne metuas, nam me ignis et ignis torreat ut vult:
  hasce duas flammas dum potiar patiar.
Hoc modo sim vobis, unus sibi quisque quod ipse est, 5
  hoc mihi vos eritis, quod duo sunt oculi.
Florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono, 4.1
  carmina dono tibi, serta tuo ingenio,
carmina uti, Critia, lux haec optata canatur,
  quae bis septeno vere tibi remeat,
serta autem ut laeto tibi tempore tempora vernent, 5
  aetatis florem floribus ut decores.
Tu mihi des contra pro verno flore tuum ver,
  ut nostra exuperes munera muneribus:
pro implexis sertis complexum corpore redde
  proque rosis oris savia purpurei. 10
Quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra
  cedent victa tuo dulciloquo calamo.
De proverbiis liber II
Char. GL 1.240K
mutmut non facere audet. 5.1
E Graecis conversa
Apul. Met. 4.32
Montis in excelsi scopulo, rex, siste puellam 6.1
  ornatam mundo funerei thalami.
Nec speres generum mortali stirpe creatum,
  sed saevum atque ferum vipereumque malum,
quod pinnis volitans super aethera cuncta fatigat 5
  flammaque et ferro singula debilitat,
quod tremit ipse Iovis, quo numina terrificantur
  fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae.
Apul. Soc. 11
soli perspicua est, aliorum nemo tuetur 7.1