| CARMINA | |
| Epigrammatum liber | |
| Mart. 11.20 | |
| Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam | 4.1 |
| Fulvia constituit, se quoque uti futuam. | |
| Fulviam ego ut futuam? quid si me Manius oret | |
| paedicem, faciam? non puto, si sapiam. | |
| 'aut futue, aut pugnemus' ait. quid, quod mihi vita | 5 |
| carior est ipsa mentula? signa canant! | |
| Cod.Bern. 109 PLM 4.122B | |
| Convivae, tetricas hodie secludite curas, | 5.1 |
| ne maculent niveum †nebula corda diem: | |
| omnia sollicitae ponantur murmura mentis, | |
| ut †vacet totum pectus amicitiae. | |
| non semper gaudere licet: fugit hora, iocemur: | 5 |
| difficile est fatis subripuisse diem. |