EPISTULAE
AD RES PRIVATAS PERTINENTES
Ad Liviam uxorem
Suet. Cl. 3.2
  Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, 1.1
quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus.
consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuen-
dum, quod consilium in illo sequamur. nam si est artius,
ut ita dicam, holocleros, quid est quod dubitemus, quin 5
per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos
frater eius productus sit? sin autem ἠλαττῶσθαι sen-
timus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματος καὶ εἰς
τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et
illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καὶ 10
μυκτηρίζειν εἰωθόσιν. nam semper aestuabimus, si de
singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκει-
μένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores necne.
in praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum
ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, 15
si est passurus se ab Silvani filio homine sibi affini admoneri,
ne quid faciat quod conspici et derideri possit. spectare
eum circenses ex pulvinari non placet nobis; expositus enim
in fronte prima spectaculorum conspicietur. in Albanum
montem ire eum non placet nobis aut esse Romae Lati- 20
narum diebus. cur enim non praeficitur urbi, si potest
sequi fratrem suum in montem? habes nostras, mea Livia,
sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui,
ne semper inter spem et metum fluctuemur. licebit autem,
si voles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae 25
huius legendam.
Suet. Cl. 4.4
  Tiberium adulescentem ego vero, dum tu aberis, cotidie 2.1
invitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et
Athenodoro. qui vellem diligentius et minus μετεώρως
deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et inces-
sum imitaretur. misellus ἀτυχεῖ· nam ἐν τοῖς σπουδαίοις, 5
ubi non aberravit eius animus, satis apparet ἡ τῆς ψυχῆς
αὐτοῦ εὐγένεια.
Suet. Cl. 4.5
  Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem po- 3.1
tuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. nam qui tam
ἀσαφῶς loquatur, qui possit cum declamat σαφῶς dicere
quae dicenda sunt, non video.
Ad Iuliam filiam
Suet. Aug. 71.4
  Misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis 5.1
convivis dederam, si vellent inter se inter cenam vel talis
vel par impar ludere.
Ad Tiberium privignum
Suet. Aug. 71.1
  Cenavi, mi Tiberi, cum isdem; accesserunt convivae 6.1
Vinicius et Silius pater. inter cenam lusimus geronticos
et heri et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem aut
senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in
medium conferebat, quos tollebat universos, qui Venerem 5
iecerat.
Suet. Aug. 71.3
  Nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus; lusimus 7.1
enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater
tuus magnis clamoribus rem gessit; ad summam tamen per-
didit non multum, sed ex magnis detrimentis praeter spem
paulatim retractum est. ego perdidi viginti milia nummum 5
meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut
soleo plerumque. nam si quas manus remisi cuique exe-
gissem aut retinuissem quod cuique donavi, vicissem vel
quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim mea
me ad caelestem gloriam efferet. 10
Suet. Aug. 51.2
  Aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium 8.1
indignari quemquam esse, qui de me male loquatur: satis
est enim, si hoc habemus ne quis nobis male facere possit.
Suet. Aug. 76.1
  Nos in essedo panem et palmulas gustavimus. 9.1
Suet. Aug. 76.2
  Dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum 10.1
paucis acinis uvae duracinae comedi.
  Ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis 11.1
ieiunium servat quam ego hodie servavi, qui in balineo
demum post horam primam noctis duas buccas manducavi
prius quam ungui inciperem.
Suet. Tib. 21.2
  Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, ἐμοὶ καὶ 12.1
ταῖς Μούσαις συστρατηγῶν. iucundissime et ita sim felix,
vir fortissime et dux νομιμώτατε, vale.
Suet. Tib. 21.5
  Ordinem aestivorum tuorum! ego vero, mi Tiberi, et 13.1
inter tot rerum difficultates καὶ τοσαύτην ἀποθυμίαν τῶν
στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere
se quam tu gesseris, existimo. ii quoque qui tecum fuerunt
omnes confitentur, versum illum in te 5
posse dici:
    unus homo nobis vigilando restituit rem.
Suet. Tib. 21.6
  Sive quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, sive 14.1
quid stomachor, valde medius fidius Tiberium meum desi-
dero succurritque versus ille Homericus:
    τούτου γ’ ἑσπ<ο>μένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο
    ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπ<ε>ὶ περίοιδε νοῆσαι. 5
Suet. Tib. 21.7
  Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et 15.1
lego, di me perdant nisi cohorrescit corpus meum; teque
oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et
mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. peri-
clitetur. 5
  Nihil interest valeam ipse necne, si tu non valebis. 16.1
  Deos obsecro, ut te nobis conservent et valere nunc et 17.1
semper patiantur, si non p. R. perosi sunt.
Char. GL 1.209K
  Scribis enim perviam ἀντὶ τοῦ obiter. 18.1
Suet. Aug. 92.2
δυσφημίαν nominis 20.1
Ad C. Caesarem nepotem
Suet. vir. ill. 107, 137R
  Quoniam innumerabilia incidunt assidue quae scribi ad 21.1
alterutrum oporteat et esse secreta, habeamus inter nos
notas si vis tales, ut cum aliquid notis scribendum erit,
pro unaquaque littera scribamus sequentem hoc modo: pro
a b, pro b c et deinceps eadem ratione ceteras; pro x autem 5
littera redeundum erit ad duplex a.
Gel. N.A. 15.7.3
  ix. Kal. Octobris. 22.1
  Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper
medius fidius desidero, cum a me abes. Sed praecipue
diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt
meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum 5
et bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum na-
talem meum. Nam, ut vides, κλιμακτῆρα communem se-
niorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus.
Deos autem oro, ut mihi quantumcumque superest tem-
poris, id salvis nobis traducere liceat in statu rei publicae 10
felicissimo, ἀνδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem
meam.
Quint. Inst. 1.6.19
calidum . . . caldum . . . περίεργον. 23.1
Ad Agrippinam neptem
Suet. Aug. 86.3
  Sed opus est dare te operam, ne moleste scribas et loquaris. 25.1
Suet. Cal. 8.4
  Puerum Gaium xv Kal. Iun. si dii volent, ut ducerent 26.1
Talarius et Asillius, heri cum iis constitui. mitto praeterea
cum eo ex servis meis medicum, quem scripsi Germanico
si vellet ut retineret. valebis, mea Agrippina, et dabis
operam ut valens pervenias ad Germanicum tuum. 5
Ad M. Antonium
Suet. Aug. 86.2
  Tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus 30.1
imitandi sint tibi, ita ut verbis, quae Crispus Sallustius
excerpsit ex Originibus Catonis, utaris? an potius Asia-
ticorum oratorum inanis sententiis verborum volubilitas
in nostrum sermonem transferenda? 5
Char. GL 1.129K
  Fretu cessi. 31.1
Ad Maecenatem
Macr. Sat. 2.4.12
  Vale meli gentium, †meculle, ebur ex Etruria, lasar Arre- 32.1
tinum, adamas supernas, Tiberinum margaritum, Cilneorum
zmaragde, iaspi figulorum, berulle Porsenae, carbuncu-
lum habeas, ἵνα συντέμω πάντα, μάλαγμα moecharum.
Suet. Poet. 40
  Ante ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum, nunc 33.1
occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a te cupio
abducere. veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc
regiam et nos in epistulis scribendis adiuvabit.
Suet. Aug. 86.2
myrobrechis . . . cincinnos 34.1
Ad Vergilium
Prisc. GL 2.533K
  Excucurristi a Neapoli. 35.1
Don. Vita Verg. 31Hardie
ut sibi de Aeneide vel prima carminis 36.1
ὑπογραφή vel quodlibet κῶλον mitteretur.
Ad Horatium
Suet. Poet. 40
  Sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor 37.1
mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id
usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri
possit.
  Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio 38.1
quoque nostro audire; nam incidit ut illo coram fieret a
me tui mentio. neque enim si tu superbus amicitiam nostram
sprevisti, ideo nos quoque ἀνθυπερηφανοῦμεν.
  Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eius modi 39.1
scriptis mecum potissimum loquaris; an vereris ne apud
posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?
  Pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut 40.1
excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. vereri
autem mihi videris ne maiores libelli tui sint, quam ipse
es. sed tibi statura deest, corpusculum non deest: itaque
licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit 5
ὀγκωδέστατος, sicut est ventriculi tui.
purissimum pene<m> . . . homuncionem lepidissimum. 41.1
Ad ignotos
Suet. Prat. 157
  nos venimus Neapolim fluctu quidem caeco. 45.1
Quint. Inst. 1.7.22
heri ad me venit. 49.1
Gel. N.A. 10.11.5
σπεῦδε βραδέως. 50.1
Gel. N.A. 10.24.1
diequinte . . . diequinti 51.1
Suet. Aug. 86.1
reconditorum verborum . . . fetoribus 52.1
Suet. Aug. 87.1sq.
ad kalendas Graecas soluturos 53.1
. . . contenti simus hoc Catone . . .
celerius quam asparagi cocuntur . . . baceolum
. . . pulleiaceum . . . vacerrosum . . .
vapide se habere . . . betizare . . . 5
simus . . . domos.
AD RES PUBLICAS PERTINENTES
Ad Ciceronem
Cic. Att. 16.9
consilio tuo 55.1
Ad XVviros urbis Romae
Imp. Caes. Aug. Op. Fr. 44M
                         xv viris s.] f. vos[ 71.1
                             ]ịre si ri[te
                           bi]ni chori qu[
                nocte quo]i dies inluciṣ[cet k. Iun.
          ad a. d. iii n]on. Iun. vos [ 5
                   ] iubeatis. [
                 ] Iun. bene atque díligen[ter
        omnes libe]ros petere iubeatis ieisqu[e
                 ]n in Capitolium ante aed[em Iovis
et in Aventino ante D]ianae bene frequentesque a[desse 10
         ]ṣ deisque mílicheis frugum [primitias conferre
              ] [
         dili]genterque meminerítis lítibus[s per eas dies
non esse praestandam] audientiam [
  ut conveniant ad e]a sacrificia denuntiatum [erit 15
K. Iun. et a. d. iiii] non. Iun. et a. d. iii non. Iun. noct[u
         ] maiores ann. xxv natae qui[bus
       conveni]re in Capitolium ubi et res divina fi[
         ]ạdsint [
      ]pueros virginesque patrimos matrim[osque 20
ad carmen can]endum chorosque habendos frequentes u[t adsint
ite]mque ad ea sacrificia atque ad eos ludos paran[dos
   diligen]ter meminerint.
Ad Clodium Secundum
Imp. Caes. Aug. Op. Fr. 49M
  [Imp. Caes]ar Aug[ustus] 78.1
  Clodio Secundo suo salutem
  Liberti eorum qui secundum voluntatem suam cooptati sunt mu-
nicipes Vardacate alterius condicionis sunt quam patroni, nisi si et
ipsi cooptari volunt et utroque loco munere fungi, id est et in eo in quo co- 5
optati sunt [e]t in eo ex quo patroni eorum oriundi sunt.
  Pecuniae quae sine decuriorum decreto erogatae sunt ab iiis restitui rei
publicae oportet qui eas dederunt sua sponte ita ut petitio eis sit adversus
eos quibus crediderunt. Magistratus qui parum idoneos pra(e)des acceperunt cum cavendum esset rei
publicae ipsi obligati sunt; quod si praedes tunc quidem idonei fuerunt cum 10
acciperentur, postea vero aliqua ex caussa minuerunt facultates, non est
fortuna praedum magistratibus imputanda. vale.
Ad senatum
Sen. Dial. 10.4.3
  Sed ista fieri speciosius quam promitti possunt. me 79.1
tamen cupido temporis optatissimi mihi provexit, ut quo-
niam rerum laetitia moratur adhuc, praeciperem aliquid
voluptatis ex verborum dulcedine.