| INDEX RERUM GESTARUM | |
| Rērum gestārum dīvī Augusti, quibus orbem terra[rum] īmperio populi Rom(ani) | pr |
| subiēcit, %¹⁵⁷ et inpensarum, quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incīsarum %¹⁵⁷ | |
| in duabus aheneīs pīlīs, quae su[n]t Romae positae exemplar sub[i]ectum. | |
| Annōs undēviginti natus exercitum privāto consilio et privatā impensā | 1.1 |
| comparāvi, [%¹⁵⁷] per quem rem publicam [ā do]minatione factionis oppressam | |
| in libertātem vindicā[vi. Eo nomine sen]atus decretīs honorificīs in | |
| ordinem suum m[e adlegit C. Pansa et A. Hirti]o consulibu[s c]onsul[a]- | |
| rem locum s[ententiae dicendae tribuens et i]mperium mihi dedit. [%¹⁵⁷] | 5 |
| Rēs publica ne [quid detrimenti caperet, me] pro praetore simul cum | |
| consulibus pro[videre iussit. %¹⁵⁷ Populus] autem eōdem anno mē | |
| consulem, cum [consul uterque in bello ceci]disset, et triumvirum reī publi- | |
| cae constituend[ae creavit]. | |
| Quī parentem meum [necaver]un[t, eō]s in exilium expulī iudiciīs legi- | 10 |
| timīs ultus eōrum [fa]cin[us %¹⁵⁷ e]t posteā bellum inferentīs reī publicae | |
| vīci b[is a]cie. | |
| [B]ella terra et mari c[ivilia exter]naque tōto in orbe terrarum s[aepe gessi] | |
| victorque omnibus [veniam petentib]us cīvibus pepercī. %¹⁵⁷ Exter[nas] | |
| gentēs, quibus tūto [ignosci p]otuit, conservāre quam excīdere ma[lui. %¹⁵⁷] | 15 |
| Mīllia civium Rōma[norum sub] sacrāmento meo fuerunt circiter [quingen]- | |
| ta. %¹⁵⁷ Ex quibus dedū[xi in coloni]ās aut remīsi in municipia sua stipen[dis emeri]- | |
| tis millia aliquant[o plura qu]am trecenta et iīs omnibus agrōs a[dsignavi] | |
| aut pecuniam pro p[raemis mil]itiae dedī. %¹⁵⁷ Naves cēpi sescenta[s pr]a[ete]r | |
| eās, si quae minōre[s quam] triremes fuerunt. %¹⁵⁷ | 20 |
| [Bis] ovāns triumphā[vi et tris egi c]urulīs triumphōs et appellā[tus sum viciens et | |
| se]mel imperātor, [decernente plu]ris triumphos mihi se[nātū, quibus | |
| omnibus su]persedi. [%¹⁵⁷] L[aurum de fascib]us deposuī %¹⁵⁷ in Capi[tolio votis, quae] | |
| quōque bello nūncu[paveram, solu]tīs. %¹⁵⁷ Ob rēs ā m[e aut per legatos] | |
| meōs auspicīs meis terrā ma[ri]que prospere gestās qu[inquagiens et quin]- | 25 |
| quiens decrevit senātus supp[lica]ndum esse dīs immo[rtālibus. Diēs autem, | |
| pe]r quōs ex senātūs cōnsulto [s]upplicātum est, fuere dc[cclxxxx. In triumphis | |
| meis] ducti sunt ante currum m[e]um regēs aut r[eg]um lib[eri novem. Consul | |
| fuer]am terdeciens c[u]m [scribeb]a[m] haec [et eram se]p[timum et tricensimum | |
| tribū]niciae potestatis. | 30 |
| [Dictatura]m et apsent[i et praesenti mihi delatam et a populo et ā senātu | |
| M. Marce]llo e[t] L. Ar[runtio cos. non recepi. Non sum deprecātus in summa | |
| frūmenti p]enuri[ā c]ūrātio[n]em an[nōnae qu]am ita ad[ministravi, ut intra | |
| diēs paucō]s metu et periclo p[raesen]ti civitātem univ[ersam liberarim | |
| impensa et] cura meā. %¹⁵⁷ Consul[atum] quoqu[e] tum annuum e[t perpetuum | 35 |
| mihi] de[latum non recepi]. | |
| [Consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio] et postea P. Lentulo et Cn. L[entulo et tertium | |
| Paullo Fabio Maximo et Q. Tuberone senatu populoq]u[e Romano consen- | |
| tientibus ut curator legum et morum summa potestate solus crearer, %¹⁵⁷ | |
| nullum magistratum contra morem maiorum delatum recepi. %¹⁵⁷ Quae tum per me | 40 |
| geri senatus voluit, per tribuniciam potestatem perfeci, cuius potestatis | |
| conlegam et ipse ultro quinquiens a senatū depoposci et accepi]. | |
| [Triumvirum rei publicae constituendae fui per continuos annōs decem. | |
| Princeps senatus fui usque ad eum diem, quo scrip]seram [haec, | |
| per annos quadraginta. Pontifex maximus, augur, quindecimviru]m sacrīs [faciundis, | 45 |
| septemvirum epulonum, frater arvalis, sodalis Titius, fetiali]s fuī. | |
| Patriciōrum numerum auxī consul quintum iussu populi et senātūs. %¹⁵⁷ Sena- | 2.1 |
| tum ter lēgi. Et in consulātū sexto cēnsum populi conlegā M. Agrippā ēgī. %¹⁵⁷ | |
| Lūstrum post annum alterum et quadragensimum fēc[i]. %¹⁵⁷ Quō lūstro cīvi- | |
| um Romānōrum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexa- | |
| ginta tria millia. [%¹⁵⁷] Tum i[teru]m consulāri cum imperio lūstrum | 5 |
| [s]ōlus fēcī C. Censorin[o et C.] Asinio cos., %¹⁵⁷ quō lūstro censa sunt | |
| cīvium Romanōru[m capita] quadragiens centum millia et ducen- | |
| ta triginta tria m[illia. Et] t[er]t[i]um consulāri cum imperio lūstrum | |
| conlegā Tib. Cae[sare filio meo feci] %¹⁵⁷ Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos.; | |
| quō lūstro ce[nsa sunt civium Ro]mānōrum capitum quadragiens | 10 |
| centum mill[ia et nongenta tr]iginta et septem millia. %¹⁵⁷ | |
| Legibus novis m[e auctore l]atis [multa] exempla maiorum exolescentia | |
| iam ex nostro [saecul]o red[uxi et ip]se multārum rērum exempla imi- | |
| tanda post[eris tradidi]. %¹⁵⁷ | |
| [Vōta pro valetudine mea suscipi per cons]ulēs et sacerdotes qu[into] | 15 |
| qu[oque anno decrevit senatus. Ex iis] votīs s[ae]pe fecerunt vīvo | |
| [me ludos aliquotiens] sacerdotum quattuor amplissima conlē- | |
| gia, [aliquotiens consules. Privati]m etiam et mūnicipatim ūniver[si | |
| cives unanimiter continente]r āpud omnia pulvīnāria prō vale- | |
| tudin[e mea supplicaverunt]. | 20 |
| [Nōmen meum senatus consulto inc]lusum est īn saliāre carmen, et sacrosan- | |
| [ctus in perpetum ut essem et, q]uoa[d] vīverem, tribūnicia potestās mihī | |
| [esset, per legem sanctum est. Pontif]ex maximus ne fierem in vīvī [c]onle- | |
| [gae mei locum, populo id sace]rdotium deferente mihi, quod pater meu[s | |
| habuerat, recusavi. Quod] sacerdotium aliquod post annōs, eō mor- | 25 |
| [tuo qui civilis tu]m[ult]u[s] occasione occupaverat, [%¹⁵⁷] cuncta ex Italia | |
| [ad comitia mea confluente mu]ltitudine, quanta Romae nun[q]uam | |
| [narratur ad id tempus fuisse, recepi] P. Sulpicio C. Valgio consulibu[s]. %¹⁵⁷ | |
| [Aram Fortunae Reducis ante ae]dēs Honoris et Virtutis ad portam | |
| [Capenam pro reditu meō se]nātus consacravit, in qua ponti- | 30 |
| [fices et virgines Vestales anni]versārium sacrificium facere | |
| [iussit eo die, quo consulibus Q. Luc]retio et [M. Vinici]o in urbem ex | |
| [Syria redieram, et diem Augustali]a ex [c]o[gnomine nost]ro appellavit. | |
| [Ex senatus auctori]tate pars praeto[rum e]t tribunorum | |
| [plebi cum consule Q.] Lu[c]retio et principibus virīs [o]bviam mihi | 35 |
| missa e[st in Campa]niam, qui honos ad hoc tempus nemini prae- | |
| ter me es[t] dec[retus. Cu]m ex H[ispā]niā Gal[liaque, rebus in iīs p]rovincīs prosp[e]- | |
| re [gest]is, R[omam redi] Ti. Ne[r]one [et] P. Qui[ntilio consulibu]s, [%¹⁵⁷] āram | |
| [Pacis A]u[g]ust[ae senatus pro] redi[t]ū meō co[nsacrandam censuit] ad cam- | |
| [pum Martium, in qua ma]gistratūs et sac[erdotēs virginesque] V[est]ā[les | 40 |
| anniversarium sacrific]ium facer[e iussit]. [%¹⁵⁷] | |
| [Ianum] Quirin[um, quem cl]aussum ess[e maiores nostri voluer]unt, | |
| [cum p]er totum i[mperium po]puli Roma[ni terra marique es]set parta vic- | |
| [toriī]s pax, cum priu[s qua]m nāscerer a condita urbe bis omnino clausum | |
| [f]uisse prodātur m[emori]ae, ter me princi[pe senat]us claudendum esse censui[t]. | 45 |
| [Fi]lios meos, quōs iuve[nes m]ihi eripuit Fortuna, Gaium et Lucium Caesares | |
| honoris mei caussā senatus populusque Romanus annum quīntum et deci- | 3.1 |
| mum agentīs consulēs designavit, ut [e]um magistrātum inīrent post quin- | |
| quennium. Et ex eō die, quō deducti [s]unt in forum, ut interessent consiliīs | |
| publicīs decrevit sena[t]us. %¹⁵⁷ Equites [a]utem Romāni universi principem | |
| iuventūtis utrumque eōrum parm[is] et hastīs argenteīs donātum ap- | 5 |
| pellāverunt. %¹⁵⁷ | |
| Plebei Romānae viritim HS trecenos numeravi ex testāmento patris | |
| meī, %¹⁵⁷ et nomine meo HS quadringenos ex bellōrum manibiīs consul | |
| quintum dedī, iterum autem in consulātū decimo ex [p]atrimonio | |
| meo HS quadringenos congiāri viritim pernumer[a]vī, %¹⁵⁷ et consul | 10 |
| undecimum duodecim frūmentātiōnes frūmento pr[i]vatim coēmpto | |
| emensus sum, [%¹⁵⁷] et tribuniciā potestāte duodecimum quadringenōs | |
| nummōs tertium viritim dedī. Quae mea congiaria p[e]rvenerunt | |
| ad [homi]num mīllia nunquam minus quinquāginta et ducenta. %¹⁵⁷ | |
| [T]ribu[nic]iae potestātis duodevicensimum, consul xii, trecentīs et | 15 |
| vigint[i] millibus plebīs urbānae sexagenōs denariōs viritim dedī. %¹⁵⁷ | |
| Et colon[i]s militum meōrum consul quintum ex manibiīs viritim | |
| mīllia nummum singula dedi; %¹⁵⁷ acceperunt id triumphale congiārium | |
| in colo[n]īs hominum circiter centum et viginti mīllia. %¹⁵⁷ Consul ter- | |
| tium dec[i]mum sexagenōs denāriōs plebeī, quae tum frūmentum publicum | 20 |
| accipieba[t], dedi; ea mīllia hominum paullo plūra quam ducenta fuerunt. [%¹⁵⁷] | |
| Pecuniam [pro] agrīs, quōs in consulātū meō quārto et posteā consulibus | |
| M. Cr[asso e]t Cn. Lentulo augure adsignāvi militibus, solvī mūnicipīs. Ea | |
| [s]u[mma sest]ertium circiter sexsiens milliens fuit, quam [p]ro Italicīs | |
| praed[īs] numeravi, %¹⁵⁷ et ci[r]citer bis mill[ie]ns et sescentiens, quod pro agrīs | 25 |
| prōvin[c]iālibus solvī. %¹⁵⁷ Id primus et [s]olus omnium, qui [d]edūxerunt | |
| coloniās militum in Italiā aut in provincīs, ad memor[i]am aetātis | |
| meae feci. Et postea Ti. Nerone et Cn. Pisone consulibus, [%¹⁵⁷] item[q]ue C. Antistio | |
| et D. Laelio co(n)s(ulibus) et C. Calvisio et L. Pasieno consulibus et L. Le[ntulo et] M. Messalla | |
| consulibus, %¹⁵⁷ et L. Cānīnio [%¹⁵⁷] et Q. Fabricio co[s.] milit[ibus, qu]ōs eme- | 30 |
| riteis stipendīs in sua municipi[a dedux]i, praem[ia n]umerāto | |
| persolvī, [%¹⁵⁷] quam in rem seste[rtium] q[uater m]illien[s ci]r[cite]r | |
| impendī. | |
| Quater [pe]cuniā meā iuvī aerārium, ita ut sestertium millien[s] et | |
| quing[en]t[ien]s ad eōs quī praerant aerārio detulerim. Et M. Lep[i]do | 35 |
| et L. Ar[r]unt[i]o co(n)s(ulibus) i[n] aerarium militare, quod ex consilio m[eo] | |
| co[nstitut]um est, ex [q]uo praemia darentur militibus, qui vicena | |
| [aut plu]ra sti[pendi]a emeruissent, [%¹⁵⁷] HS milliens et septing[e]nti- | |
| [ens ex pa]t[rim]onio [m]eo detuli. %¹⁵⁷ | |
| Ab [ill]o anno, [q]uo Cn. et P. Lentuli c[ons]ules fuerunt, cum d[e]ficerent | 40 |
| [pu]blicae o[pes tum] centum millibus h[omi]num tu[m pl]uribus [mul]to fru- | |
| [m]en[t]ari[o]s et [n]ummariōs tr[ibutu]s [ex horr]eo et patr[i]monio meo | |
| [edidī]. | |
| Cūriam et continens eī Chalcidicum templumque Apollinis in | 4.1 |
| Palatio cum porticibus, aedem dīvī Iulī, Lupercal, porticum ad cir- | |
| cum Flāminium, quam sum appellāri passus ex nōmine eius quī pri- | |
| ōrem eōdem in solo fecerat Octaviam, pulvinar ad circum Maximum, | |
| aedēs in Capitolio Iovis Feretrī et Iovis Tonantis, [%¹⁵⁷] aedem Quirinī, %¹⁵⁷ | 5 |
| aedēs Minervae %¹⁵⁷ et Iūnōnis Reginae %¹⁵⁷ et Iovis Libertatis in Aventīno, %¹⁵⁷ | |
| aedem Larum in summā sacrā viā, %¹⁵⁷ aedem deum Penātium in Velia, %¹⁵⁷ | |
| aedem Iuventātis, %¹⁵⁷ aedem Mātris Magnae in Palātio fēcī. %¹⁵⁷ | |
| Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensā grandī refēci | |
| sine ullā inscriptione nominis mei. %¹⁵⁷ Rīvos aquārum complūribus locīs | 10 |
| vetustāte labentēs refēcī [%¹⁵⁷] et aquam quae Mārcia appellātur duplicavi | |
| fonte novo in rivum eius inmisso. %¹⁵⁷ Forum Iūlium et basilicam, | |
| quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, [%¹⁵⁷] coepta profligata- | |
| que opera ā patre meō, perfēcī %¹⁵⁷ et eandem basilicam consumptam in- | |
| cendio, ampliāto eius solo, sub titulo nominis filiōrum m[eorum i]n- | 15 |
| cohavi [%¹⁵⁷] et, si vivus nōn perfecissem, perfici ab heredib[us meis iussi]. [%¹⁵⁷] | |
| Duo et octoginta templa deum in urbe consul sex[tum ex auctoritāte] | |
| senātus refēci, nullo praetermisso quod e[o] temp[ore refici debebat]. | |
| Con[s]ul septimum viam Flaminiam ab urbe Arimin[um refeci pontes]que | |
| omnes praeter Mulvium et Minucium. | 20 |
| In privato solo Mārtis Ultoris templum [f]orumque Augustum [ex mani]- | |
| biīs fecī. %¹⁵⁷ Theatrum ad aede[m] Apollinis in solo magnā ex parte ā privatis | |
| empto fēci, quod sub nōmine M. Marcell[i] generi mei esset. %¹⁵⁷ Don[a e]x manibiīs | |
| in Capitolio et in aede dīvī Iū[l]ī et in aede Apollinis et in ae- | |
| de Vestae et in templo Martis Ultoris consacrāvī, %¹⁵⁷ quae mihi consti- | 25 |
| terunt HS circiter milliens. %¹⁵⁷ Aurī coronārī pondo triginta et quin- | |
| que mīllia mūnicipiīs et colonīs Italiae conferentibus ad triumphō[s] | |
| meōs quintum consul remisi, et postea, quotienscumque imperātor a[ppe]l- | |
| lātus sum, aurum coronārium nōn accepi, decernentibus municipii[s] | |
| et coloni[s] aequ[e] beni[g]ne adque antea decreverant. [%¹⁵⁷] | 30 |
| T[e]r munus gladiātorium dedī meo nomine et quinqu[i]ens filiōrum me[o]- | |
| rum aut n[e]pōtum nomine; quibus muneribus depugnaverunt homi- | |
| nu[m] ci[rc]iter decem millia. [%¹⁵⁷] Bis [at]hletarum undique accitōrum | |
| spec[ta]c[ulum po]pulo pra[ebui meo] nōmine et tertium nepo[tis] meī no- | |
| mine. %¹⁵⁷ L[u]dos fecī m[eo no]m[ine] quater, [%¹⁵⁷] aliorum autem m[agist]rā- | 35 |
| tu[um] vicem ter et vīcie[ns. %¹⁵⁷ Pr]o contegio xvvirōrum magister con- | |
| legiī collega M. Agrippa [%¹⁵⁷] lud[os s]aecl[are]s C. Furnio C. [S]ilano cos. [feci. | |
| C]on[sul xiii] ludos Mart[ia]les pr[imus] fecī, qu[os] p[ost i]d tempus deincep[s] | |
| ins[equen]ti[bus ann]is [s. c. et lege] fecerunt [co]n[s]ules. [%¹⁵⁷] Venationes best[ia]- | |
| rum Africanarum meo nōmine aut filio[ru]m meōrum et nepotum in ci[r]- | 40 |
| co aut [i]n foro aut in amphitheatris popul[o d]edi sexiens et viciens, quibus | |
| confecta sunt bestiarum circiter tria m[ill]ia et quingentae. | |
| Navalis proelī spectaclum populo de[di tr]ans Tiberim, in quo loco | |
| nunc nemus est Caesarum, cavato [solo] in longitudinem mille | |
| et octingentōs pedēs, [%¹⁵⁷] in lātitudine[m mille] e[t] ducentī. In quo tri- | 45 |
| ginta rostrātae nāves trirēmes a[ut birem]ēs, [%¹⁵⁷] plures autem | |
| minōres inter se conflixērunt. Q[uibus in] classibus pugnave- | |
| runt praeter rēmigēs millia ho[minum tr]ia circiter. %¹⁵⁷ | |
| In templīs omnium civitātium pr[ovinci]ae Asiae victor orna- | |
| menta reposui, quae spoliātis tem[plis is], cum quō bellum gesseram, | 50 |
| privātim possederat. %¹⁵⁷ Statuae [mea]e pedestrēs et equestres et in | |
| quadrigeis argenteae steterunt in urbe xxc circiter, quas ipse | |
| sustuli [%¹⁵⁷] exque eā pecuniā dona aurea in āede Apol[li]nis meō nomi- | |
| ne et illōrum, qui mihi statuārum honorem habuerunt, posui. %¹⁵⁷ | |
| Mare pacāvi ā praedonibus. Eō bello servōrum, qui fugerant ā dominis | 5.1 |
| suis et arma contrā rem publicam cēperant, triginta fere millia capta %¹⁵⁷ | |
| dominis ad supplicium sumendum tradidi. %¹⁵⁷ Iuravit in mea ver[ba] tōta | |
| Italia sponte suā et me be[lli], quō vīci ad Actium, ducem depoposcit. %¹⁵⁷ Iura- | |
| verunt in eadem ver[ba provi]nciae Galliae Hispaniae Āfrica Sicilia Sar- | 5 |
| dinia. %¹⁵⁷ Qui sub [signis meis tum] militaverint, fuerunt senātōres plūres | |
| quam dcc, in iī[s qui vel antea vel pos]teā consules factī sunt ad eum diem | |
| quō scripta su[nt haec, lxxxiii, sacerdo]tēs ci[rc]iter clxx. %¹⁵⁷ | |
| Omnium prōvinc[iarum populi Romani], quibus finitimae fuerunt | |
| gentēs quae n[ōn parerent imperio nos]tro, fines auxi. Gallias et Hispa- | 10 |
| niās prōvi[n]ciās, [item Germaniam qua clau]dit Ōceanus a Gādibus ad osti- | |
| um Albis flūmin[is pacavi. %¹⁵⁷ Alpes a r]egiōne eā, quae proxima est Ha- | |
| driānō marī, [ad Tuscum pacari fec]i nullī gentī bello per iniūriam | |
| inlāto. %¹⁵⁷ Classis mea p[er] O[ce]a[n]um ab ōstio Rhēni ad sōlis orientis re- | |
| gionem usque ad fin[es Cimb]rorum navigavit, [%¹⁵⁷] quō neque terra neque | 15 |
| mari quisquam Romanus ante id tempus adīt, %¹⁵⁷ Cimbrique et Charydes | |
| et Semnones et eiusdem tractūs aliī Germānōrum popu[l]i per legātōs amici- | |
| tiam meam et populi Romāni petierunt. %¹⁵⁷ Meo iussū et auspicio ducti sunt | |
| [duo] exercitūs eōdem fere tempore in Aethiopiam et in Ar[a]biam, quae appel- | |
| [latur] Eudaemōn, m[axim]aeque hostium gentīs utr[i]usque copi[ae] | 20 |
| caesae sunt in acie et [c]om[plur]a oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppi- | |
| dum Nabata pervent[um] est, cuī proxima est Meroē: in Arabiam usque | |
| īn fīnēs Sabaeorum pro[cess]it exerc[it]us ad oppidum Mariba. %¹⁵⁷ | |
| Aegyptum imperio populi [Ro]mani adieci. %¹⁵⁷ Armeniam maiōrem inter- | |
| fecto rēge eius Artaxe %¹⁵⁷ c[u]m possem facere provinciam, māluī maiōrum | 25 |
| nostrōrum exemplo regn[u]m id Tigrani regis Artavasdis filio, nepoti au- | |
| tem Tigrānis regis, [%¹⁵⁷] per T[i. Ne]ronem trad[er]e, qui tum mihi privignus erat. | |
| Et eandem gentem posteā d[esc]iscentem et rebellantem domit[a]m per Gāium | |
| filium meum regi Ario[barz]ani regis Medorum Artaba[zi] filio regen- | |
| dam tradidi [%¹⁵⁷] et post e[ius] mortem filio eius Artavasdi. [%¹⁵⁷] Quo [inte]rfecto [Tigra]- | 30 |
| ne[m], qui erat ex rēgiō genere Armeniorum oriundus, in id re[gnum] mīsī. %¹⁵⁷ Pro- | |
| vincias omnīs, quae trans Hadrianum mare vergun[t a]d Orien[te]m, Cyre- | |
| nāsque, iam ex parte magnā rēgibus ea possidentibus, e[t] antea Siciliam et | |
| Sardiniam occupātās bello servili reciperāvī. %¹⁵⁷ | |
| Colonias in Āfrica Sicilia [M]acedoniā utrāque Hispāniā Achaia Asia Syria | 35 |
| Gallia Narbonensi Pi[si]dia militum dedūxī. %¹⁵⁷ Italia autem xxviii coloni- | |
| ās, quae vīvo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt, mea au[c]t[o]r[i]t[at]e | |
| deductas habet. | |
| Signa mīlitaria complur[a per] aliōs d[u]cēs ām[issa] devictī[s ho]stibus re[cepi] | |
| ex Hispania et [Gallia et a Dalm]ateis. %¹⁵⁷ Parthos trium exercitum Roman[o]- | 40 |
| rum spolia et signa re[ddere] mihi supplicesque amicitiam populī Romanī | |
| petere coegi. %¹⁵⁷ Ea autem si[gn]a in penetrālī, quod e[s]t in templo Martis Ultoris, | |
| reposui. | |
| Pannoniorum gentes, quas ante me principem populi Romanī exercitus nun- | |
| quam adīt, devictas per Ti. [Ne]ronem, qui tum erat privignus et legātus meus, | 45 |
| īmperio populi Romani s[ubie]ci protulique finēs Illyrici ad ripam fluminis | |
| Danuui. Citr[a] quod [D]a[cor]u[m tr]an[s]gressus exercitus meis a[u]sp[icis vict]us profliga- | |
| tusque e[st, et] pos[tea tran]s Danuvium ductus exerc[i]t[us] meus Da[co]rum | |
| gentes im[peria populi Romani perferre coegi]t. | |
| Ad me ex In[dia regum legationes saepe missae sunt non visae ante id tempus] | 50 |
| apud qu[em]q[uam] R[omanorum du]cem. %¹⁵⁷ Nostram am[icitiam appetiverunt] | |
| per legato[s] B[a]starn[ae Scythae]que et Sarmatarum, q[ui sunt citra flū]men | |
| Tanaim [et] ultrā, reg[es, Alba]norumque rēx et Hibēr[orum et Medorum]. | |
| Ad mē supplices confugerunt regēs Parthorum Tīrida[tes et postea] Phrāt[es] | |
| regis Phrati[s filius]; [%¹⁵⁷] Medorum [Artavasdes, Adiabenorum A]rtaxa- | 6.1 |
| res, %¹⁵⁷ Britann[o]rum Dumnobellau[nus] et Tin[commius, Sugambr]orum | |
| Maelo, %¹⁵⁷ Mar[c]omanōrum Sueborum [ . . . rus]. Ad [me] rex Parthorum | |
| Phrates Orod[i]s filius filiōs suōs nepot[esque omnes misit] in Italiam, non | |
| bello superātu[s], sed amicitiam nostram per [liberōrum] suōrum pignora | 5 |
| petens. %¹⁵⁷ Plūrimaeque aliae gentēs exper[tae sunt p. R.] fidem me prin- | |
| cipe, quibus anteā cum populo Roman[o nullum extitera]t legationum | |
| et amicitiae [c]ommercium. %¹⁵⁷ | |
| Ā me gentēs Parthōrum et Mēdōru[m per legātos] principes eārum gen- | |
| tium rēgēs pet[i]tōs accēperunt: Par[thi Vononem, regis Phr]ātis fīlium, | 10 |
| rēgis Orōdis nepōtem, %¹⁵⁷ Mēdī Ar[iobarzanem], rēgis Artavazdis fi- | |
| lium, regis Ariobarzanis nep[otem]. | |
| In consulātū sexto et septimo, postquam bella [civ]ilia exstinxeram, | |
| per consēnsum ūniversōrum po[titus rerum omn]ium, rem publicam | |
| ex meā potestāte [%¹⁵⁷] in senātus populique Romani arbitrium transtulī. | 15 |
| Quō pro merito meō senatu[s consulto Augustus appe]llatus sum et laureīs | |
| postēs aedium meārum v[estiti] publ[ice coro]naque civīca super | |
| iānuam meam fīxa est [%¹⁵⁷] [et clupeus aureu]s in [c]ūria Iūliā posi- | |
| tus, quem mihi senatum [populumque Romanu]m dare virtutis cle- | |
| m[entiaequ]e iustitia[e et pietatis caussā testatum] est pe[r e]ius clūpei | 20 |
| [inscription]em. %¹⁵⁷ Post id tem[pus] auctōritāte [omnibus praestiti, potes]- | |
| tatis au[tem] nihilo amplius [habu]i quam cēt[eri qui] mihi quo- | |
| que in ma[gis]tra[t]u conlegae [fuerunt]. %¹⁵⁷ | |
| Tertium dec[i]mum consulātu[m cum gerebam senatus et equ]ēster ordo | |
| populusq[ue] Romānus ūniversus [appellavit me patrem p]atriae idque | 25 |
| in vestibulo [a]edium meārum inscriben[dum et in curiā Iulia e]t in forō Aug. | |
| sub quadrig[ei]s, quae mihi [ex] s. c. pos[itae sunt, censuit. Cum scri]psi haec, | |
| annum agebam septuagensu[mum sextum]. | |
| Summā pecūn[i]ae, quam ded[it vel in aerarium vel plebei Romanae vel di]mis- | |
| sis militibus: denarium se[xi]e[ns milliens]. | 30 |
| Opera fecit nova %¹⁵⁷ aedem Martis, [Iovis Tonantis et Feretri, Apollinis,] | |
| dīvī Iūli, %¹⁵⁷ Quirini, %¹⁵⁷ Minervae, [Iunonis Reginae, Iovis Libertatis,] | |
| Larum, deum Penātium, [%¹⁵⁷] Iuv[entatis, Matris Magnae, Lupercal, pulvina]r | |
| ad circum, [%¹⁵⁷] cūriam cum Ch[alcidico, forum Augustum, basilica]m | |
| Iuliam, theatrum Marcelli, [%¹⁵⁷] [p]or[ticum Octaviam, nemus trans T]iberim | 35 |
| Caesarum. %¹⁵⁷ | |
| Refēcit Capito[lium sacra]sque aedes [nu]m[ero octoginta] duas, thea[t]rum Pom- | |
| peī, aqu[arum rivos, vi]am Flamin[iam]. | |
| Īmpensa p[raestita in spe]ctacul[a] scaenica et munera gladiatorum at- | |
| [que athletas et venationes et naum]ach[iam] et donata pe[c]unia [colo- | 40 |
| nis municipiis op]pid[is ter]rae mōtu %¹⁵⁷ incendioque consum- | |
| pt[is] a[ut viritim] a[micis senat]oribusque quōrum census explēvit, | |
| īn[n]umera[bilis]. %¹⁵⁷ |