ORTHOGRAPHIA
|
|
'Haec via quo ducit?' dicemus, non ubi. [cato] descendit dicimus,
|
92.1
|
non discendit. interrogamus 'quo die' vel 'qua hora solet ire foras' et
|
|
'esse foris?'
|
|
Eiecti in litus dicamus, delati in portum.
|
|
Intro imus vel inrumpimus, intus sumus.
|
5
|
Vado ad grammaticum vel ad medicum, disco apud istos dicendum.
|
|
In profundum nummi et in arcam conduntur. invehor et iocor in
|
|
Marcum, incidit in manus meas inimicus, et in manus aquam poscimus.
|
|
veteres autem aquam manibus pedibusque dixerunt. in mentem venit, non
|
|
in mente.
|
10
|
Oblitus ne sis nostri, non nos: veteres tamen et hoc modo dixerunt:
|
|
et invideo tibi divitiis, non divitias.
|
|
Comesor comesa comesum uti dicas, messor messura messum.
|
|
Sevi messem, non serui dicendum.
|
93.1
|
Pulchrum cum h scribendum, sepulcrum sine h.
|
|
Cella penaria, non pinaria dicendum.
|
|
Praecoqua dicendum, praecocia deridendum.
|
|
Peperaria mola non dicendum est, sed piperaria
|
5
|
Thesaurum sine n scribendum, non thensaurum et cetera.
|
|
Misertus mei per genetivum dicimus, at per accusativum miseratus me.
|
|
Pecto caput, non pectino, et pexum, non pectinatum. sic et 'pexi
|
|
memet hodie' et 'pectam cras'. sic nexi a necto.
|
|
Ructo et nausio dicendum, quamvis quidam veteres ructor et nau-
|
10
|
sior dixerint. non egeo, non eges, non eget dicendum, non autem egeor
|
|
et egeris.
|
|
Dico me victurum, dico illum victurum, non vinciturum. sic quoque
|
|
ficturum et picturum dicendum, non pinciturum.
|
|
Fido mihi, confido tibi, et fidimus nobis, confidimus vobis. sic fidere
|
15
|
media correpta. nam si esset fideo, ut tepeo rideo, faceret fidere, ut
|
|
tepere ridere.
|
|
Sordet acet anet floret calet squalet aret splendet viget, haec per-
|
|
fecta sunt; at inceptiva sordescit acescit anescit florescit calescit squalescit
|
|
arescit splendescit vigescit.
|
20
|
Suffragor, non suffrago. sic suffragatus sum, non suffragavi.
|
|
Eventura mihi praesago praesagis praesagit, nos praesagimus, vos
|
94.1
|
praesagitis, illi praesagunt.
|
|
Hic pecten, hic lien, hic rien, sic tibicen fidicen liticen dicendum.
|
|
praeses praesidis facit.
|
|
Ambos et duos accusativo dicimus, ambo et duo nominativo.
|
5
|
Acer inermus infirmus faciunt pluraliter acri inermi infirmi. at acris
|
|
inermis infirmis in plurali numero faciunt acres inermes infirmes. sic
|
|
hilarus hilari facit, hilaris hilares.
|
|
Nostri nostrorum nostrum venit a nos: sic vestri vestrorum vestrum
|
|
venit a vos.
|
10
|
Vas vasis facit genetivo singulari; et dativo plurali vasis facit, non
|
|
vasibus, et genetivo vasorum, non vasuum.
|
|
Odea musea serapea isea mausolea caducea dicendum.
|
|
Non est sorbo, sed sorbeo, nec sorbsi, sed sorbui. sic et absorbui,
|
|
non absorbsi, ut Lucanus.
|
15
|
Coactus, non coctus dicendum. abscondi, non absconsi. sic et abscon-
|
|
ditus, non absconsus dicendum, et lassatus, non lassus.
|
|
Alter e duobus, unus e tribus vel pluribus.
|
|
Descendi in solium maius, non maiorem.
|
|
Bina ac trina dicenda sunt quae sunt semper pluralia, ut 'binos ludos
|
20
|
plerumque spectavimus uno die'; sic trinos circenses.
|
|
Fruitus sum illa re: veteres dixerunt 'fruitus vix illam rem'.
|
|
Somnio dicendum, non somnior, et somniavi, non somniatus sum.
|
95.1
|
Illud scamnum dicendum, at ipsum, non ipsud. pauper vir et mulier
|
|
dicendum, non paupera mulier.
|
|
Graeca nomina, ut Phryne et phalanx et Phronimus, per p et h scri-
|
|
benda: latina, ut fallere et facile, per f scribenda.
|
5
|
Cum, si praepositio erit, per c scribendum; si adverbium temporis
|
|
aut causale, per q.
|
|
Omnia adverbia numeri sine n scribenda sunt, ut milies centies decies:
|
|
quotiens totiens per n scribenda sunt.
|
|
Nullum pronomen per t scribitur, sed per d, ut quid dicis? quid
|
10
|
agis? quid scribis? quid facis? per t autem, verbum ubi erit, scribitur,
|
|
ut inquio inquis inquit, eo is it, et adverbium numeri, ut quot tot, et
|
|
monoptoton, ut lact: licet quidam negent illud nomen muta posse finiri,
|
|
et ideo dicant lacte esse dicendum, non lac aut lact. ad praepositio per
|
|
d, at coniunctio per t scribi debet.
|
15
|
Exsul cum addito s scribendum est etymologiae causa, a solo quo-
|
|
niam venit.
|
|
Formosus sine n scribendum est ab etymologia, quod est a forma.
|
|
nactus uno n scribendum, at nanciscor duobus.
|
|
Quicquid in priore syllaba per c litteram scribendum, quoniam d
|
20
|
dividit in duas voces. sic quanquam <in> priore syllaba n habere debet,
|
96.1
|
non m, ne similiter duas esse voces ostendat.
|
|
Atqui caret n, similiter alioqui.
|
|
Hau dolo per d recte scribitur. etenim d inter duas vocales esse
|
|
debet. quod si consonans sequitur, d addi non debet, ut hauscio.
|
5
|
Narro narratio per duo r, querela loquela per unum l.
|
|
Mas erit in positione, in diminutione masculus, non, ut quidam putant,
|
|
mascellus.
|
|
Pronomina nostrum ac vestrum si <in> scriptura dividenda sunt, s
|
|
littera posteriori syllabae applicari debet, quoniam sequens littera t muta
|
10
|
est. sic, si maiestas scribis, stas in diductione vocis esse debet, non tas.
|
|
sic in similibus.
|
|
Tunc temporis adverbium est, tum ordinis. τοῦ tunc antitheton est
|
|
nunc, τοῦ vero tum antitheton est cum.
|
|
Modo praeteriti est temporis, et ideo dicendum 'modo scripsi', 'modo
|
15
|
feci', non 'modo scribo', 'modo facio'; quamvis quidam veteres et prae-
|
|
sentis putaverint.
|
|
Circiter ad numerum refertur, circum ad locum, circa ad tempus
|
|
[quod est κύκλῳ]. ergo dicimus circumisse nos urbem, non circaisse.
|
|
Superest restat significat, superat eminet, ut 'superant capite et
|
20
|
cervicibus altis'. item 'egressi superant fossas', transiliunt vel
|
|
evadunt significat: 'casus superaverat omnes' pro evaserat: 'captae
|
97.1
|
superavimus urbi' pro superviximus: 'superent quibus hoc,
|
|
Neptune, dedisti' pro vincant:
|
|
amissa solus palma superabat Acestes
|
|
pro restabat.
|
5
|
Spectabat. spectare θεωρεῖν erit, expectare sine s ἀναμένειν.
|
|
Demitte est deorsum mitte, dimitte ἀπόλυσον absolve: dismitte
|
|
non dicas.
|
|
Fidus amicus erit; famulum fidelem dicito.
|
|
Coram illo dicendum, non palam illo. nam palam ad multos refertur: 'palam
|
10
|
factum est' de multis habet significationem, etiamsi hoc veteres variaverint.
|
|
Cognoscimus ignota et invisa, agnoscimus quae nobis exciderant.
|
|
Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum.
|
|
Clipeum ἀσπίδα, clupeum ornamentum dices.
|
|
Vorsus paginae dicetur, versus participium est a verbo vertor.
|
15
|
Alias temporis est adverbium, quod Graeci ἄλλοτε <dicunt>, aliter ἄλλως.
|
|
Cilo est capite angusto, cui hoc contigit in partu; chilo modum
|
|
labiorum excedens.
|
|
Collactaneus est eisdem mammis educatus, collacteus qui ex uno
|
|
eodemque lacte creatus est. lactens qui lacte alitur, et lactans qui decipit:
|
98.1
|
lactens lacte abundans, ut 'lactentes ficus', Lucilius 'lactentia coa-
|
|
gula cum melle bibi'. lactea candida, ut 'lactea laudas brachia'
|
|
Horatius dicit.
|
|
Suscipimus ad animum et mentem refertur, ut 'susceptum perfice
|
5
|
munus'. succipimus corpore, ut 'succipiunt famulae conlapsaque
|
|
membra'. suspicimus aliquem venerantes.
|
|
Accidere aliquid adversi dicito, contingere aliquid pulchri.
|
|
Quamdudum interrogantis est, iamdudum respondentis.
|
|
Cals dicendum, ubi materia est, per s; at cum pedis est, calx
|
10
|
per x.
|
|
Mihi dativus est, mi vocativus.
|
|
Invidus est qui invidet, invidiosus qui invidiam sustinet.
|
|
Terga hominis tantum, singulariter tergum facit. quadrupedum erit
|
99.1
|
tergus, pluraliter tergora, id est coria. tegus quoque invenio dici et esse
|
|
eius plurale tegora.
|
|
Noctu temporis est adverbium; nocte nomen est. 'noctu' dicimus
|
|
'cenavi': 'hac nocte' dicimus 'nihil brevius'.
|
5
|
Commoda χρῆσον, id est praesta; accommoda apta ἀπὸ τοῦ ἁρμόζειν,
|
|
id est coaptare.
|
|
Olea arbor est, oliva fetus, oleum liquor.
|
|
Flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in manibus
|
|
vel pedibus callosi sulci sunt.
|
10
|
Vortex fluminis est, vertex capitis.
|
|
Licet ἐξόν, liquet δῆλον προφανές [apertum vel manifestum].
|
|
Pauperies damnum est, paupertas condicio ipsa.
|
|
Foedus sancitur religione, at sponsio poena est.
|
|
Mammas esse hominis scito, at pecudis ubera.
|
15
|
Bucina erit tuba, qua signum dat bucinator; bucinus ipse canor
|
|
editus ex hac.
|
|
A patria patrium dices, a patre paternum.
|
|
Precor prospera, inprecor taetra.
|
|
Dum manat, sanguis est; effusus vero cruor erit.
|
20
|
Sumimus ipsi, accipimus ab alio. sic cum dabimus, dicendum 'accipe';
|
|
cum permittimus ipsi tollere, dicendum est 'sume'.
|
|
Pone loci adverbium est, post temporis, postsecus omnino nihil est.
|
|
Barbam hominum, barbas pecudum dicimus.
|
|
Calva κρανίον vocatur, licet Gellius et Varro calvariam dicant. nam
|
100.1
|
calvariae plurale est. calvae vero ossa, quae sunt et singulariter calva.
|
|
Vultus mutatur, facies manet.
|
|
Maestum animo, tristem aspectu dices.
|
|
Protenus per e adverbium locale est, id est porro tenus, ut 'cum
|
5
|
protenus utraque tellus Vna foret'. protinus per i adverbium tem-
|
|
porale est, id est statim, ut
|
|
protinus Aeneas celeri certare sagitta.
|
|
quatenus per e adverbium est, quatinus per i coniunctio causalis, ut
|
|
si dicas 'quatinus hoc sine plagis non facis, en tibi plagas'. adver-
|
10
|
bium autem est quatenus aut temporis [interdum] aut loci: temporis,
|
|
cum dicimus 'quatenus hos mores exercebis'; loci, cum dicimus 'quate-
|
|
nus ibimus'.
|
|
Esse φαγεῖν, id est [in unum] manducare.
|
|
Buxus arbor est, buxum autem materia ipsa.
|
15
|
Hic malus navis, haec malus frugifera arbor.
|
|
Pinnas murorum, pennas avium dicimus.
|
|
Laserpicium florem dicimus, at caulem laser aiunt.
|
|
Exprobrat qui commemorat quae praestitit, obprobrat qui obprobrium
|
|
obiectat, hoc est vitium.
|
20
|
Scorpio bellica res, at scorpius animal.
|
|
Adulescens nomen, adolescens participium.
|
|
Primo pedatu, non pidato dicendum.
|
|
Ne quidem fieri potest non dicendum, sed ne fieri quidem potest,
|
101.1
|
ut disiunctum sit.
|
|
Vir praetorius et quaestorius, non praetoricius aut quaestoricius
|
|
dicendum.
|
|
Pulchra liburnica dicendum, non pulchra liburna.
|
5
|
Vae dativus et accusativus sequi debent, non alius, ut vae populo
|
|
Maurorum et vae populum Maurorum.
|
|
Salmenta proferre non timeas, quia latinum est.
|
|
Duo tanta ac tria tanta, duplum ac triplum, veteres in usu habuerunt.
|
|
Omne animal pecus est homine excepto vocitatum.
|
10
|
Mox aliam ordibor et ordiar telam: utroque modo veteres dixerunt.
|
|
Hic culleus, hic pluteus puteus cuneus laqueus postis margo veper
|
|
vel vepres masculina sunt. hic cardo, hic axis modius sextarius, hic con-
|
|
gius, hic corbis, hic gladius, sanguis, venter aqualiculus, hic vectis, hic
|
|
flos ros pons.
|
15
|
hoc lutum atque macellum ἑνικῶς [singulariter] exire memento,
|
|
Memmius ista macella licet, Caesar luta dicat.
|
|
rete hoc dices, haec retia pluraliter: reticulum ac reticula usurpandum.
|
|
omnia nomina in nis finita masculina erunt, veluti hic finis crinis cinis
|
|
[canis] amnis. hic radius, non hoc radium. †ille sal aspersus musarum
|
102.1
|
est: non erit hoc sal haeve sales, sed hic sal ἑνικῶς erit quod edimus,
|
|
hi sales pluraliter urbanitatis alicuius. hic pulvinus mollis.
|
|
Idem producte refertur ad personam masculini generis etiam in plu-
|
|
rali numero, ut idem lupus et idem lupi. idem correpte neutri <est> et ad
|
5
|
rem refertur, ut idem scamnum et idem rus.
|
|
Mi Paula et mi Aemilia non dicendum, quia mi masculini est generis
|
|
pronomen, non feminini, et ortum est a prima positione meus; sed dicen-
|
|
dum mea Paula et mea Aemilia, o meum caput, o meumque brachium.
|
|
Nec non [et] ille soloecismus [est], ubi dicier audis
|
10
|
'omnibus maior et melior', cum syncrisis omnis,
|
|
alter ubi est, fiat, praelatio vero, ubi plures [sunt].
|
|
ergo 'illustrior <est> luna sol'; 'omnibus astris'
|
|
haud dices, 'cunctorum autem illustrissimus hic est'.
|
|
similiter 'multo est hic dignior illo', 'dignissimus illorum', non 'dignior
|
15
|
illorum' dicendum est. sic potior e duobus, potissimus omnium; primus
|
|
ex multis, prior e duobus dicitur.
|
|
Mustacius sive mustacium non ad genus referendum est, quasi hoc
|
103.1
|
potius sit aut illud, cum per se nihil sit, sed sit plane τῶν πρός τι.
|
|
mustacius panis recte dicimus et mustacium libum. sic militis puer
|
|
galearius recte dicitur: nam galearia soloecismus est. non est puer galearia:
|
|
nam pueram sic rite voces: puer est galearius †hic a soloecus.
|
5
|
Hoc cerebrum est. nam cereber qui dicunt sine cerebro vivunt.
|
|
Respondidi nihil est: respondi dic Ciceroni.
|
|
Bargena, non bargina, genus cui barbaricum sit.
|
|
'Vasa istaec vinaria sunt', 'vinaria cella',
|
|
vulgus adhuc retinet de prisca verba loquela.
|
10
|
Sobrius per i, non per e scribendum.
|
|
Sedi non secus te, sed secundum te dicendum.
|
|
Ludos aliquem longe egregios fecisse dices, non dedisse.
|
|
Vir ducit, mulier nubit, quia pallio flammeo obnubit caput suum
|
|
genasque.
|
15
|
Induxit pro decepit. seduxit ἀκύρως non dicitur, nisi cum significa-
|
|
mus 'in aliam partem duxit', ut seduxit foras.
|
|
Patre ac matre caret quis, cognato, fratre sororeve, non opibus
|
|
caret aut nummis.
|
|
Nongentos, non noncentos dicendum est ab novem, nonagies, nona-
|
104.1
|
ginta, non nonacenta.
|
|
Castigavit [me] uti dicas, non corripuit me.
|
|
Hic lanius nomen est, verbum autem lanio lanias laniat. dixerunt
|
|
tamen veteres et lanio in nomine.
|
5
|
Rostra voca, non prorostra. nam 'pro rostris' quod dicimus 'ante
|
|
rostra' significat, ut 'pro muris'. sic errant qui proscenia appellant [id
|
|
est scenam] operosam fabricam ex adverso caveae, quae apud Graecos de
|
|
fronde ornatus umbraeque causa fiebat et ab umbra, quam praestabat,
|
|
scena dicebatur. unde proscenia rectius pulpita quae ante scenam sunt
|
10
|
appellabuntur, ut 'veteres ineunt proscenia ludi'.
|
|
Inversis armis pugnasse gladiatores non est dicendum, sed versis, hoc
|
|
est transmutatis; sic nec inversis pannis agitasse aurigas, sed versis.
|
|
'Balneae' dic 'lavant', non lavantur. ad homines utroque modo
|
|
potest dici.
|
15
|
Quadrigas trigas bigas pluraliter effer,
|
|
antemnas quoque non aliter [a] priscis memoratas
|
|
[nisi plurali numero].
|
|
Carcer masculini generis semper singulariter dicitur, in quo homines
|
|
coercentur, pluraliter vero carceres, unde currus effunduntur.
|
20
|
Participium a nomine tripliciter discernitur, comparatione, declina-
|
|
tione, significatione.
|
|
Numeris etiam nomina communia sunt, ut sedes res spes nubes
|
105.1
|
labes clades.
|
|
Frequentativa verba sunt caenito pransito lectito dictito cursito vectito:
|
|
ex hac nota sunt ito habitoque.
|
|
Cum de genere alicuius nominis ambigis, pluralem consule numerum:
|
5
|
ut puta si quaeras, hic pratus sit dicendum an hoc pratum, pluralis
|
|
numerus cum faciat haec prata nec recipiat hi prati, manifestum est genus
|
|
[hoc est neutri].
|
|
Confessiva fit vox ex duplici voce abnutiva, ut 'non nolo dicere':
|
|
ostendo enim me velle: et 'non nescio, quae tibi vita est' et 'non num-
|
10
|
quam prandeo' et 'nec non est libera res mihi'.
|
|
Rumigat nihil est, sed ruminat et rumino.
|
|
'Dilibuit' dic 'unguento', non delibuit.
|
|
Vngue dic, non unge.
|
|
Laquearia, non lacunaria [est].
|
15
|
Linteo mercator dicetur.
|
|
Y litteram nulla vox nostra adsciscit. ideo insultabis gylam di-
|
|
centibus.
|
|
Sub divo legimus, audimus vero de eo quod subiungebant veteres
|
|
et dicebant 'sub divo caelo'.
|
20
|
Martulus ἱερεύς a Marte, non marculus.
|
|
Saeva fames, non famis dicendum.
|
|
Felicem, non filicem dicere debemus. unde et felicata opera priores
|
106.1
|
dixerunt caelata. unde et felix, quam ita credo dictam, quod sit minus
|
|
felix arvis.
|
|
Polenta, non pulenta dicendum est.
|
|
Fictum rationis est, fixum vetustatis. ut pingo pictum, sic fingo
|
5
|
fictum facit participialiter.
|
|
Gobius piscis, non numquam legitur gobio.
|
|
Torpedo est, non torpido.
|
|
Nequam non malum significat, sed inutilem, et est monoptoton, ut frugi.
|
|
Vensica n habet, quia non est sine vento.
|
10
|
†Iam semper dicendum, quia nihil est ia. item non iamus, sed eamus.
|
|
Montosam Italiam seu Sardiniam memorato.
|
|
Scriptula dicendum, non scripula.
|
|
Tinguere dicendum, non tingere, quoniam tinguo est, et tinguis tinguit.
|
|
Ingenii profer, sic officii, quia nullus
|
15
|
a recto casu minor est <umquam> genetivus.
|
|
In Siciliam dicendum, non is Siciliam, κατὰ τὸ ν, non κατὰ τὸ σ,
|
|
quia numquam sine n pronuntiatur.
|
|
Audacter latinum est, sed audaciter melius, quia nomina in x littera
|
|
terminata in adverbiis iter adsumunt, ut atrox atrociter, ferox ferociter,
|
20
|
velox velociter. sic audax audaciter.
|
|
Stlataris sine c littera dicendum ab stlata, rate piratica.
|
107.1
|
Stellonem dicito sine i littera a similitudine stellarum.
|
|