| DE VERBIS DVBIIS | |
| In singularibus verbis multa dubia habentur. ea per ordinem <littera- | 107.4 |
| rum> exequemur. | 5 |
| Avellanae nuces et abellinae. acris et acer, quamvis dicant plerique | |
| acris femininum, acer masculinum: sic alacris et alacer. accersere ab | |
| acciendo; accersi, non accersini. accusare arguere, incusare queri. accipiter, | |
| non acceptor. adulor illi. adsentio, quia adsensi, non adsentior. adstringe, | |
| non astringe. adulterina adulterata, at adultera quae adulterat. adventicia | 10 |
| caena, non adventoria. aemulor illum, non illi. alium, non alius, quia alia. | |
| alvearia, non alvinae. alvus haec nunc, sed apium hic. alica, non halica. | |
| alioquin adfirmativum est. amolum, non amulum, quod non molatur. | |
| ambobus non ambis, et ambabus. amplector semel, amplexor saepius. | |
| ambitio, quando fit; ambitus, cum factus est. amaracus haec. anas et anus, | 15 |
| utrumque femininum est. angor nomen et verbum est. antidotus haec. | |
| aquilus color nigro proximus. arcubus pugnatur: sunt enim ab arcu: arces | 108.1 |
| autem arcibus faciunt. artus artubus, artes artibus faciunt. arteriae hae. | |
| artolagoenus [ab assidendo]. attagenae hae. atramentarium, non atramen- | |
| tale, ut lignarium et armarium. austerus, non austeris [et austera], et | |
| austere, non austeriter; item austera et austerum. assiduus, non adsiduus, | 5 |
| ab assidendo. ausculta, non asculta. axiculus hic, quia hic axis. | |
| Baculum hunc, non hoc. balneum et balneas, non balineum binas | |
| tabulas dicimus, non duas: semper enim pluraliter tabulas dicimus: at | |
| epistolas duas, non binas, quoniam singulariter epistola dicitur. sic et | |
| Graeci observant. bibere, non biber. bracas, non braces. | 10 |
| Cannabe hoc, non cannabis. carbasus haec, non hic. caduceus hic, | |
| non caduceum. catinus hic, non catinum. canulus haec, canuli hae. | |
| cardo hic, non haec. camarus, non cambarus. cetariae tabernae, quae | |
| nunc cretariae non recte dicuntur. cercinus, non circinus. [cucumis haec, | |
| non cucumer]. cinctus, non cinctum. cinis hic vel haec, non hoc <ciner>. | 15 |
| cliens tam hic quam haec. clibanus hic, non clibanum. clatri hi, non | |
| haec clatra. clunis hic, non haec. coturnices, non cocturnices. colus haec | |
| lanificii. corbes hae, non hi. cornu bovis, cornus arbor. consueo, non | 109.1 |
| consuo; consuere, ut fervere. congius hic. coclea sine h. cocinaria, non | |
| cocinatoria. colustrum recte. crustulum hoc. crebro, non crebre. cucur- | |
| bicium pirum, non cucurbitinum. cucumis, non cucumer. curriculum hoc, | |
| ut Varro, alii hunc. | 5 |
| Delirare et delerare ἀπὸ τοῦ λήρου. dei, non dii: nam et deabus | |
| Cicero dixit: igitur deis ratio, diis consuetudo. deletum, non delitum quod | |
| quis delevit. diploma, non duploma aut duplomum. Dis pater, non Ditis. | |
| dorsum, non dorsus. | |
| Erumna, non eramna. ebur, non ebor. elephantus, non elephans. | 10 |
| enutrire alica recte. eliganter ab eligendo. exemplar, non exemplare: | |
| exemplar autem quod transfertur, exemplum quod fertur, quamquam alii | |
| contra. exenteravit ἀπὸ τῶν ἐντέρων [ab interioribus] a visceribus. | |
| Fabrica ars, opera fabrilia. fascinum hoc. faex pluralem non habet. | |
| fervunculus a fervore, non furunculus. ficos, non ficus, nec ficibus, sed | 15 |
| ficis. fido, non fideo. fibres hi, non fibrae. filiabus recte. forcipes fabri. | |
| freni hi et haec frena et hoc frenum: nam hic <frenus> non est. fruges | 110.1 |
| hae. frons et frontes hominum, frons et frondes arborum. | |
| Gelu sine s. gibber vitium, homo gibberosus. glutinum non glus: | |
| Virgilius gluten dixit. gluttus et gluttire et ingluvies gula. gratuito ratio, | |
| gratis consuetudo. | 5 |
| Hapsus lanae vellera, non apsus. | |
| Intro in locum, intus in loco. incudem hanc recte. insipiens non | |
| insapiens. itiner ratione, iter consuetudine. iuventus multitudo, Iuventa dea, | |
| iuventas aetas. | |
| Marginem hunc, non hanc. manulei hi. maeandrum recte dicunt. | 10 |
| males bestiae quaedam, non melones. materia, non materies, quia mate- | |
| riarius. malleus hic, non hoc malleum. menda et mendum recte. mar- | |
| garita haec <singulariter generis> feminini et haec pluraliter neutri. mereor | |
| de te, mereo aera. mergites messorum, mergi aves. mordicus recte. | |
| motacilla recte. | 15 |
| Ninguit sic effer, non ningit. nomenculator recte. | |
| Ostrea et ostreas, quia nullum animal speciale neutrum est. | |
| Palmus in mensura, palma in manu. partus partubus, at partes par- | |
| tibus. palpetrae per t genae, palpebrae per b pili. pexo capillos et repexo | |
| recte. pelagus neutrale est nec habet pluralem. pessulum, non pestulum. | 111.1 |
| privilegium, quod privet lege, non primilegium. prunam feminine dicimus | |
| carbonem, pruna neutraliter poma. pumex hic recte. puteanam, non | |
| putealem. pulvis hic, non pulver. | |
| Quadrata amphora. quatinus coniunctio causalis est, quatenus <ad- | 5 |
| verbium> loci aut temporis. quando temporale, quanto causativum. | |
| Rapum hoc, non rapa. horum retium, non retum, quia genetivus | |
| numquam pauciores syllabas habet quam nominativus. | |
| Sartum, non sarsum. sanguis hic, non sanguen. sarcinatorem recte. | |
| saepes haec recte. sal hic, sales ioci sunt. scrupulus hic. serpentium, | 10 |
| non serpentum. similaginem farinam recte. sterquilinium hoc. striges | |
| [strigis], non strigae: striga intervallum turmarum, ubi equi stringuntur. | |
| stipes, non stips. sternuit, non sternutat. stimulus hic. succilus, cum | |
| sanguis se cilio subfundit. cilium autem inter oculos et supercilium est. | |
| Talio haec. tenta et extenta recte. tersum, non tertum. tundo tutudi. | 112.1 |
| Vallus haec, qua frumentum excutitur. vatillum hoc. vates olim vatios | |
| dicebant. vas, alii vasum. vesper stella, vespera tempus. vectes hae et | |
| hi, ut veteres. unguis, non ungis. vulpes, quasi volipes. utensilia et | |
| utilia. upilio, nunc opilio. utrisque manibus et utraque manu recte. | 5 |