| MILES GLORIOSVS | |
| ARGVMENTVM I | |
| Meretricem Athenis Ephesum miles avehit. | ar1.1 |
| Id dúm ero amanti servos nuntiare volt | |
| Legato peregre, ípsus captust in mari | |
| Et eidem ílli militi dono datust. | |
| Suom arcessit erum Athenis et forat | 5 |
| Geminis communem clam parietem in aedibus, | |
| Licere ut quiret convenire amantibus. | |
| Oberrans custos hos videt de tegulis. | |
| Ridiculis autem, quasi sit alia, luditur. | |
| Itemque impellit militem Palaestrio, | 10 |
| Omissam faciat concubinam, quando ei | |
| Senis vicini cupiat uxor nubere. | |
| Vltro abeat orat, donat multa. ipse in domo | |
| Senis prehensus poenas pro moecho luit. | |
| ARGVMENTVM II | |
| Meretricem ingenuam deperibat mutuo | ar2.1 |
| Atheniensis iuvenis; Naupactum is domo | |
| legatus abiit. miles in eandem incidit, | |
| deportat Ephesum invitam. servos Attici, | |
| ut nuntiaret domino factum, navigat; | 5 |
| capitur, donatur illi captus militi. | |
| ad erum, ut veniret Ephesum, scribit. advolat | |
| adulescens, atque in proximo devortitur | |
| apud hospitem paternum. medium parietem | |
| perfodit servos, commeatus clanculum | 10 |
| qua foret amantum. geminam fingit mulieris | |
| sororem adesse. mox ei dominus aedium | |
| suam clientam sollicitandum ad militem | |
| subornat. capitur ille, sperat nuptias, | |
| dimittit concubinam et moechus vapulat. | 15 |