| <Manare> . . . | 129.1 |
| <Manalem fontem> . . . | |
| <Manalem lapidem> . . . | |
| . . . | |
| Manubiae Iovis tres creduntur esse, quarum unae | 5 |
| sint minimae, quae moneant placataeque sint. | |
| Alterae quae maiores sint, ac veniant cum fra- | |
| gore, discutiantque aut divellant, quae a Iove sint, | |
| et consilio deorum mitti existimentur. Tertiae | |
| his ampliores, quae cum igne veniant; et quam- | 10 |
| quam nullum sine igne fulgur sit, hae pro- | |
| priam differentiam habeant quod aut adurant, | |
| aut fuligine deforment, aut accendant; quae | |
| statum mutent deorum consilio superiorum. | |
| Manias Aelius Stilo dicit ficta quaedam ex fa- | 15 |
| rina in hominum figuras, quia turpes fiant, | |
| quas alii maniolas appellent. Manias autem, | |
| quas nutrices minitentur parvulis pueris, | |
| esse larvas, id est manes deos deasque, | |
| quod aut ab inferis ad superos emanant, aut | 20 |
| Mania est eorum avia materve. Sunt enim utrius- | |
| que opinionis auctores. | |
| <Manceps> . . . | |
| <Manduci> . . . | |
| <Mancina tifata> . . . | 130.1 |
| Mamercus praenomen Oscum est ab eo, quod hi | |
| Martem Mamertem appellant. | |
| <Mamuri Veturi> . . . | |
| <Mamers> . . . | 5 |
| <Martialis> . . . | |
| Mamiliorum familia progenita sit a Mamilia | |
| Telegoni filia, quam Tusculi procreavit, quando | |
| id oppidum ipse condidisset. | |
| <Mamilia turris> . . . | 10 |
| <Mamphur> . . . | 133.1 |
| <Mansuetum> . . . | |
| Mantare saepe manere. Caecilius in Epistola: | |
| "Iamne adeo? manta. iam hoc vide. caecus | |
| animum adventus angit." Manticularum usus pauperibus | 5 |
| in nummis recondendis etiam nostro saeculo fuit. | |
| Unde manticulari dicebantur, qui furandi gratia | |
| manticulas attemtabant. Inde poetae pro dolose | |
| quid agendo usi sunt eo verbo. Pacuvius: "Ad | |
| manticulandum astu adgreditur; scit enim quid pro- | 10 |
| meruerit." . . . "modici manticulat . . . ita | |
| me facti oppressi iugo." Item: "Deinde adgrediar | |
| astu regem; manticulandum est hic mihi." et: "Machi- | |
| nam ordiris novam manticula tactu an sanctiora dicis | |
| iuraiuranda?" | 15 |
| . . . | |
| . . . Plautus hoc significare videtur, | |
| quibus quotidie parvae noxae extergeantur. Fre- | |
| quens enim antiquis ad manus tergendas usus fuit | |
| mantelorum. | 20 |
| <Mantisa> . . . | |
| <Malleoli> . . . | 134.1 |
| <Mollestras> . . . | |
| <Malta> . . . | |
| Maeson persona comica appellatur, aut coci, | |
| aut nautae, aut eius generis. Dici ab inventore eius | 5 |
| Maesone comoedo, ut ait Aristophanes Gramma- | |
| ticus. Maeniana appellata sunt a Maenio | |
| censore, qui primus in foro ultra columnas tigna | |
| proiecit, quo ampliarentur superiora spectacula. | |
| Maior Graecia dicta est Italia, quod eam Siculi | 10 |
| quondam obtinuerunt: vel quod multae magnaeque | |
| civitates in ea fuerunt ex Graecia profectae. Maius | |
| mensis in compluribus civitatibus Latinis ante Urbem | |
| conditam fuisse videtur. Qua ex causa, utrum a ma- | |
| ioribus, ut Iunius a iunioribus, dictus sit; an a Maia, | 15 |
| quod Mercurio filio eius res divinae <idibus> fiant sollemnes; | |
| an quod ipsi deae in multis Latinis civitatibus sacrifi- | |
| cia fiebant . . . | |
| <Maesius> . . . | 137.1 |
| <Maiestas> . . . | |
| <Maior magistratus> . . . | |
| <Mas> . . . | |
| <Matertera> . . . | 5 |
| <Maior patruus> . . . | |
| <Maior avunculus> . . . | |
| <Maior amita> . . . | |
| <Maior socer> . . . | |
| <Maior socrus> . . . | 10 |
| <Maeandrum> . . . | |
| <Maecia tribus> . . . | |
| <Masucium> . . . | 138.1 |
| <Mox> . . . | |
| <Morbosum> . . . | |
| <Mortuus> . . . | |
| <Moracias> . . . | 5 |
| <Monimentum> . . . | |
| Monstrum, ut Aelius Stilo interpretatur, a mo- | |
| nendo dictum est, velut monestrum. Item Sinnius | |
| Capito, quod monstret futurum, et moneat volun- | |
| tatem deorum; quod etiam prodigium, velut | 10 |
| praedictum et quasi praedicium, quod praedi- | |
| cat eadem, et portentum, quod portendat et signi- | |
| ficet. Inde dici apparet id quartum, quod mihi | |
| visum est adiciendum, praesertim cum ex eadem | |
| significatione pendeat, et in promptu sit omni- | 15 |
| bus, id est ostentum; quod item ab ostendendo | |
| dictum est apud auctores. | |
| <Monitores> . . . qui monent histriones | |
| in scaena sed etiam †ubi adiciuntur† commentarii. | |
| Monile dictum est ornatus mulieris, qualem ha- | 20 |
| buisse Eriphylam fabulae ferunt. Ex eo etiam equis | |
| praependens a collo ornamentum monile. | |
| <Momar> . . . | 141.1 |
| <Momen> . . . | |
| <Modo> . . . | |
| Molucrum non solum quo molae verruntur dicitur, | |
| id quod Graeci μυλήκορον appellant, sed etiam | 5 |
| tumor ventris, qui etiam virginibus <incidere> solet: | |
| cuius meminit Afranius in Virgine: "Ferme vir- | |
| gini<tam crescit uterus> tamquam gravidae mulieri. Molu- | |
| crum vocatur, transit sine doloribus." Cloatius, | |
| etiam in libris sacrorum: "Molucrum esse aiunt. | 10 |
| ligneum quoddam quadratum, ubi immolatur." | |
| Idem Aelius in explanatione carminum Saliarium | |
| eodem nomine appellari ait, quod sub mola suppo- | |
| natur. Aurelius Opillus appellat ubi molatur. | |
| Mola etiam vocatur far tostum et sale sparsum, | 15 |
| quod eo molito hostiae aspergantur. Molas avias | |
| inepte quidam dictas putant . . . | |
| <Moles> . . . | |
| <Munus> . . . | |
| <Mummiana> . . . | 20 |
| <Mundus> . . . | 142.1 |
| Mundus etiam mulieris <ornatus | |
| dicitur, quia non alius est quam quod moveri> potest. | |
| Accius: | |
| "Cum virginali mundo clam pater." | 5 |
| <Mundus quoque appellatur | |
| lautus et purus.> Ennius: "Idem loca navibus | |
| celsis munda facit nautisque mari <quaesentibus vitam>." | |
| Cereris qui mundus appella- | |
| tur, qui ter in anno solet patere: VIIII Kal. Sept. et | 10 |
| III Non. Octobr. et VI Id. Novembr. Qui vel †enim† | |
| dictus est quod terra movetur. | |
| <Munnitio> . . . | |
| <Muneralis> . . . | |
| <Munem> . . . | 15 |
| Mamphula appellatur pa<nis> Syriaci genus, quod, | |
| ut ait Verrius, in clibano antequam percoqua- | |
| tur, decidit in carbones cineremque. Cuius meminit | |
| Lucilius: "Pistricem validam, si nummi suppedita- | |
| bunt, addas empleuron, mamphulas quae sciat omnis." | 20 |
| Municeps est, ut ait Aelius Gallus, qui in mu- | |
| nicipio liber natus est. Item qui ex alio genere ho- | |
| minum munus functus est. Item qui in municipio | |
| ex servitute se liberavit a municipe. At Servius filius | |
| aiebat initio fuisse, qui ea conditione cives fuissent, | 25 |
| ut semper rempublicam separatim a populo Romano | |
| haberent, Cumanos, Acerranos, Atellanos, qui aeque | |
| <cives Romani erant et in legione merebant, sed dignitates | |
| non capiebant.> | |
| Mutas †quasi e litteris† appellatas quidam putant, | 30 |
| quod positae in ultimis partibus orationis obmu- | |
| tescere cogant loquentem. Quidam quod par- | |
| vae exiguaeque sint vocis; ut quando mutum | |
| oratorem aut tragoedum dicimus. Multam | |
| Osce dici putant poenam quidam. M. Varro | 35 |
| ait poenam esse, sed pecuniariam, de qua sub- | |
| tiliter in lib. I Quaestionum Epist. refert. Mul- | |
| leos genus calceorum aiunt esse; quibus | |
| reges Albanorum primi, deinde patricii sunt | |
| usi. M. Cato originum lib. VII: "Qui magistra- | 40 |
| tum curulem cepisset calceos mulleos †allitaciniatos†, | |
| ceteri peronei." Item Titinius in Setina: | |
| "iam cum mullibus te ostendisti, quos †tibiam si† | |
| calceos." Quos putant a mullando dictos, id est | |
| suendo. Multifariam dixerunt antiqui, | 45 |
| videlicet, quod in multis locis fari poterat. | |
| <Mulciber> . . . | 145.1 |
| <Multam maximam> . . . | |
| Manius Egeri<us lucum> Nemorensem Dianae | |
| consecravit, a quo multi et clari viri orti sunt, et | |
| per multos annos fuerunt; unde [et] proverbium: | 5 |
| "Multi Mani Ariciae." Sinnius Capito longe | |
| aliter sentit. Ait enim turpes et deformes signifi- | |
| cari, quia Maniae dicuntur deformes personae. | |
| et Arici[n]ae genus panni [manici] fieri; quod †manici† appel- | |
| letur. Moene singulariter dixit Ennius | 10 |
| "Apud emporium in campo hostium pro moene." | |
| Muttire loqui. Ennius in Telepho: "Palam mut- | |
| tire plebeio piaculum est." Moenia, muri | |
| et cetera muniendae urbis gratia facta: ut | |
| Accius in Hellenibus: "Signa extemplo canere, | 15 |
| ac tela ob moenia offerre imperat." Signifi- | |
| cat etiam officia. Plautus in Nervolaria: | |
| "Prohibentque moenia alia, unde ego fun- | |
| gar mea." Murrinam genus | |
| <Murgisonem> . . . | 20 |
| <Murmillonica scuta.> . . . | |
| <Murtea corona> . . . | |
| <Mussare> . . . | |
| <Mucia prata> . . . | |
| <Mugionia porta> . . . | 25 |
| <Muginari> . . . | 146.1 |
| <Mustricula> . . . | |
| <Myoparo> . . . | |
| <Minucia porta> . . . | |
| <Martias kalendas> . . . | 5 |
| <Mavortem> . . . | |
| <Magnum annum> . . . | |
| <Medius fidius> . . . | |
| <Mortem obisse> . . . | |
| Manuos in carminibus Saliaribus Aelius Stilo | 10 |
| significare ait bonos; ut Inferi di Manes pro | |
| boni dicantur a suppliciter eos venerantibus propter | |
| metum mortis; ut immanes quoque pro valde | |
| <non bonis> dicantur. Muscerdas prima syl- | |
| laba producta dicebant antiqui stercus murum. Ma- | 15 |
| palia casae Poenicae appellantur: in quibus quia | |
| nihil est secreti, solet solute viventibus obici id vo- | |
| cabulum. Cato Originum libro quarto: "Mapalia | |
| vocantur ubi habitant; ea quasi cohortes rotundae | |
| sunt." Metelli dicuntur in lege militari quasi | 20 |
| mercennarii. Accius Annali XXVII: "Calones famuli- | |
| que metellique ca<c>ulaeque." A quo genere hominum | |
| Caeciliae familiae cognomen putat ductum. | |
| . . . | 149.1 |
| Manum et mentum proverbium est ex Graeco | |
| ductum, quod est πολλὰ μεταξὺ <πέλει> κύλικος, | |
| καὶ χείλεος ἄκρου. Calchantem vitis serentem qui- | |
| dam augur vicinus praeteriens, dixit errare: non | 5 |
| enim ei fas esse novum vinum . . . | |
| <Mulis> . . . | |
| <Mais idibus> . . . | |
| Minusculae Quinquatrus appellantur Id. Iun., quod | |
| is dies festus est tibicinum, qui colunt Minervam, | 10 |
| cuius deae proprie festus dies est Quinquatrus | |
| mense Martio. Muli Mariani dici solent | |
| a C. Mari instituto, cuius milites in furca | |
| interposita tabella varicosius onera sua | |
| portare adsueverant. | 15 |
| Mulus <vehiculo lunae habetur, quod tam> | |
| ea sterilis sit, quam mulus; vel quod, ut mu- | |
| lus non suo genere, sed equis creetur, sic ea solis, | |
| non suo fulgore luceat. Murciae deae sacellum | |
| <Membrum> . . . | 20 |
| <Monodus> . . . | |
| <Minotauri> . . . | |
| <Manius> . . . | |
| <Manliae gentis> . . . | 150.1 |
| <Maiores flamines> . . . | |
| <Millus> . . . | |
| <Moenia> . . . | |
| <Magnificissima> . . . | 5 |
| <Manceps> . . . | |
| Martius mensis initium anni fuit et in Latio, et post | |
| Romam conditam, quod ea gens erat bellico- | |
| sissima; cuius rei testimonium est, quod posteri- | |
| ores menses, qui annum finiunt, a numero | 10 |
| appellati, ultimum habent Decembrem. | |
| <Masculino> . . . | |
| "Malo cruce", masculino genere cum dixit Gracchus | |
| in oratione, quae est in P. Popillium, posteriore, tam | |
| repraesentavit antiquam consuetudinem, quam hunc | 15 |
| frontem, atque hunc stirpem idem antiqui dixe- | |
| runt, et rursus hanc lupum, hanc metum. Item | |
| cum idem in Pompilium et matronas ait: "Eo | |
| exemplo instituto dignus fuit, qui malo cruce | |
| periret" . . . | 20 |
| . . . | |
| <Mutae litterae> . . . | |
| mutum dicimus: aut quod nullius fiant vocis, cum | 153.1 |
| in eas litteras incidant. Metaphoram quam | |
| Graeci vocant, nos tralationem, id est domo mu- | |
| tuatum verbum: quo utimur, inquit Verrius . . . | |
| ne saepius quidem honesti ac . . . ṇạṣ | 5 |
| ut speciosiora atq̣ụẹ . . . sigṇịf̣c̣ạṇ . . . | |
| quam proprio vo . . . ṛẹm indicemus . . . | |
| redit ad ṣụạ . . . t tralatum ṃạṇẹḅịṭ | |
| quo pervenit . . . as alieno perinde | |
| ac suo ab . . . Metaplasticos dicitur | 10 |
| apud p . . . quod propter necessitatem | |
| metri . . . quod idem bar- | |
| baris<mus dicitur in solu>ta oratione c̣ọṇ- | |
| scrib<enda> . . . | |
| Meta . . . ca a cariore . . . | 15 |
| . . . perventura . . . | |
| quod . . . dicare ait Ennius . . . | |
| id est . . . Meta- | |
| . . . abus ut . . accip . . . | |
| gratia si ṇẹc̣c̣ . . . cẹrnat | 20 |
| necessitate. Metonymia est tropos, cum ab | |
| eo quod continet, significatur id, quod continetur, | |
| aut superior <r>es inferiore, et inferior supe- | |
| riore. Quae continet, quod continetur: ut Ennius | |
| cum ait: "Africa terribili tremis horrida terra | 25 |
| tumultu." Ab eo quod continetur id quod continet; | |
| ut cum dicitur: "epota amphora vini." A superiore | |
| re inferior, ut Ennius: "cum magno strepitu | |
| Volcanum ventus vegebat." Ab inferiore supe- | |
| rior, ut: "persuasit animo vinum, deus qui multo | 30 |
| est maximus." Masculina et feminina voca- | |
| bula dici melius est secundum Graecorum quoque con- | |
| suetudinem, qui non ἀνδρικὰ et γυναικεῖα ea, | |
| sed ἀρ<σενικὰ dicunt et θηλυκά> . . . | |
| Matroni<s aurum redditum> . . . | 35 |
| to ait, quod . . . | |
| fuisse re . . . | |
| et eam a . . . <testi-> | |
| monio in . . . <ma-> | |
| tronae orna . . . | 40 |
| Apolloniqui . . . | |
| quod contule . . . | |
| a Gallis Senoni<bus> . . . | |
| tum est a pop<ulo Romano. Magistrare pro regere et> | |
| temperare dic . . . | 45 |
| erare quidam . . . | |
| Muta . . . | |
| . . . nisi voce . . . | |
| . . . multo . . . | |
| intelle . . . | 50 |
| rem . . . as dici . . . | |
| ut cui potius con . . . | |
| M<ille> singulariter di . . . | |
| non aliter dicimus cum . . . <Municas> | |
| item communicas dicit . . . | 55 |
| . . ạmịṇa . . . | |
| ut patri<s> sui heres e . . . | |
| tet, tam heres est quam . . . | |
| in potestate alie<na> . . . | |
| et suus heres, ut p . . . <Ser.> | 60 |
| Sulpicius in ea oratio<ne, quam habuit contra Messalam> | |
| pro Aufidia. M<ul>tifa<cere antiqui dicebant sicut> | |
| magniface<re, item et> pa<rvifacere> . . . <Cato> | |
| ịṇ ẹạ q̣ụạṃ <scripsit contra Q. Minucium Thermum de> | |
| X hominibus: <"Neque fidem, neque iusiurandum,> | 65 |
| neque pud<icitiam multifacit> . . . | |
| . . . <qua>ntitas | 154.1 |
| . . . <conti>netur nu- | |
| <mero. Magisteria dicuntur in omnibus> rebus, qui ma- | |
| <gis ceteris possunt, ut magisterium e>quitum, et | |
| . . . <Apo>llinis dixe- | 5 |
| . . . c̣untur, velit | |
| . . . it contra o- | |
| . . . Maledi- | |
| <ctores dicebantur ab antiquis, quos> nos appellamus | |
| <maledicos> . . . Hispania ṛẹ | 10 |
| . . . <M>ihipte pro mihi | |
| <ipsi Cato posuit> . . . "decuit talen- | |
| . . . versia, atque | |
| . . . entia item a | |
| . . <Mansues> . . . m Cato in epistola | 15 |
| <ad filium> . . . mansues ad | |
| . . . <Meritaver>e, saepe merue- | |
| <re dixit Cato> . . . <Po>enorum IIII Suf- | |
| <fetes> . . . nis cohortes, omnis | |
| . . . averunt. Magni- | 20 |
| <ficius pro magnificentius usurp>avit Cato in ea, quam | |
| <scripsit de pascenda musta a>gna: "quis homo | |
| . . . l pulchrius purgat | |
| <aut magnificius". Nunc magnifice>ntius dicimus, cum mag- | |
| <nifice eius positivus sit.> at nepos eius, in ea | 25 |
| . . . ṭamen", ait, "cum aedilis | |
| . . . ṭṛịṣ ludos magni- | |
| . . . Munificior quoque | |
| . . . ạ munifice, cum dicamus | |
| <nunc munificentior, quam>ṿis munificens non sit | 30 |
| <in usu> . . . in ea, quam scripsit id | |
| . . . munificior q . . s . . | |
| . . . Mediocriculo u- | |
| sus est in ea quam dixit Cato in consulatu: "Ridibundum | |
| magistratum gerere, pauculos homines, medio- | 35 |
| criculum exercitum obvium duci." Mutini Titini sa- | |
| cellum fuit in Veliis, adversum murum Mustellinum | |
| in angi<portu>, de quo aris sublatis balnearia | |
| sunt <f>acta domus Cn. D<omitii> Calvini, cum man- | |
| sisset ab urbe condita <ad pri>ncipatum Augusti | 40 |
| . . . et sancte cultum | |
| . . . manifestum est, | |
| . . . <s>extum et | |
| vicensimum, dextra v<ia> . . . <diver>ticulum. | |
| . . . ubi et colitur et . . . in e- | 45 |
| . . . ula . <Matronae a magistra>tibus | |
| non summove<bantur, ne pulsari contre>ctari- | |
| ve viderentur, neve gra<vidae concuterentur. Ob> | |
| quam <etiam ca>usam ait Verrius <neque earum viros> se- | |
| dentes cum uxoribus de essedo escen<dere coac>tos | 50 |
| a magistratibus, quod communi vehiculo vehitur | |
| vir et uxor. Minuitur populo luctus aedis dedica- | |
| tione, cum Censores lustrum condiderunt, cum votum | |
| publice susceptum solvitur: privatis autem, cum liberi | |
| nati sunt, cum honos in familia<m> venit, cum parens | 55 |
| aut liberi, aut vir, aut frater ab hoste captus domum | |
| redit, cum <puella> desponsa est, cum prop[r]iore quis cognatione | |
| quam is, qui lugetur, natus est, cum in casto Cereris est, | |
| omnique gratulatione. Maximae dignationis | |
| Flamen Dialis est inter quindecim flamines, et cum cete- | 60 |
| ri discrimina maiestatis suae habeant, mini- | |
| mi habetur Pomonalis, quod Pomona levissimo | |
| fructui agrorum praesidet pomis. Mundus ut ait | |
| Capito Ateius in lib. VI Pontificali, ter in anno | |
| patere solet, diebus his: postridie Volkanalia et | 65 |
| ante diem <III. Non. Oct. et ante diem> VI. Id. Nov.: qui quid ita dicatur sic re- | |
| fert Cato in commentaris iuris civilis: "Mundo nomen | 157.1 |
| inpositum est ab eo mundo, qui supra nos est: forma | |
| enim eius est, ut ex is qui intravere cognoscere potui, ad- | |
| similis illae": eius inferiorem partem veluti conse- | |
| cratam Dis Manibus clausam omni tempore, nisi his diebus | 5 |
| qui supra scripti sunt, maiores c . . . m; quos | |
| dies etiam religiosos iudicaverunt ea de causa, quod | |
| quo tempore ea, quae occultae et abditae religio- | |
| nis Deorum Manium essent, veluti in lucem quandam | |
| adducerentur et patefierent, nihil eo tempore in | 10 |
| republica geri voluerunt. Itaque per eos dies non cum hoste ma- | |
| nus conserebaṇṭ: ṇọn exercitus scribebatur: non co- | |
| mitia habeba<ntur: non> aliud quicquam in republica, nisi quod | |
| ultima necessitas admonebat, administrabatur. | |
| Mos est <institutum pa>trium; id est memoria veterum | 15 |
| pertinens maxime ad religiones <caerim>oniasque | |
| antiquorum. Milium quidam putant cepisse nomen | |
| †maxima nummarum summa† quae est mille. Quod | |
| alii Graecae stirpis iudicant esse, cum id illi κέγχρον | |
| vocent; tam hercules, quam panicum μελίνην. | 20 |
| Municipalia sacra vocantur, quae ab initio habue- | |
| runt ante civitatem Romanam acceptam; quae | |
| observare eos voluerunt pontifices, et eo more | |
| facere, quo adsuessent antiquitus. Minora templa | |
| fiunt ab auguribus cum loca aliqua tabulis aut | 25 |
| linteis sepiuntur, ne uno amplius ostio pateant, | |
| certis verbis definita. Itaque templum est locus ita | |
| effatus aut ita septus, ut ex una parte pateat, an- | |
| gulosque adfixos habeat ad terram. Manalis fons | |
| appellatur ab auguribus puteus perennis, neque | 30 |
| tamen spiciendus videtur, quia flumen id spiciatur, quod | |
| sua sponte in amnem influat. Manes di | |
| ab auguribus invocantur, quod i per omnia aetheria | |
| terrenaque ma<nare credantur. Idem di su-> | |
| peri atque inferi <dicebantur> . . . | 35 |
| augures, quod sanctis . . . | |
| minis. Ma . . . | |
| r. p. public̣ . . . | |
| rae, imperi . . . | |
| sae consensu . . . | 40 |
| populi comit . . . | |
| ut capere eam . . . | |
| cerove ex . . . | |
| at tempus ad mi . . <Monstra dicuntur na> | |
| turae modum e<gredientia, ut serpens cum pedibus> | 45 |
| avis cum quat<tuor alis, homo cum duobus capitibus,> | |
| iecur cum dist<abuit in coquendo. Muta exta> | |
| dicuntur, quibus non . . . | |
| . . . responsi . . . <ad> | |
| iutoria, quae . . . | 50 |
| cant, aut ab in . . . | |
| a veneno talique . . . | |
| instare periculum . . . | |
| finium deminution . . . <Minora itemque ma-> | |
| iora auspicia quae d . . . | 55 |
| maiora consulum, praet<orum censorum dici ait; re-> | |
| liquorum minora: cum ilḷị <maiores, hi autem mino-> | |
| res magistratus dici <consueverint>. <Men-> | |
| sae in aedibus sacris ara<rum vicem obtinent, quia> | |
| legibus earum omnium s . . . | 60 |
| ut velut in aram vel in . . . | |
| vati quoque in primis . . . | |
| ubi sacras habituri s . . . | |
| parentatio, non sacrifi . . . | |
| magno or . . . | 65 |
| ạṃẹ . . . ạ ṭẹṇẹḅạṭ ạṛạṃ . . . | |
| . . . s stetit pro regno | 158.1 |
| . . . Veranius in libro | |
| . . . cum, quod ei summae | |
| . . . causam Grae- | |
| . . . eo autem non | 5 |
| . . . <Mutas et sem>ivocales | |
| . . . <sc>ribendo, aut | |
| . . . sisse, in eo | |
| . . . duplicata sit | |
| . . . <Manu mitti> . . . ser. sacrorum | 10 |
| . . . <m>odo caput | |
| . . . edicite: hunc | |
| <hominem liberum esse volo> . . . pro eo auri CX | |
| . . . usquam digre- | |
| . . . sui. dum his ser- | 15 |
| . . . <e manu homi>nem liberum mit- | |
| . .<Moscillis Cato pro par>vis qui moribus dixit | |
| . . . Migrare mensa, | |
| . . . ịsque templi posita, | |
| . . . tur, cum sequitur sua | 20 |
| . . . <q>uidam fuisse in tri- | |
| . . . iales appellatae. | |
| <Mente captus dicitur cum mens> ex hominis potestate | |
| <abit; et idem appellatur de>mens, [qui] quod de sua | |
| <mente decesserit, et amens, quod> a mente [mente] abierit. | 25 |
| <Manare solem> . . . <s>olitos esse antiquos | |
| <dicere ait Verrius,> cum solis orientis radi | |
| <splendorem iacere coep>issent, atque ideo primum | |
| <diei tempus mane dictum: quam>vis magis addicitur | |
| . . . e, id est a maturo: quod id | 30 |
| . . . : unde et Matutam di- | |
| . . . is. Mamertini appel- | |
| <lati sunt ha>c de causa, cum †de toto Samnio | |
| gravis incidisset pestilentia, Sthennius Met- | |
| tius eius gentis princeps, convocata civium suorum | 35 |
| contione, exposuit se vidisse in quiete praecipien- | |
| tem Apollinem, ut si vellent eo malo liberari, ver | |
| sacrum voverent, id est, quaecumque vere proximo na- | |
| ta essent, immolaturos sibi; quo facto leva- | |
| tis post annum vicensimum deinde eiusdem | 40 |
| generis incessit pestilentia. Rusum itaque con- | |
| sultus Apollo respondit, non esse persolutum ab his | |
| votum, quod homines immolati non essent: quos si | |
| expulissent, certe fore ut ea clade libera- | |
| rentur. Itaque i iussi patria decedere, cum in par- | 45 |
| te ea Si<ciliae> consedissent, quae <nun>c Tauricana | |
| dicitur, forte <labo>rantibus bello no<v>o Messanensibus | |
| auxilio venerunt ultro, eosque a<beo> liberarunt provincia- | |
| les: quod ob <me>ritum eorum, ut gratiam referrent, et in | |
| suum corpus, communionemque agrorum invitarunt | 50 |
| eos, et nomen acceperunt unum, ut dicerentur Mamerti- | |
| ni, quod coniectis in sortem duodecim deorum nomi- | |
| nibus, Mamers forte exierat: qui lingua Oscorum | |
| Mars significatur. Cuius historiae auctor est Al- | |
| fius libro primo belli Carthaginiensis. Murra- | 55 |
| ta potione usos antiquos indicio est, quod etiam | |
| nunc aediles per supplicationes dis addunt ad | |
| pulvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mor- | |
| tuo indatur, ut ait Varro in Antiquitatum lib. I. | |
| Muger dici solet a castrensibus hominibus, quasi | 60 |
| muccosus, is, qui talis male ludit. Muries est, | |
| quemadmodum Veranius docet, ea quae fit | |
| ex sali sordido, in pila pisato, et in ollam ficti- | |
| lem coniecto, ibique operto gypsatoque et in fur- | |
| no percocto; cui Virgines Vestales serra ferrea | 65 |
| secto, et in seriam coniecto, quae est intus in aede | |
| Vestae in penu exteriore, aquam iugem, vel quamlibet, | 161.1 |
| praeterquam quae per fistulas venit, addunt, atque ea | |
| demum in sacrificiis utuntur. Mortuae pecudis | |
| corio calceos, aut soleas fieri Flaminicis nefas ha- | |
| betur, sed aut occisae alioqui aut inmolatae, quoniam sua | 5 |
| morte extincta omnia funesta sunt. Me pro | |
| mihi dicebant antiqui, ut Ennius, cum ait lib. II: | |
| "Si quid me fuerit humanitus, ut teneatis"; et Luci- | |
| lius: "Nunc ad te redeo, ut quae res me impendet, | |
| agatur." Minorum pontificum maximus dicitur, qui primus | 10 |
| in id collegium venit: item minimus, qui novissimus. | |
| Malevoli Mercurii signum erat proxime Ianum; qui | |
| item erat in Turdellis M . . os, . . ḷc̣ . ṛṃ | |
| . . . appellabatur. Malevoli autem, quod | |
| in nullius tabernam spectabat. "Malluvium latum" | 15 |
| in commentario sacrorum significat manus qui lavet. | |
| A quo malluviae dicuntur, quibus manus sunt lautae; | |
| perinde, ut quibus pedes, pelluviae. Maximum prae- | |
| torem dici putant ali eum, qui maximi imperi sit; | |
| ali, qui[a] aetatis maximae. Pro collegio quidem augu- | 20 |
| rum decretum est, quod in Salutis augurio praetores | |
| maiores et minores appellantur, non ad aetatem, sed | |
| ad vim imperii pertinere. Mortis causa stipu- | |
| latio existimatur fieri, ut ait Antistius Labeo, | |
| quae ita fit, ut morte promissoris confirmetur, | 25 |
| aut, ut quidam dixerunt, cuius stipulationis mors | |
| fuit causa. Marspedis, sive sine r littera | |
| maspedis, in precatione solitaurilium quid signi- | |
| ficet, ne Messalla quidem augur in explanatio- | |
| ne auguriorum reperire se potuisse ait. | 30 |
| Maiorem consulem L. Caesar putat dici vel eum, pe- | |
| nes quem fasces sint, vel eum, qui prior factus sit. | |
| Praetorem autem maiorem, Urbanum: minores ce- | |
| teros. Mend<icum dici Verrius putat a mente> | |
| eius, quam fef<ellerit fortuna, vel quod precetur quemque> | 35 |
| ut vitae su<ae medeatur cibo.> <Mater Matuta,> | |
| manis, <mane, matrimonium, materfamilias,> | |
| matertera, <matrices, materiae dictae videntur,> | |
| ut ait Ve<rrius, quia sint bona, qualia scilicet> | |
| sint, quae <sunt matura, vel potius a matre,> | 40 |
| quae est ori<ginis Graecae> . . . <Modo> | |
| quodam, id <est ratione, dicuntur omnia ista: a modo> | |
| fit commodi<tas, commodus, commodat, accommo-> | |
| dat, modi<ce, modestia, moderatio, modi-> | |
| ficatio. | 45 |
| Naenia est <carmen, quod in funere laudandi> | |
| gratia can<tatur ad tibiam> . . . <Afra-> | |
| nius in Materte<ris:> . . . <exse-> | |
| quias eant . . . <sig-> | |
| nificari credi . . . <Plautus> . . . | 50 |
| "abi ergo . . . | |
| Idem: "Huic hom<ini amanti mea era apud nos naeniam> | |
| dixit domi"; et ạp̣ . . . <nae-> | |
| niam esto." Quosdam . . . | |
| quod ei voci sim<ilior querimonia flentium> | 55 |
| sit. quidam aiunt nae<niae ductum nomen ab extre-> | |
| mi intestini voca<bulo> . . . | |
| ṇịọ utitur Plautus <in Bacchidibus: "Si tibi est ma-> | |
| chaera, at nobis <vervina est domi, qua quidem> | |
| te reddam, u<bi tu me inritaveris, confossio-> | 60 |
| rem soricina nenia . . . | |
| do efferim . . . ṃ . . . | |
| Graeci νέατον dic<unt> . . . <chor-> | |
| darum ultima <νήτη> . . . <vocem extre-> | |
| mam cantionis neni<am appellarunt. Neniae deae> | 65 |
| sacellum ultra portam <Viminalem> . . . |