| . . . ṇtibus coepissent | 178.1 |
| . . . lo consule operae | |
| . . . expugnari pos- | |
| . . . ịa regio vide- | |
| . . . ta appella- | 5 |
| . . . <Nonarum, Id>uum, Kalen- | |
| <darum dies> . . . <n>ovae nuptae | |
| . . . trum inlucisce- | |
| . . . <atri hi d>ịes esse iudica- | |
| <ti sunt, quod quotienscumque Romani du>ces belli ge- | 10 |
| <rendi gratia his diebus supplicaverunt, mal>e rempublicam ges- | |
| <serunt. . . > | |
| . . . <Ob praepositio alias> ponitur | |
| <pro circum, ut cum dicimus urbem> obsideri, ob- | |
| <vallari> . . . <alias> in vicem praepo- | 15 |
| <sitionis quae est propter, ut ob merita,> ọḅ superatos | |
| <hostes; unde obsides, qui ob fidem pa>triae praestandam | |
| <dantur; alias pro ad ponitur, ut Ennius:> "ob Romam noc- | |
| <tu legiones ducere coepit", et alibi:> "ob Troiam duxit." | |
| <Oculissimum carissimum. "Oculi>ssimum ostium amicae" | 20 |
| <Plautus in Curculione.> Item <"oculissi>me" dixit, signifi- | |
| <cans carissime. Idem in Pseu>dolo oculatum pro prae- | |
| <senti ponit, cum dixit: "Emi>to die caeca hercule | |
| <olivum, id vendito oculata die."> Idem alibi oculatum Ar- | |
| <gum> . . . ẹṣṭ. Idem: "pluris est ocu- | 25 |
| <latus testis unus quam auriti decem",> id est qui se vidisse di- | |
| <cat.> . . . ẹam formam ab oculi ap- | |
| . . . <Oculitus dicitur, ut fu>nditus, penitus, signifi- | |
| <catque tam carum esse quam ocu>lum, vel instar | |
| <oculi esse. Odefacit dicebant> antiqui ab odore, | 30 |
| <pro olfacit> . . . consuetudine . . . | |
| . . . ut saepe alias, tum in | |
| hoc quoque libro contentae. Quae vox, ut quibusdam videtur, | |
| ex Graeca ὀσμῇ tracta est. Octaviae porticus | |
| duae appellantur, quarum alteram, theatro Marcelli | 35 |
| propiorem, Octavia soror Augusti fecit; alteram the- | |
| atro Pompei proximam Cn. Octavius Cn. filius, qui fuit | |
| aedilis curulis, praetor, consul, decemvirum sacris faciendis, | |
| triumphavitque de rege Perseo navali triumpho: quam | |
| combustam reficiendam curavit Caesar Augustus. | 40 |
| Ogygia moenia Accius in Diomede appellans | |
| significat Thebas, quia eam urbem Ogygus condidis- | |
| se traditur. Occasio, opportunitas temporis ca- | |
| su quodam provenientis est. Occasus, interitus, vel so- | |
| lis, cum decidit a superis infra terras; quo vocabulo | 45 |
| Ennius pro occasione est usus in lib. II: "hic occasus | |
| datus est, at Horatius inclutus saltu." Item in lib. V: | |
| "inicit inritatus, tenet occasus, iuvat res." Item | |
| in lib. VIII: "aut occasus ubi, tempusve audere | |
| repressit." Occisum a necato distingui quidam, quod | 50 |
| alterum a caedendo atque ictu fieri dicunt, alte- | |
| rum sine ictu. Itaque in Numae Pompili regis le- | |
| gibus scriptum esse: "si hominem fulminibus occisit, | |
| ne supra genua tollito." Et alibi: "homo si ful- | |
| mine occisus est, ei iusta nulla fieri oportet." | 55 |
| October equus appellatur, qui in campo Martio men- | |
| se Octobri immolatur quotannis Marti, bigarum | |
| victricum dexterior. De cuius capite non levis con- | |
| tentio solebat esse inter Suburaneses, et Sacra- | |
| vienses, ut hi in regiae pariete, illi ad turrim | 60 |
| Mamiliam id figerent; eiusdemque coda tanta ce- | |
| leritate perfertur in regiam, ut ex ea sanguis de- | |
| stillet in focum, participandae rei divinae gratia. | |
| Quem hostiae loco quidam Marti bellico deo sacrari | |
| dicunt, non ut vulgus putat, quia velut supplicium | 65 |
| de eo sumatur, quod Romani Ilio sunt oriundi, et Troia- | 181.1 |
| ni ita effigie in equi sint capti. Multis autem genti- | |
| bus equum hostiarum numero haberi testimonio sunt | |
| Lacedaemoni, qui in monte Taygeto equum ventis | |
| immolant, ibidemque adolent, ut eorum flatu cinis | 5 |
| eius per finis quam latissime differatur. Et Sallenti- | |
| ni, aput quos Menzanae Iovi dicatus vivos coni- | |
| citur in ignem. Et Rhodi, qui quotannis quadrigas soli | |
| consecratas in mare iaciunt, quod is tali curricu- | |
| lo fertur circumvehi mundum. Occedamus Plautus | 10 |
| ponit pro contra cedamus, cum plurimae aliae praeposi- | |
| tiones familiariores huic verbo sint. Occen- | |
| tassint antiqui dicebant quod nunc convicium fe- | |
| cerint dicimus, quod id clare et cum quodam canore fit, | |
| ut procul exaudiri possit. Quod turpe habetur, quia non | 15 |
| sine causa fieri putatur. Inde cantilenam dici que- | |
| rellam, non cantus iucunditatem, puto. Ocrem | |
| antiqui, ut Ateius Philologus in libro Glosematorum | |
| refert, montem confragosum vocabant, ut aput | |
| Livium: "Sed qui sunt hi, qui ascendunt altum ocrim?" et: | 20 |
| "celsosque ocris arvaque putria, et mare magnum." <et>: | |
| "Namque Taenari celsos ocris." et: "haut ut quem Chiro | |
| in Pelio docuit ocri." unde fortasse etiam ocreae | |
| sint dictae inaequaliter tuberatae. Occare, et | |
| occatorem Verrius putat dictum ab occaedendo, | 25 |
| quod caedat grandis globos terrae: cum Cicero venustis- | |
| sime dicat ab occaecando fruges satas. Ocius | |
| secundae collationis, et deinde tertiae ocissime fre- | |
| quentata sunt. †Alii dictas nostros† tracta ex Grae- | |
| co, id est ὠκέως, cuius prima significatio, ex qua pro- | 30 |
| cedere in comparationem debet, apud nos non est, | |
| tertiae vero conlationis, cuius †maiora† exempla sunt, | |
| auctor est Plautus in Neruolaria: "ocissime nos li- | |
| beri possimus fier<i> . . . | |
| quicquam ocissi<me> . . . <Coe-> | 35 |
| lius historiarum <libro> . . . | |
| tantur ocissimụ<m> . . . <Aelius> | |
| Lamia apud . . . | |
| Lamiam oport . . . | |
| Ocimum, Graecum <et a celeritate nascendi est dictum.> | 40 |
| Occupaticius <ager> . . . <desertus> | |
| a cultoribus fre . . . <occupa-> | |
| ri coeptus. quod in . . . | |
| Nam cum Hanni<bal> . . . | |
| bene meri<ti> . . . | 45 |
| atque eorum agr . . . | |
| tamquam ex ho . . . | |
| nandos pub<lice> . . . | |
| diret commu . . . | |
| est a privatis, . . . | 50 |
| accepissent, . . . <Orchitin Ateius> | |
| Philologus in ḷ . . . <ait esse genus oleae> | |
| ductum ex graeco, quod <testiculorum sit instar magni-> | |
| tudinis, itaque u . . . | |
| to grandior. Orc<hestra> . . . | 55 |
| antea, qui nunc pla . . . | |
| non admittebantur . . . | |
| rim dum fabulae ex . . . | |
| explicari non potera . . . | |
| tabant, quo aequiore . . . | 60 |
| nomen duceret. <Orca genus marinae beluae> | |
| maximum dicitur a<d cuius similitudinem> | |
| vasa quoque ficar<ia orcae dicuntur; sunt enim te-> | |
| retia, atque infor<mi specie.> . . . | |
| male et ante . . . | 65 |
| quantae ne . . . | |
| <Oriri nasci vel surgere.> Orba apud poe- | 182.1 |
| <tas significatur privata aliqua> persona cara: apud | |
| <oratores, quae patrem> . . . e . . . ut Ser. | |
| <Sulpicius ait, quae filios> . . . ulos orba est | |
| . . . tris est ante | 5 |
| . . . <G>allus Aelius | |
| . . . ọ | |
| . . . stantior | |
| . . . in eo libro | |
| . . . significatu | 10 |
| . . . pụella sine | |
| . . . ciṣ sacrae | |
| . . . a nupta | |
| . . . cui fuisset | |
| . . . Cornificius in | 15 |
| . . . tor Hyginus | |
| . . . quia miserunt | |
| . . . ịṭạque nocros† | |
| . . . se. Orty- | |
| <gia> . . . <qu>ae nunc Delos. | 20 |
| <Orbius clivus videtur appella>tus esse ab orbibus. | |
| . . . <Tulli>a, filia Ser. | |
| <Tulli regis et cum ea L. Tarqui>nius Superbus ge- | |
| <ner> . . . averat tende- | |
| . . . <po>ssessionem coe- | 25 |
| . . . s quod pro- | |
| . . . m ducere, unde | |
| <Orbius ab ipsis his orbibus> appellatus est. | |
| <Oratores ex Graeco ἀρητῆρ>ες dictos exi- | |
| <stimant> . . . gentes qui missi | 30 |
| . . . <m>ạgistratus populo Romano | |
| . . . <solerent> ἀρᾶσθαι, | |
| <id est testari> . . . ẹṣṭ ab aequitate | |
| eos nostri alii pro legatis appellant, ut Cato in ea | |
| quam scripsit de suis virtutibus contra Thermum: | 35 |
| "M. Fulvio consuli legatus sum in Aetoliam, propterea | |
| quod ex Aetolia conplures venerant: Aetolos pacem | |
| velle: de ea re oratores Romam profectos." et in | |
| Originum lib. I: "propter id bellum coepit. | |
| Cloelius praetor Albanus oratores misit Romam | 40 |
| cum . . ." Alias pro †decretoribus†, ut Teren- | |
| tius: "orator venio, facite exorator sim." item et Afra- | |
| nius in Emancipato: "sic est orator, si quod oritur | |
| tale." Alias pro disertis et eloquentibus, ab eo quod | |
| antiqui orare dicebant pro agere: ob quam cau- | 45 |
| sam orationes quoque eorum vocantur. Orata ge- | |
| nus piscis appellatur a colore auri, quod rustici | |
| orum dicebant, ut auriculas, oriculas. itaque Ser- | |
| gium quoque quendam praedivitem, quod et duobus anu- | |
| lis aureis, et grandibus uteretur, Oratam dicunt | 50 |
| esse appellatum. Orae extremae partes ter- | |
| rarum, id est maritimae dicuntur, unde et vestimen- | |
| torum extremae partes, quae quidem et primae dici | |
| possunt. Caecilius in Aethrione usus est pro ini- | |
| tio rei, cum ait: "oram reperire nullam quam | 55 |
| expediam, queo." Oreae, freni quod ori inseruntur. | |
| Titinius in Setina: "et si tacebit, tamen gaude- | |
| bit sibi promitti oreas" ẹṭ Naevius in Hariolo: "De- | |
| prandi autem leoni s<i> obdas oreas." Cato Originum | |
| lib. III: "equos respondit: oreas mihi inde, tibi | 60 |
| cape flagellum." Coelius pro se apud populum: "e- | |
| quusque mihi sub feminibus occisus erat, oreas | |
| detraho inspectante L. Stertinio." Oreos | |
| Liber pater, et Oreades Nymphae appellantur, | |
| quod in montibus frequenter apparent. Ordi- | 65 |
| narium hominem Oppius ait dici solitum scurram | |
| et improbum, qui assidue in litibus moraretur: | 185.1 |
| ob eamque causam in ordine staret adeuntium | |
| praetorem. At Aelius Stilo, qui minime ordine | |
| viveret. . . <Cato> in ea oratione, quam scribit de | |
| suis virtutibus contra Thermum: "Quid mihi | 5 |
| fieret, si non ego stipendia [in ordine] omnia or- | |
| dinarius meruissem semper?" Sunt quidam eti- | |
| am, qui manipularem, . . . quia infimi sit ordinis, | |
| appellatum credant ordinarium. Ornatus dicitur, | |
| et bonis artibus instructus, et honores adeptus a | 10 |
| populo: etiam bene aptus, ut miles aut gladiator; | |
| et acturus fabulas. Atque etiam ornatus dicitur cultus | |
| ipse, quo quis ornatur, ut cum dicimus aliquem | |
| tragico vel comico ornatu prodire . . . | |
| . . . | 15 |
| . . . | |
| . . . | |
| Orestiades nymphae montium cultrices. | |
| Ordo sacerdotum aestimatur deorum <ordine, ut deus> | |
| maximus quisque. Maximus videtur Rex, dein Dialis, | 20 |
| post hunc Martialis, quarto loco Quirinalis, quinto | |
| pontifex maximus. Itaque in soliis Rex supra om- | |
| nis accumbat licet; Dialis supra Martialem, et | |
| Quirinalem; Martialis supra proximum; omnes | |
| item supra pontificem. Rex, quia potentissi- | 25 |
| mus: Dialis, quia universi mundi sacerdos, qui | |
| appellatur Dium; Martialis, quod Mars condito- | |
| ris urbis parens; Quirinalis, socio imperii Roma- | |
| ni Curibus ascito Quirino; pontifex maximus, quod | |
| iudex atque arbiter habetur rerum divinarum huma- | 30 |
| narumque. Ordiri est rei principium facere, unde | |
| et togae vocantur exordia[e]. Opaca vocantur umbro- | |
| sa. Opalia dies festi, quibus supplicatur Opi, | |
| appellantur; quorum alter . . . | |
| <Obnubit> . . . | 35 |
| <Oppidum> . . . | |
| <Oppido> . . . | |
| <Opiter> . . . | |
| <Opitulus> . . . | |
| <Obturare> . . . | 40 |
| <Optio> . . . | |
| <Obtestatio> . . . | |
| <Obices> . . . | 186.1 |
| <Obbrutuit> . . . | |
| <Obambulare> . . . | |
| <Obrogare> . . . | |
| <Obacerare> . . . | 5 |
| <Oblitteratum> . . . | |
| <Obprobrare> . . . | |
| <Obacerbat> . . . | |
| <Oblucuviasse> . . . | |
| <Oboedire> . . . | 10 |
| <Obperiri> . . . | |
| <Obtrectat> . . . | |
| Optutu, quasi optuitu, a verbo, quod est tuor; | |
| et significat video. Optatam hostiam, alii | |
| optimam, appellant eam, quam aedilis tribus con- | 15 |
| stitutis hostiis optat, quam immolari velit. Opi- | |
| ma spolia dicuntur originem quidem trahentia ab | |
| Ope Saturni uxore; quod ipse agrorum cultor habetur, | |
| nominatus a satu, tenensque falcem effingitur, | |
| quae est insigne agricolae. Itaque illa quoque co- | 20 |
| gnominatur Consiva, et esse existimatur terra. Ideoque | |
| in Regia colitur a populo Romano quia omnes opes | |
| humano generi terra tribuat; ergo et opulenti dicun- | |
| tur terrestribus rebus copiosi; et hostiae opimae | |
| praecipue pingues; et opima magnifica et ampla. | 25 |
| Unde spolia quoque, quae dux populi Romani duci hostium | |
| detraxit; quorum tanta raritas est, ut intra an- | |
| nos paulo . . . | |
| trina contigerint nomini Romano: una, quae Ro- | 189.1 |
| mulus de Acrone; altera, quae [consul] Cossus Cor- | |
| nelius de Tolumnio; tertia, quae M. Marcellus | |
| <Iovi Feretrio de> Viridomaro fixerunt. M. Varro ait | |
| opima spolia esse, etiam si manipularis miles detrax- | 5 |
| erit, dummodo duci hostium . . . | |
| . . . | |
| non sint ad aedem Iovis Feretri poni, testimonio | |
| esse libros pontificum; in quibus sit: Pro pri- | |
| mis spoliis bove, pro secundis solitaurilibus, | 10 |
| pro tertiis agno publice fieri debere; esse etiam | |
| Pompili regis legem opimorum spoliorum talem: | |
| "Cuius auspicio classe procincta opima spo- | |
| lia capiuntur, Iovi Feretrio darier oporteat, et | |
| bovem caedito, qui cepit aeris CC<C> . . . Secunda spolia, | 15 |
| in Martis ara in campo solitaurilia utra | |
| voluerit caedito . . . Tertia spolia, Ianui Quirino a- | |
| gnum marem caedito, C qui ceperit ex aere | |
| dato. Cuius auspicio capta, dis piaculum dato." | |
| <Ops dea> . . . huius aedis lex nulla extat; neque | 20 |
| templum habeat, necne scitur. "Ut qui optima lege | |
| fuerint" adici solet, cum quidam magistratus | |
| creantur . . . | |
| Obscum duas diversas et contrarias significatio- | |
| nes habet. Nam Cloatius putat eo vocabulo si- | 25 |
| gnificari sacrum, quo etiam leges sacratae obscatae | |
| dicantur; et in omnibus fere antiquis commenta- | |
| riis scribitur Opicum pro Obsco, ut in Titi[n]ni fabula | |
| Quinto: "Qui Obsce et Volsce fabulantur, nam | |
| Latine nesciunt." A quo etiam verba impudentia e- | 30 |
| lata appellantur obscena, quia frequentissimus fuit | |
| usus Oscis libidinum spurcarum. Sed eodem | |
| etiam nomine appellatur locus in agro Veienti, | |
| quo frui soliti produntur augures Roma- | |
| ni. Obigitat antiqui dicebant, pro ante agi- | 35 |
| tat, ut obambulare. | |
| Obinunt, obeunt. Obiurare <iureiurando obstringere>, | |
| ut est in . . . | |
| Penthesilea: "Formidabant obiurare." . . | |
| <Obitu> antiqui pro aditu ponebant . . . | 40 |
| <Opiparum> . . . | |
| <Obescit> . . . | |
| <Obferumenta> . . . | |
| <Obsecrare> . . . | |
| <Obesus> . . . | 45 |
| <Opertat> . . . | 190.1 |
| <Obnoxius> . . . | |
| <Opilio> . . . | |
| <Opunculo> . . . | |
| <Obpuviat> . . . | 5 |
| <Obdere> . . . | |
| . . . | |
| Ob vos sacro, in quibusdam precationibus est, | |
| pro vos obsecro, ut sub vos placo, pro supplico. | |
| Opportune dicitur ab eo, quod navigantibus | 10 |
| maxime utiles optatique sunt portus. <Obher-> | |
| bescere, herbam increscere. | |
| Oboritur, agnascitur; nam praepositionem ob, pro | |
| ad, solitam poni, testis hic versus: "Tan- | |
| tum gaudium oboriri ex tumultu maximo." et En- | 15 |
| nius: "Ob Romam noctu legiones ducere | |
| coepit." Obnectere, obligare, maxime in nuptiis fre- | |
| quens est. Observasse dicitur, qui observat, quid | |
| cuiusque causa facere debeat. Ita quod is obser- | |
| vat, coluisse aliquem dicitur. Ommentans, | 20 |
| <Livius> in Odyssea, cum ait: "In Pylum devenies, | |
| aut ubi ommentans", significat obmanens, sed ea | |
| significatione, qua saepe fieri dicitur, id enim | |
| est mantare. Ops antiqui dicebant, quem | |
| nunc opulentum, ut testimonio est, non solum ei | 25 |
| contrarium inops . . . " . . concedit, | |
| ego egens exortus sum." Obsidionalis | |
| corona est [ea], quae datur imperatori ei, qui ob- | |
| sidione liberavit ab hostibus obsessos. Ea fit ex | |
| gramine viridi fere ex eo loco decerpto, in quo e- | 30 |
| rant inclusi. Herbam autem victoriae signum | |
| fuisse apud antiquos aliquot exemplis do- | |
| cuimus. Quae corona magnae auctoritatis | |
| fuit. Nam et P. Decio datae duae sunt: una, | |
| ab exercitu universo; altera, ab is qui fuerunt | 35 |
| in praesidio obsessi; et L. Sicinio Dentato, qui A- | |
| chilles Romae existimatus est; ac fertur centies | |
| et vicies pro republica depugnasse, coronis donatus | |
| XXVI, in his aureis VIII, civicis XIIII, murali- | |
| bus tribus, obsidionali una. Inter obsidionalem et | 193.1 |
| civicam hoc interesse quod altera singularis salutis | |
| signum est; altera diversorum civium servatorum. | |
| Obstitum Cloatius et Aelius Stilo esse aiunt | |
| violatum attactumque de caelo. Cincius . . . cum | 5 |
| qui deo deaeque obstiterit, id est qui viderit, | |
| quod videri nefas esset. Obstinato, obfirmato, per- | |
| severanti, ut tenere possit, ut Pacuvius: "obstina- | |
| ti exorsus"; ut Accius in Amphitruone: "aut tam ob- | |
| stinato animo confisus tuo." Cato in Q. Ther- | 10 |
| mum de X hominibus: "Rumorem, famam floc- | |
| ci fecit <inter>cutibus stupris obstinatus, insignibus | |
| flagitiis." Naevius in Lycurgo: "Vos qui astatis | |
| obstinati." "Obstrudant, obsatullent", ab avide truden- | |
| do in gulam, non sumendo cibum. Unde et | 15 |
| obstrudulentum . . . | |
| dixit Titinius: "Obstrudulenti aliquid, quod pec- | |
| tam sedens, aut lucu[l]entaster, aut forma- | |
| ster frigidus." Obsidium tanquam praesi- | |
| dium, subsidium, recte dicitur. cuius etiam | 20 |
| auctor C. Laelius pro se apud populum: "Ut in | |
| nobis terra marique simul obsidium facerent." | |
| Et Sallustius historiarum I: "Magnis operibus | |
| perfectis obsidium coepit per L. Catilinam | |
| legatum." Obstipum, oblicum. Ennius lib. XVI: | 25 |
| "Montibus obstipis obstantibus, unde oritur | |
| nox"; et in lib. VIII: "Amplius exaugere obstipo | |
| lumine solis." Caecilius in Imbris: "Resupina obsti- | |
| po capitulo sibi ventum facere tunicula." Lucretius: | |
| "Omnia mendose fieri, atque obstipa necesse | 30 |
| est." Obsalutare, offerre salutandi gratia dicebant | |
| antiqui, ut consalutare, persalutare. | |
| <Obsequela> . . . | |
| <Oleagineis> . . . | |
| <Olentica> . . . | 35 |
| <Olivetam> . . . | |
| <Officiosus> . . . | |
| <Offucias> . . . | |
| <Offucare> . . . | |
| <Offectores> . . . | 40 |
| <Oxime> . . . | 194.1 |
| <Oenigenos> . . . | |
| <Oestrum> . . . | |
| <Omen> . . . | |
| <Ovem> . . . | 5 |
| <Ovantes> . . . | |
| <Ovalis corona> . . . | |
| Obvaricator dicebatur, qui cuipiam occurrebat, | |
| quo minus rectum iter conficeret. Oufen- | |
| tinae tribus initio causa fuit nomen flu- | 10 |
| minis Ofens, quod est in agro Privernate ma- | |
| re intra et Tarracinam. Lucilius: "Priverno | |
| Oufentina venit, fluvioque Ofente." Postea | |
| deinde a censoribus alii quoque diversarum | |
| civitatum eidem tribui sunt adscripti. Os- | 15 |
| cillum Santra dici ait, quod oscellant, id est | |
| inclinent, praecipitesque afferantur. Oscillantes, | |
| ait Cornificius, ab eo quod os celare sint so- | |
| liti personis propter verecundiam, qui eo genere | |
| lusus utebantur. Causa autem eius iactationis | 20 |
| proditur . . . Latinus rex, qui praelio, quod ei[s] | |
| fuit adversus Mezentium, Caeritum regem, | |
| nusquam apparuerit, iudicatusque sit Iup- | |
| piter factus Latiaris. Itaque †scit eius dies† | |
| feriatos liberos servosque requirere eum non so- | 25 |
| lum in terris, sed etiam qua vide[n]tur caelum | |
| posse adiri per oscillationem, velut imaginem | |
| quandam vitae humanae, in qua altissima | |
| interdum <ad infima>, infima ad summum efferuntur. | |
| Atque ideo memoriam quoque redintegrari initio | 30 |
| acceptae vitae per motus cunarum lactisque ali- | |
| mentum, quia per eos dies feriarum et oscillis mo- | |
| veantur, et lactata potione utantur. Nec desunt qui | |
| exemplum Graecorum secutos putent Ital[ic]os, quod illi | |
| quoque, iniuria interfecto Icaro, <cum> Erigone filia eius do- | 35 |
| lore inpulsa suspendio perisset, per simulationem | |
| . . . Ostentum non solum pro por- | |
| tento poni solere, sed etiam participialiter | |
| <pro ostentato> . . . testimonio est Pacuvius | |
| in Medo: "Atque eccum in ipso tempore ostentum | 40 |
| senem." Et Accius in Bacchis: "et praesens praesto | 197.1 |
| irrideris nobis . . . stipe | |
| ultro ostentum obtulit." Oscinum tripudium est, | |
| quod oris cantu significat quid portendi; cum | |
| cecinit corvus, cornix, noctua, parra, picus. | 5 |
| Obstinet dicebant antiqui, quod nunc ostendit; | |
| ut in veteribus carminibus: "Sed iam se caelo ce- | |
| dens Aurora obstinet suum patrem." Oscines | |
| aves Ap. Claudius esse ait, quae ore canentes | |
| faciant auspicium, ut corvus, cornix, noctua: | 10 |
| alites, quae alis ac volatu; ut buteo, sanqualis, | |
| aquila, inmusulus, vulturius: †picam aut† | |
| Martius Feroniusque et parra et in oscini- | |
| bus, et in alitibus habentur. Ostiam urbem | |
| ad exitum Tiberis in mare fluentis Ancus | 15 |
| Martius rex condidisse, et feminino appel- | |
| lasse vocabulo fertur: quod sive ad urbem, sive | |
| ad coloniam, quae postea condita est, refertur, | |
| [Quod] neutrum certe plura . . . | |
| ferri non debet. Osculana pugna in prover- | 20 |
| bio [est], quo significabatur victos vincere, quia in | |
| eadem . . . et Valerius Laevinus imperator Romanus | |
| a Pyrrho erat victus, et brevi eundem re- | |
| gem devicerat. Sulpicio . . . | |
| item imperator noster. eius rei meminit | 25 |
| Titinius hoc modo: "Haec quidem quasi | |
| Osculana pugna est <hau> secus, quia †in† | |
| fugere polsi hinc spolia colligunt" Significatur | |
| etiam osculo savium, ut Plautus in Nervo- | |
| laria: "Osculum sat est osculi mihi <uostri>. | 30 |
| Qui, amabo, mi pater?"; quod inter cognatos, pro- | |
| pinquosque institutum ab antiquis est, maximeque | |
| feminas . . . | |
| <Osorem> . . . | |
| <Ollic> . . . | 35 |
| <Obiurgatio> . . . | |
| <Obtrectator> . . . | 198.1 |
| <Obmanens> . . . | |
| <Offringi> . . . | |
| Optima lex | |
| . . . in magistro populi | 5 |
| faciundo, qui vulgo dictator appellatur, quam ple- | |
| nissimum posset ius eius esse significabatur, ut | |
| fuit Mani Valerii M. f. †Volusuinae gentis†, qui pri- | |
| mus magister a populo creatus est. Postquam | |
| vero provocatio ab eo magistratu ad populum da- | 10 |
| ta est, quae ante non erat, desitum est adici | |
| "ut optima lege", ut pote imminuto iure priorum | |
| magistrorum. Originum libros quod inscripsit | |
| Cato, non satis plenum titulum propositi sui vi- | |
| detur amplexus, quando praegravant ea, quae | 15 |
| sunt rerum gestarum populi Romani. Optio qui nunc | |
| dicitur, antea appellabatur accensus. Is adiutor da- | |
| batur centurioni a tribuno militum. qui ex eo tem- | |
| pore, <quo optare> quem velint centurionibus permis- | |
| sum est, etiam nomen ex facto sortitus est. Plau- | 20 |
| tus in Asinaria: "Qua me, qua uxorem, qua tu ser- | |
| vum Sauream potes, circumduce. aufer: promitto tibi | |
| non obfuturum, si id effeceris, tibi optionem sumito | |
| Leonidam." Obsidionem potius dicendum esse, quam | |
| obsidium, adiuvat nos testimonio suo Ennius in | 25 |
| Telamone cum ait: "Scibas natum ingenuum Aia- | |
| cem, cui tu obsidionem paras." Item alio loco: "He- | |
| ctor, qui haud cessat obsidionem obducere." Orare | |
| antiquos dixisse pro agere, testimonio sunt [quod] et | |
| oratores, et i qui nunc quidem legati, tunc ve- | 30 |
| ro oratores, quod reipublicae mandatas partis age- | |
| bant; Ennius quoque cum dixit in lib. I Anna- | |
| lium: "Face vero quod tecum precibus pater orat." | |
| Oscos quos dicimus, ait Verrius, Opscos antea dictos, | |
| teste Ennio, cum dicat: "De muris rem gerit Opscus." | 35 |
| Adicit etiam, quod stupra inconcessae libidinis ob- | |
| scena dicantur, ab eius gentis consuetudine inducta. | |
| Quod verum esse non satis adducor, cum apud antiquos | |
| omnis fere obscena dicta sint, quae mali ominis | 201.1 |
| habebantur, ut illa Virgilii testimonio sunt, | |
| ut superiorum auctorum exempla referre non sit | |
| necesse, cum ait: "Harpyias obscenas volucres." | |
| et: "Obscenamque famem." Ob praepositione antiquos | 5 |
| usos esse pro ad, testis est Ennius, cum ait lib. XIV: | |
| "Omnes occisi, obcensique in nocte serena"; id est ac- | |
| censi. Et in Iphigenia: "Acherontem adibo, ubi mortis | |
| thesauri obiacent." Eiusdem autem generis esse | |
| ait obferre, obtulit, obcurrit, oblatus, obiectus: | 10 |
| mihi non satis persuadet. Ostentum, quo nunc | |
| utimur interdum prodigii vice, quin participiali- | |
| ter quoque dici solitum sit, non dubium facit eti- | |
| am C. Gracchus de legibus a se promulgatis, cum | |
| ait: "Quod unum nobis in ostentum, ipsis in usum | 15 |
| adportatur." Occisitantur, saepe occiduntur. Sic | |
| C. Gracchus pro rostris in P. Popillium: "Homines li- | |
| beri nunc in oppido occisitantur." Osi sunt, ab odi[o] | |
| declinasse antiquos testis est C. Gracchus in ea, quae | |
| est de lege Minucia, cum ait: "Mirum si quid | 20 |
| his iniuriae fit; semper eos osi sunt." Quod nunc | |
| quoque cum praepositione elatum frequens est, quando | |
| dicimus [semper] perosi. Ostende, ostendam; ut | |
| permultis aliis exemplis eius generis manifestum est. | |
| Optionatus, ut decurionatus, pontificatus dicitur, ut | 25 |
| Cato in ea, quam habuit apud equites; "Maiores seor- | |
| sum, atque divorsum pretium paravere bonis atque | |
| strenuis, decurionatus, optionatus, hastas donaticas, | |
| aliosque honores." Ob os, ad os significat . . . | |
| Item ut superioribus quoque exemplis testatus est. | 30 |
| Obsonitavere saepe obsonavere. Cato in suasione <ne> | |
| de lege Orchia derogaretur: "Qui antea obsonitavere, | |
| postea centenis obsonitavere." Os- | |
| tentas, saepe ostendis gloriandi causa. Sed et participialiter | |
| id et dici debet, et dictum est feminino genere. | 35 |
| <Opigenam Iunonem> . . . | |
| <Oletum> . . . | 202.1 |
| Ovibus duabus multabantur apud antiquos <in> mi- | |
| noribus delictis, ut in maioribus †ambubus†; nec hunc | |
| ultra numerum excedebat multatio, quae postea quam | |
| aere signato uti civitas coepit, pecoraque mul<ta>ticia | 5 |
| incuria corrumpebantur, unde etiam peculatus crimen | |
| usurpari coeptum est, facta est aestimatio pecoralis multae | |
| et boves centenis assibus, oves denis aestimatae. Inde | |
| suprema multa, id est maxima, appellatur tria millia | |
| aeris. Item vicesis minoribus delictis. Olivetam | 10 |
| antiqui dicebant, cum olea cogebatur: ut messem | |
| cum frumenta: aut vindemiam cum uvae. Quod | |
| vocabulum potius frequentari debebat, quam nul- | |
| lum eius significationis causa haberemus: quam- | |
| vis quidam olivitatem [m]eam dicant. Op- | 15 |
| pidorum originem optime refert Cicero | |
| lib. I de gloria, eamque appellationem usurpatio- | |
| ne[m] appellatam esse existimat, quod opem darent, | |
| adiciens "ut . . . imitetur ineptias Stoicorum." Orcum | |
| quem dicimus, ait Verrius ab antiquis dictum | 20 |
| Ur[a]gum, quod et u litterae sonum per o efferebant | |
| et per c litterae formam nihilominus g usurpabant. | |
| Sed nihil affert exemplorum, ut ita esse credamus: | |
| nisi quod is deus nos maxime urgeat. Obmo- | |
| veto, pro admoveto dicebatur apud antiquos, ut alia, | 205.1 |
| quae supra relata sunt. Offendices ait esse Titius nodos, | |
| quibus apex retineatur et remittatur. At Veranius | |
| coriola existimat, quae sint in loris apicis, quibus | |
| apex retineatur et remittatur, quae ab offendendo | 5 |
| dicantur. Nam cum ad mentum perventum sit, | |
| offendit mentum. Olvatium Antistius Labeo | |
| ait esse mensurae genus. Occultum offerre, significat | |
| sub terram fere ponere. Obiacuisse, ante[a] iacuisse. |