| BELLVM GERMANICVM | |
| Germaniam quoque utinam vincere tanti non pu- | 2.30.1 |
| tasset! magis turpiter amissa est quam gloriose adquisita. | |
| sed quatenus sciebat patrem suum C. Caesarem bis trans- | |
| vectum ponte Rhenum quaesisse bellum, in illius hono- | |
| rem concupierat facere provinciam; et factum erat, si | 5 |
| barbari tam vitia nostra quam imperia ferre potuissent. | |
| Missus in eam provinciam Drusus primos domuit | |
| Vsipetes, inde Tencteros percucurrit et Catthos. nam | |
| Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum | |
| tumulum in tropaei modum excoluit. inde validissimas | 10 |
| nationes Cheruscos Suebosque et Sygambros pariter | |
| adgressus est, qui viginti centurionibus in crucem actis | |
| hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa vic- | |
| toriae spe, ut praedam in anticessum pactione diviserint. | |
| Cherusci equos, Suebi aurum et argentum, Sygambri | 15 |
| captivos elegerant; sed omnia retrorsum. victor namque | |
| Drusus equos, pecora, torques eorum ipsosque prae- | |
| dam divisit et vendidit. praeterea in tutelam provinciae | |
| praesidia atque custodias ubique disposuit per Mosam | |
| flumen, per Albin, per Visurgin. in Rheni quidem ripa | 20 |
| quinquaginta amplius castella direxit. Bonnam et Geso- | |
| riacum pontibus iunxit classibusque firmavit. invi[s]um | |
| atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum pate- | |
| fecit. ea denique in Germania pax erat, ut mutati homi- | |
| nes, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito | 25 |
| videretur. denique non per adulationem, sed ex meritis, | |
| defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, quod numquam | |
| alias, senatus cognomen ex provincia dedit. | |
| Sed difficilius est provincias optinere quam facere; | |
| viribus parantur, iure retinentur. igitur breve id gau- | 30 |
| dium. quippe Germani victi magis quam domiti erant, | |
| moresque nostros magis quam arma sub imperatore | |
| Druso suspiciebant; postquam ille defunctus est, Vari | |
| Quintili libidinem ac superbiam haud secus quam sae- | |
| vitiam odisse coeperunt. ausus ille agere conventum, | 35 |
| et incautus edixerat, quasi violentiam barbarum licto- | |
| ris virgis et praeconis voce posset inhibere. at illi, | |
| qui iam pridem robigine obsitos enses inertesque mae- | |
| rerent equos, ut primum togas et saeviora armis iura | |
| viderunt, duce Armenio arma corripiunt; cum interim | 40 |
| tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne prodita quidem | |
| per Segesten unum principum coniuratione commo- | |
| veretur. itaque inprovidum et nihil tale metuentem | |
| ex inproviso adorti, cum ille—o securitas!—ad tri- | |
| bunal citaret, undique invadunt; castra rapiuntur, tres | 45 |
| legiones opprimuntur. Varus perditas res eodem, quo | |
| Cannensem diem Paulus, et fato est et animo secutus. | |
| nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, | |
| nihil insultatione barbarum intolerantius, praecipue | |
| tamen in causarum patronos. aliis oculos, aliis manus | 50 |
| amputabant, unius os sutum, recisa prius lingua, quam | |
| in manu tenens barbarus "tandem" ait "vipera sibilare | |
| desisti". ipsius quoque consulis corpus, quod militum | |
| pietas humi abdiderat, effossum. signa et aquilas duas | |
| adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in | 55 |
| manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei | |
| sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. hac clade | |
| factum, ut imperium, quod in litore Oceani non stete- | |
| rat, in ripa Rheni fluminis staret. |