| SEX. IVLII FRONTINI | |
| DE AQVAEDVCTV VRBIS ROMAE | |
| Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem | 1.1.1 |
| exigat curam et me seu naturalis sollicitudo seu fides | |
| sedula non ad diligentiam modo verum ad amorem quo- | |
| que commissae rei instigent sitque nunc mihi ab Nerva | |
| Augusto, nescio diligentiore an amantiore rei publicae | 5 |
| imperatore, aquarum iniunctum officium cum ad usum | |
| tum ad salubritatem atque etiam ad securitatem urbis | |
| pertinens, administratum per principes semper civitatis | |
| nostrae viros, primum ac potissimum existimo, sicut in | |
| ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi. neque | 2.1.1 |
| enim ullum omnis actus certius fundamentum crediderim, | |
| aut aliter quae facienda quaeque vitanda sint posse | |
| decerni, aliutve tam indecorum tolerabili viro, quam | |
| delegatum officium ex adiutorum agere praeceptis, quod | 5 |
| fieri necesse est, quotiens imperitia praepositi ad i<ll>orum | |
| decurrit usum, quorum etsi necessariae partes sunt ad | |
| ministerium, tamen ut manus quaedam et instrumentum | |
| agentis <esse debent>. quapropter ea quae ad universam | 2.1 |
| rem pertinentia contrahere potui, more iam per multa | |
| mihi officia servato, in ordinem et ultra hoc in corpus | |
| deducta in hunc commentarium contuli, quem pro for- | |
| mula administrationis respicere possem. in aliis autem | 3.1 |
| libris, quos post experimenta et usum conposui, succe- | |
| dentium res acta est; huius commentarii pertinebit for- | |
| tassis et ad successorem utilitas, sed cum inter initia | |
| administrationis meae scriptus sit, in primis ad meam | 5 |
| institutionem regulamque proficiet. ac ne quid ad totius | 3.1.1 |
| rei pertinens notitiam praetermisisse videar, nomina | |
| primum aquarum, quae in urbem Romam influunt, po- | |
| nam; tum per quos quaeque earum et quibus consulibus, | |
| quoto post urbem conditam anno perducta si[n]t; dein | 5 |
| quibus ex locis et a quoto <miliario> coepisset, quantum | |
| subterraneo rivo, quantum substructione, quantum opere | |
| arcuato; post altitudinem cuiusque modulorumque ra- | 2.1 |
| tionem; ab illis erogationes, quantum extra urbem, quan- | |
| tum intra quisque modis cuique regioni pro suo modo | |
| unaquaeque aquarum serviat; quot castella publica [pri- | |
| vataque] sint, et ex is quantum publicis operibus, quan- | 5 |
| tum muneribus—ita enim cultiores <salientes> adpellan- | |
| tur—, quantum lacibus, quantum nomine Caesaris, quan- | |
| tum privatorum usibus beneficio principis detur; quod | |
| ius <ducendarum> tuendarumque sit earum, quae id | |
| sanciant poenae lege, senatus consulto et mandatis prin- | 10 |
| cipum inrogatae. | |
| Ab urbe condita per annos quadringentos quadraginta | 4.1.1 |
| unum contenti fuerunt Romani usu aquarum, quas aut | |
| ex Tiberi aut ex puteis aut ex fontibus hauriebant. fon- | 2.1 |
| tium memoria cum sanctitate adhuc exstat et colitur: | |
| salubritatem enim aegris corporibus adferre creduntur, | |
| sicut Camenarum et Apollinaris et Iuturnae. nunc autem | 3.1 |
| in urbem confluunt aqua Appia, Anio vetus, Marcia, | |
| Tepula, Iulia, Virgo, Alsietina quae eadem vocatur | |
| Augusta, Claudia, Anio novus. | |
| M. Valerio Maximo P. Decio Mure consulibus, anno | 5.1.1 |
| post initium Samnitici belli tricesimo aqua Appia in | |
| urbem inducta est <ab> Appio Claudio Crasso censore, cui | |
| postea Caeco fuit cognomen, qui etiam viam Appiam a | |
| porta Capena usque ad urbem Capuam muniendam cura- | 5 |
| vit. collegam habuit C. Plaut<i>um, cui ob inquisitas | 2.1 |
| eius aquae venas Venocis cognomen datum est. sed quia | 3.1 |
| is intra annum et sex menses deceptus a collega tamquam | |
| idem facturo abdicavit se censura, nomen aquae ad Appii | |
| tantum honorem pertinuit, qui multis tergiversationibus | |
| extraxisse censuram traditur, donec et viam et huius | 5 |
| aquae ductum consummaret. concipitur Appia in agro | 4.1 |
| Lucullano via Praenestina inter miliarium septimum et | |
| octavum deverticulo sinistrosus passuum septingentorum | |
| octoginta. ductus eius habet longitudinem a capite usque | 5.1 |
| ad Salinas, qui locus est ad portam Trigeminam, passuum | |
| undecim milium centum nonaginta: <ex eo rivus est> sub- | |
| <terraneus pas>suum undecim milium centum triginta, | |
| supra terram substructio et arcuatura proximum portam | 5 |
| Capenam passuum sexaginta. * * * iungitur ei ad | 6.1 |
| S<p>em veterem in confinio hortorum Torquatianorum | |
| et <Tauria>norum ramus Augustae ab A<ugusto> in | |
| supplementum eius additus <imposi>to cognomine <re- | |
| spon>denti Gemellorum. hic via Praenestina ad miliarium | 7.1 |
| sextum deverticulo sinistrosus passuum nongentorum octo- | |
| ginta proxime viam Collati<n>am accipit fontem. cuius | 8.1 |
| ductus usque ad Gemellos efficit rivo subterraneo passuum | |
| sex milia trecentos octoginta. incipit distribui <Appia> | 9.1 |
| imo Publicii clivo ad portam Trigeminam, qui locus | |
| Salinae adpellantur. | |
| Post annos quadraginta quam Appia perducta est, | 6.1.1 |
| anno ab urbe condita quadringentesimo octogesimo uno | |
| M.' Curius Dentatus, qui censuram cum Lucio Papirio | |
| Cursore gessit, Anionis qui nunc vetus dicitur aquam | |
| perducendam in urbem ex manubiis de Pyrro captis | 5 |
| locavit, Spurio Carvilio Lucio Papirio consulibus iterum. | |
| post biennium deinde actum est in senatu de consum- | 2.1 |
| mando eius aquae opere referente * * * nocumi * * * | |
| praetor<e>. tum ex senatus consulto duumviri aquae | 3.1 |
| perducendae creati sunt Curius <qui eam> locaverat et | |
| Fulvius Flaccus. Curius intra quintum diem quam erat | 4.1 |
| duumvirum creatus decessit; gloria perductae pertinuit | |
| ad Fulvium. concipitur Anio vetus supra Tibur vicesimo | 5.1 |
| miliario extra portam Baranam, ubi partem <dat> in | |
| Tiburtium usum. ductus eius habet longitudinem, ita ex- | 6.1 |
| igente libramento, passuum quadraginta trium milium: | |
| ex eo rivus est subterraneus passuum quadraginta duum | |
| milium septingentorum septuaginta novem, substructio | |
| supra terram passuum ducentorum viginti unius. | 5 |
| Post annos centum viginti septem, id est anno ab urbe | 7.1.1 |
| condita sexcentesimo octavo, Ser. Sulpicio Galba [cum] | |
| Lucio Aurelio Cotta consulibus cum Appiae Anionisque | |
| ductus vetustate quassati privatorum etiam fraudibus | |
| interciperentur, datum est a senatu negotium Marc<i>o, | 5 |
| qui tum praetor inter cives ius dicebat, eorum ductuum | |
| reficiendorum ac vindicandorum. et quoniam incremen- | 2.1 |
| tum urbis exigere videbatur ampliorem modum aquae, | |
| eidem mandatum a senatu est, ut curaret, quatinus alias | |
| aquas quas posset in urbem perduceret. <Marcius pri>ores | 3.1 |
| ductus res<tituit et> tertiam illis uberiorem <aquam per>- | |
| duxit, cui ab auctore Marciae nomen est. legimus apud | 4.1 |
| Fenestellam, in haec opera Marcio decretum sestertium | |
| milies octingenties, et quoniam ad consummandum nego- | |
| tium non sufficiebat spatium praeturae in annum alterum | |
| est prorogatum. eo tempore decemviri, dum aliis ex causis | 5.1 |
| libros Sibillinos inspiciunt, invenisse dicuntur, non esse | |
| <fas> aquam Marciam * * * seu potius Anionem—de | |
| hoc enim constantius traditur—in Capitolium perduci; | |
| deque ea re in senatu M. Lepido pro collegio verba faciente | 5 |
| actum Appio Claudio Q. Caecilio consulibus, ea<n>dem- | |
| que post annum tertium a Lucio Lentulo retractatam | |
| C. Laelio Q. Servilio consulibus, sed utroque tempore | |
| vicisse gratiam Marcii Regis; atque ita in Capitolium esse | |
| aquam perductam. concipitur Marcia via Valeria ad | 6.1 |
| miliarium tricesimum sextum deverticulo euntibus ab | |
| urbe Roma dextrosus milium passuum trium, Sublacensi | |
| autem, quae sub Nerone principe primum strata est, ad | |
| miliarium tricesimum octavum sinistrosus intra spatium | 5 |
| passuum ducentorum. fontium <aqua> sub <arcu>bus | 7.1 |
| petraei<s paene> stat in<mobilis> stagni mo<do> colore | |
| praeviridi. ductus eius habet longitudinem a capite ad | 8.1 |
| urbem passuum sexaginta milium et mille septingentorum | |
| decem et semis: rivo subterraneo passuum quinquaginta | |
| quattuor milium ducentorum quadraginta septem semis, | |
| opere supra terram passuum septem milium quadringen- | 5 |
| torum sexaginta trium: <ex> eo longius ab urbe pluribus | |
| locis p<e>r vallis opere arcuato passuum quadringentorum | |
| sexaginta trium, propius urbem a septimo miliario sub- | |
| structione passuum quingentorum viginti octo, reliquo | |
| opere arcuato passuum sex milium quadringentorum | 10 |
| septuaginta duum. | |
| Cn. Servilius Caepio et L. Cassius Longinus, qui Ra- | 8.1.1 |
| villa adpellatus est, censores anno post urbem conditam | |
| sexcentesimo vicesimo septimo, M. Plautio Hypsaeo | |
| M. Fulvio Flacco cos. aquam quae vocatur Tepula ex | |
| agro Lucullano, quem quidam Tusculanum credunt, | 5 |
| Romam et in Capitolium adducendam curaverunt. Tepu- | 2.1 |
| la concipitur via Latina ad decimum miliarium dever- | |
| ticulo euntibus ab Roma dextrosus milium passuum | |
| duum. inde <rivo> suo in urbem perducebatur. | |
| Post <hos> M. Agrippa aedilis post primum consulatum | 9.1.1 |
| imperatore Caesare Augusto II. L. Volcatio cos., anno | |
| post urbem conditam septingentesimo nono decimo ad | |
| miliarium ab urbe duodecimum via Latina <deverticulo> | |
| euntibus ab Roma dextrosus milium passuum duum | 5 |
| alterius <a>quae proprias vires collegit et Tepulae rivum | |
| intercepit. adquisit<ae> aquae ab inventore nomen | 2.1 |
| Iuliae datum est, ita tamen divisa erogatione, ut maneret | |
| Tepulae adpellatio. ductus Iuliae efficit longitudinem | 3.1 |
| passuum quindecim milium quadringentorum viginti sex | |
| S: opere supra terram passuum septem milium: ex eo in | |
| proximis urbi locis a septimo miliario substructione | |
| passuum quingentorum viginti octo, relicto opere arcuato | 5 |
| passuum sex milium quadringentorum septuaginta duum. | |
| praeter caput Iuliae transfluit aqua quae vocatur Crabra. | 4.1 |
| hanc Agrippa omisit, seu quia inprobaverat, sive quia | 5.1 |
| Tusculanis possessoribus relinquendam credebat; haec | |
| namque est quam omnes villae tractus eius per vicem | |
| in dies modulosque certos dispensatam accipiunt. sed | 6.1 |
| non eadem moderatione aquarii nostri partem eius semper | |
| in supplementum Iuliae vindicaverunt, nec ut Iuliam | |
| augerent, quam hauriebant largiendo conpendi sui gra- | |
| tia. exclusa ergo est Crabra et totam iussu imperatoris | 7.1 |
| reddidi Tusculanis, qui nunc forsitan non sine admi- | |
| ratione eam sumunt ignari cui causae insolitam abun- | |
| dantiam debeant. Iulia autem revocatis derivationibus, | 8.1 |
| per quas subripiebatur, modum suum quamvis notabili | |
| siccitate servavit. eodem anno Agrippa ductus Appiae, | 9.1 |
| Anionis, Marciae paene dilapsos restituit et singulari cura | |
| conpluribus salientibus aquis instruxit urbem. | |
| Idem cum iam tertio consul fuisset, C. Sentio <Q.> | 10.1.1 |
| Lucretio consulibus, post annum tertium decimum quam | |
| Iuliam deduxerat, Virginem quoque in agro Lucullano | |
| collectam Romam perduxit. die quo primum in urbem | 2.1 |
| responderit, quinto Idus Iunias invenitur. Virgo adpellata | 3.1 |
| est, quod quaerentibus aquam militibus puella virgun- | |
| cula venas quasdam monstravit, quas secuti qui foderant, | |
| ingentem aquae modum vocaverunt. aedicula fonti ad- | 4.1 |
| posita hanc originem pictura ostendit. concipitur Virgo | 5.1 |
| via Collatia ad miliarium octavum palustribus locis signino | |
| circumiecto continendarum scaturriginum causa. adiuva- | 6.1 |
| tur et conpluribus aliis adquisitionibus. venit per longi- | 7.1 |
| tudinem passuum decem quattuor milium centum quin- | |
| que: ex eo rivo subterraneo passuum milium decem duum | |
| octingentorum sexaginta quinque, supra terram per | |
| passus mille ducentos quadraginta: ex eo substructione | 5 |
| rivorum locis conpluribus passuum quingentorum quadra- | |
| ginta, opere arcuato passuum septingentorum. adquisi- | 8.1 |
| tionum ductus rivi subterranei efficiunt passus mille | |
| quadringentos quinque. | |
| Quae ratio moverit Augustum, providentissimum prin- | 11.1.1 |
| cipem, perducendi Alsietinam aquam, quae vocatur | |
| Augusta, non satis perspicio, nullius gratiae, immo etiam | |
| parum salubrem ideoque nusquam in usus populi fluen- | |
| tem; nisi forte dum opus naumachiae adgreditur, ne quid | 5 |
| salubrioribus aquis detraheret, hanc proprio opere perdu- | |
| xit et, quod naumachiae coeperat superesse, hortis adia- | |
| centibus et privatorum usibus ad inrigandum concessit. | |
| solet tamen ex ea in Transtiberina regione, quotiens | 2.1 |
| pontes reficiuntur et a citeriore ripa aquae cessant, ex | |
| necessitate in subsidium publicorum salientium dari. | |
| concipitur ex lacu Alsietino via Claudia miliario quarto | 3.1 |
| decimo deverticulo dextrosus passuum sex milium quin- | |
| gentorum. ductus eius efficit longitudinem passuum vi- | 4.1 |
| ginti duum milium centum septuaginta duorum, opere | |
| arcuato passuum trecentorum quinquaginta octo. idem | 12.1.1 |
| Augustus in supplementum Marciae, quotiens siccitates | |
| egerent auxilio, alia<m aquam> eiusdem bonitatis opere | |
| subterraneo perduxit usque ad Marciae rivum, quae ab | |
| inventore adpellatur Augusta. nascitur ultra fontem | 2.1 |
| Marciae. cuius ductus, donec Marciae accedat, efficit | 3.1 |
| passus octingentos. | |
| Post hos C. Caesar, qui Tiberio successit, cum parum | 13.1.1 |
| et publicis usibus et privatis voluptatibus septem ductus | |
| aquarum sufficere viderentur, altero imperii suo anno, | |
| M. Aquila Iuliano P. Nonio Asprenate cos., anno urbis | |
| conditae septingentesimo <unde>nonagesimo duos ductus | 5 |
| inchoavit. quod opus Claudius magnificentissime con- | 2.1 |
| summavit dedicavitque Sulla et Titiano consulibus, anno | |
| post urbem conditam octingentesimo quarto Kalendis | |
| Augustis. alteri nomen <aquae> quae ex fontibus Caerulo | 3.1 |
| et Curtio perducebatur Claudiae datum. haec bonitatis | 4.1 |
| proxima<e> est Marciae. altera, quoniam duae Anionis | 5.1 |
| in urbem aquae fluere coeperant, ut facilius adpella- | |
| tionibus dinoscerentur, Anio novus vocitari coepit; | |
| <altitudine> alias omnes praecedit; priori Anioni co- | |
| gnomen veteris adiectum. Claudia concipitur via Subla- | 14.1.1 |
| censi ad miliarium tricesimum octavum deverticulo | |
| sinistrosus intra passus trecentos ex fontibus duobus | |
| amplissimis et speciosis, Caerulo, qui a similitudine ad- | |
| pellatus est, et Curtio. accipit et eum fontem qui vocatur | 2.1 |
| Albudinus, tantae bonitatis, ut Marciae quoque adiutorio | |
| quotiens opus est ita sufficiat, ut adiectione sui nihil ex | |
| qualitate eius mutet. Augustae fons, quia Marciam sibi | 3.1 |
| sufficere adparebat, in Claudiam derivatus est, manente | |
| nihilo minus praesidiario in Marciam, ut ita demum | |
| Claudiam aquam adiuvaret Augusta, si eam ductus | |
| Marciae non caperet. Claudiae ductus habet longitudinem | 4.1 |
| passuum quadraginta sex milium <quadringentorum | |
| sex>: ex eo rivo subterraneo passuum triginta sex milium | |
| ducentorum triginta, opere supra terram passuum decem | |
| milium <centum> septuaginta sex: ex eo opere arcuato | 5 |
| in superiori parte pluribus locis passuum trium milium | |
| septuaginta sex, et prope urbem a septimo miliario sub- | |
| structione rivorum per passus sexcentos novem, opere | |
| arcuato passuum sex milium quadringentorum nonaginta | |
| et unius. | 10 |
| Anio novus via Sublacensi ad miliarium quadragesimum | 15.1.1 |
| secundum in Simbruino excipitur ex flumine, quod cum | |
| terras cultas circa se habeat soli pinguis et inde ripas | |
| solutiores, etiam sine pluviarum iniuria limosum et turbu- | |
| lentum fluit. ideoque a faucibus ductus interposita est | 2.1 |
| piscina limaria, ubi inter amnem et specum consisteret | |
| et liquaretur aqua. sic quoque, quotiens imbres super- | 3.1 |
| veniunt, turbida pervenit in urbem. iungitur ei rivus | 4.1 |
| Herculaneus oriens eadem via ad miliarium tricesimum | |
| octavum e regione fontium Claudiae trans flumen viam- | |
| que. natura <est> purissimus, sed mistus gratiam splen- | 5.1 |
| doris sui amittit. ductus Anionis novi efficit passuum | 6.1 |
| quinquaginta octo milia septingentos: ex eo rivo sub- | |
| terraneo passuum quadraginta novem milia trecentos, | |
| opere supra terram passuum novem milia quadringen- | |
| tos: ex eo substructionibus aut opere arcuato superiori | 5 |
| parte pluribus locis passuum duo [decim] milia trecentos, | |
| et propius urbem a septimo miliario substructione rivo- | |
| rum passuum sexcentos novem, opere arcuato passuum | |
| sex milia quadringentos nonaginta unum. hi sunt arcus | 7.1 |
| altissimi, sublevati in quibusdam locis pedes centum | |
| novem. | |
| Tot aquarum tam multis necessariis molibus pyramidas | 16.1.1 |
| videlicet otiosas conpares aut cetera inertia sed fama cele- | |
| brata opera Graecorum! | |
| Non alienum mihi visum est, longitudines †quoque | 17.1.1 |
| rivorum cuiusque ductus etiam per† species operum con- | |
| plecti. nam cum maxima huius officii pars in tutela eorum | 2.1 |
| sit, scire praepositum oportet, quae maiora inpendia | |
| exigant. nostrae quidem sollicitudini non suffecit singula | 3.1 |
| oculis subiecisse, formas quoque ductuum facere cura- | |
| vimus, ex quibus adparet ubi valles quantaeque, ubi | |
| flumina traicerentur, ubi montium lateribus specus ad- | |
| plicitae maiorem adsiduamque protegendi ac muniendi | 5 |
| <ri>vi exigant curam. hinc illa contingit utilitas, ut rem | 4.1 |
| statim veluti in conspectu habere possimus et deliberare | |
| tamquam adsistentes. | |
| Omnes aquae diversa in urbem libra perveniunt. inde | 18.1.1 |
| fl<u>unt quaedam altioribus locis et quaedam erigi in | 2.1 |
| eminentiora non possunt; nam et colles sensim propter | |
| frequentiam incendiorum excreverunt rudere. quinque | 3.1 |
| sunt quarum altitudo in omnem partem urbis adtollitur, | |
| sed ex his aliae maiori, aliae leviori pressura coguntur. | |
| altissimus est Anio novus, proxima Claudia, tertium locum | 4.1 |
| tenet Iulia, quartum Tepula, dehinc Marcia, quae capite | |
| etiam Claudiae libram aequat. sed veteres humiliore | |
| derectura perduxerunt, sive nondum ad subtile explorata | |
| arte librandi, seu quia ex industria infra terram aquas | 5 |
| mergebant, ne facile ab hostibus interciperentur, cum | |
| frequentia adhuc contra Italicos bella gererentur. iam | 5.1 |
| tamen quibusdam locis, sicubi ductus vetustate dilapsus | |
| est, omisso circuitu subterraneo vallium brevitatis causa | |
| substructionibus arcuationibusque traiciuntur. sextum | 6.1 |
| tenet librae locum Anio vetus, similiter suffecturus etiam | |
| altioribus locis urbis, si, ubi vallium submissarumque | |
| regionum condicio exigit, substructionibus arcuationi- | |
| busve in is erigeretur. sequitur huius libram Virgo, deinde | 7.1 |
| Appia: quae cum ex urbano agro perducerentur, non in | |
| tantum altitudinis erigi potuerunt. omnibus humilior | 8.1 |
| Alsietina est, quae Transtiberinae regioni et maxime | |
| iacentibus locis servit. | |
| Ex his sex via Latina intra septimum miliarium contectis | 19.1.1 |
| piscinis excipiuntur, ubi quasi respirante rivorum cursu | |
| limum deponunt. modus quoque earum mensuris ibidem | 2.1 |
| positis initur. una autem [earum] Iulia, Marcia, Tepula | 3.1 |
| quae intercepta, sicut supra demonstravimus, rivo Iuliae | |
| accesserat, nunc a piscina eiusdem Iuliae modum ac- | |
| cipit ac proprio canali et nomine venit, hae tres a | |
| piscinis in eosdem arcus recipiuntur. summus <ex> his | 4.1 |
| est Iuliae, inferior Tepulae, dein Marcia. quae ad lib- | 5.1 |
| ram <collis Vi>minalis con<tine>nte<r> a<dflu>entes ad | |
| Viminalem usque portam deveniunt. ibi rursus emer- | 6.1 |
| gunt. prius tamen pars Iuliae ad Spem veterem excepta | 7.1 |
| castellis Caelii montis diffunditur. Marcia autem partem | 8.1 |
| sui post hortos Pallantianos in rivum qui vocatur Hercu- | |
| laneus deicit. is per Caelium ductus, ipsius montis usibus | 9.1 |
| nihil ut inferior subministrans, <f>initur supra portam | |
| Capenam. Anio novus et Claudia a piscinis in altiores | 20.1.1 |
| arcus recipiuntur ita ut superior sit Anio. finiuntur arcus | 2.1 |
| earum post hortos Pallantianos et inde in usum urbis | |
| fistulis diducuntur. partem tamen sui Claudia prius in | 3.1 |
| arcus qui vocantur Neroniani ad Spem veterem transfert. | |
| hi directi per Caelium montem iuxta templum divi | 4.1 |
| Claudii terminantur. modum quem acceperunt aut circa | 5.1 |
| ipsum montem aut in Palatium Aventinumque et regio- | |
| nem Transtiberinam dimittunt. Anio vetus citra quartum | 21.1.1 |
| miliarium infra novum, qui a <via> Latina in Lavicanam | |
| inter arcus traicit, et ipse piscinam habet. inde intra | 2.1 |
| secundum miliarium partem dat in specum qui vocatur | |
| Octavianum et pervenit in regionem viae Novae ad | |
| hortos Asinianos, unde per illum tractum distribuitur. | |
| rectus vero ductus secundum Spem veniens intra portam | 3.1 |
| Exquilinam in altos rivos per urbem diducitur. nec Virgo | 22.1.1 |
| nec Appia nec Alsietina conceptacula, id est piscinas, | |
| habent. arcus Virginis initium habent sub hortis Luculla- | 2.1 |
| nis, finiuntur in campo Martio secundum frontem Saepto- | |
| rum. rivos Appiae sub Caelio monte et Aventino actus | 3.1 |
| emergit, ut diximus, infra clivum Publicii. Alsietinae duc- | 4.1 |
| tus post naumachiam, cuius causa videtur esse factus, | |
| finitur. | |
| Quoniam auctoris cuiusque aquae et aetates, praeterea | 23.1.1 |
| origines et longitudines rivorum et ordinem librae per- | |
| secutus sum, non alieni autem modi mihi videtur, etiam | |
| singula subicere et ostendere quanta sit copia quae publi- | |
| cis privatisque non solum usibus et auxiliis verum etiam | 5 |
| voluptatibus sufficit, et per quot castella quibusque re- | |
| gionibus diducatur, quantum extra urbem, quantum in | |
| urbe, et ex eo quantum lacibus, quantum muneribus, | |
| quantum operibus publicis, quantum nomine Caesaris, | |
| quantum privatis usibus erogetur. sed rationis existimo, | 2.1 |
| priusquam nomina quinariarum centenariarumque et | |
| ceterum modulorum, per quos mensura constituta est, | |
| proferamus, et indicare quae sit eorum origo, quae vires | |
| et quid quaeque adpellatio significet, propositaque | 5 |
| regula, ad quam ratio eorum et initium conputatur, osten- | |
| dere qua ratione discrepantia invenerim et quam emen- | |
| dandi viam sim secutus. | |
| Aquarum moduli aut ad digitorum aut ad unciarum | 24.1.1 |
| mensuram instituti sunt: digiti in Campania et in pleris- | |
| que Italiae locis, unciae in Apuliae ci<vi>ta<ti>bus ob- | |
| servatur. est autem digitus, ut convenit, sextadecima | 2.1 |
| pars pedis, uncia duodecima. quemadmodum autem | 3.1 |
| inter unciam et digitum diversitas, ita et ipsius digiti | |
| simplex observatio non est. alius vocatur quadratus, alius | 4.1 |
| rotundus. quadratus tribus quartisdecumis suis rotundo | 5.1 |
| maior, rotundus tribus undecumis suis quadrato minor | |
| est, scilicet quia anguli deteruntur. postea modulus nec | 25.1.1 |
| ab uncia nec ab alterutro digitorum originem accipiens, | |
| inductus, ut quidam putant, ab Agrippa, ut alii, a plum- | |
| bariis per Vitruvium architectum, in usum urbis exclusis | |
| prioribus venit, adpellatus quinariae nomine. qui autem | 2.1 |
| Agrippam auctorem faciunt, dicunt, quod quinque antiqui | |
| moduli exiles et velut puncta, quibus olim aqua cum | |
| exigua esset dividebatur, in unam fistulam coacti sint; | |
| qui Vitruvium et plumbarios, ab eo quod plumbea lam- | 5 |
| mina plana quinque digitorum latitudinem habens cir- | |
| cumacta in rotundum hunc fistulae modulum efficiat. | |
| sed hoc incertum est, quoniam cum circumagitur, sicut | 3.1 |
| interiore parte adtrahitur, ita per illam, quae foras spec- | |
| tat, extenditur. maxime probabile est, quinariam dictam | 4.1 |
| a diametro quinque quadrantum, quae ratio in sequenti- | 5.1 |
| bus quoque modulis usque ad vicenariam durat, dia- | |
| metro per singulos adiectione singulorum quadrantum | |
| crescente: ut in senaria, quae sex quadrantes in diametro | |
| habet, et septenaria, quae septem, et deinceps simili | 5 |
| incremento usque ad vicenariam. omnis autem modulus | 26.1.1 |
| colligitur aut diametro aut perimetro aut areae mensura, | |
| ex quibus et capacitas adparet. differentiam unciae, | 2.1 |
| digiti quadrati et digiti rotundi, et ipsius quinariae ut | |
| facilius dinoscamus, utendum est substantia quinariae, | |
| qui modulus et certissimus et maxime receptus est. unciae | 3.1 |
| ergo modulus habet diametri digitum unum et trientem | |
| digiti; capit plus, quam qui<naria>, quinariae octava, hoc | |
| est sescuncia quinariae et scripulis tribus et bese scripuli. | 4.1 |
| digitus quadratus in longitudine et latitudine aequalis est. | 5.1 |
| digitus quadratus in rotundum redactus habet diametri | |
| digitum unum et digiti sescunciam sextu<la>m; capit qui- | |
| nariae dextantem. digitus rotundus habet diametri digi- | 6.1 |
| tum unum; capit quinariae septuncem semunciam sextu- | |
| lam. ceterum moduli, qui a quinaria oriuntur, duobus | 27.1.1 |
| generibus incrementum accipiunt. est unum, cum ipsa | 2.1 |
| multiplicatur, id est eodem lumine plures quinariae inclu- | |
| duntur, in quibus secundum adiectionem quinariarum | |
| amplitudo luminis crescit. est autem fere tunc in usu, | 3.1 |
| cum plures quinariae inpetratae, ne rivus saepius convul- | |
| neretur, una fistula excipiuntur in castellum, ex quo | |
| singuli suum modum recipiunt. alterum genus est, | 28.1.1 |
| quotiens non ad quinariarum necessitatem fistula incre- | |
| mentum capit, sed ad diametri sui mensuram, secundum | |
| quod et nomen accipit et capacitatem ampliat: ut puta | |
| quinaria, cum adiectus est ei ad diametrum quadrans, | 5 |
| senariam facit. nec iam in solidum capacitatem ampliat; | 2.1 |
| capit enim quinariam unam et quincuncem sicilicum | |
| <scripulum>. et deinceps eadem ratione quadrantibus | 3.1 |
| diametro adiectis, ut supra dictum est, crescunt septe- | |
| naria, octonaria usque ad vicenariam. subsequitur illa | 29.1.1 |
| ratio, quae constat ex numero digitorum quadratorum, | |
| qui area, id est lumine, cuiusque moduli contine<n>tur, | |
| a quibus et nomen fistulae accipiunt. nam quae habet | 2.1 |
| areae, id est luminis, in rotundum coactos digitos qua- | |
| dratos viginti quinque, vicenum quinum adpellatur: | |
| similiter tricenaria et deinceps per incrementum <V> | |
| digitorum quadratorum usque ad centenum vicenum. in | 30.1.1 |
| vicenaria fistula, quae in confinio utriusque rationis | |
| posita est, utraque ratio paene congruit. nam habet secun- | 2.1 |
| dum eam conputationem, quae in <an>tecedentibus mo- | |
| dulis servanda est, in diametro quadrantes viginti, cum | |
| diametri eiusdem digiti quinque sint; et secundum eorum | |
| modulorum rationem, qui sequuntur, aream habet digito- | 5 |
| rum quadratorum exiguo minus viginti. ratio fistularum | 31.1.1 |
| quinariarum usque ad centenum vicenum per omnes | |
| modulos ita se habet, ut ostendimus, et omni genere inita | |
| constat sibi. convenit et cum is modulis, qui in commen- | 2.1 |
| tariis invictissimi et piissimi principis positi et confirmati | |
| sunt. sive itaque ratio sive auctoritas sequenda est, utro- | 3.1 |
| que commentariorum moduli praevalent. sed aquarii cum | 4.1 |
| manifestae rationi <in> pluribus consentiant, in quattuor | |
| modulis novaverunt, duodenaria et vicenaria et cente- | |
| naria et cent<en>um vicenum. et duodenaria<e> quidem | 32.1.1 |
| nec magnus error nec usus frequens est. cuius diametro | 2.1 |
| adiecerunt digiti semunciam sicilicum, capacitati qui- | |
| nariae <quadrantem * * * > † et besem. <in> reliquis autem | 3.1 |
| tribus modulis plus deprenditur. vicenariam exiguiorem | 4.1 |
| faciunt diametro digiti semisse, capacitate quinariis tribus | |
| et semuncia. quo modulo plerumque erogatur. centenaria | 5,6.1 |
| autem et centenum vicenum, quibus adsidue accipiunt, | |
| non minuunt<ur> sed augentur. diametro enim cente- | 7.1 |
| nariae adiciunt digiti plus besem et semunciam, capa- | |
| citati quinarias decem besem semunciam [sicilicum]. cen- | 8.1 |
| tenum vicenum diametro adiciunt digitos tres septuncem | |
| semuncia<m> <sicilicum>, capacitati quinaria<s> sexaginta | |
| sex sextantem. ita dum aut vicenariae, qua subinde ero- | 33.1.1 |
| gant, detrahunt aut centenariae et centenum vicenum | |
| adiciunt, quibus semper accipiunt, intercipiuntur in cen- | |
| tenaria quinariae viginti septem, in centenum vicenum | |
| quinariae octoginta sex [uncia]. quod cum ratione adpro- | 2.1 |
| betur, re quoque ipsa manifestum est. nam pro vicenaria, | 3.1 |
| quam Caesar pro quinariis sedecim adsignat, non plus | |
| erogant quam tredecim, et ex centenaria quam amplia- | |
| verunt eque <centenum vicenum> certum est illos non | |
| erogare nisi ad artiorem numerum, quia Caesar secundum | 5 |
| suos commentarios, cum ex quaque centenaria explevit | |
| quinarias octoginta unam se<missem>, item ex centenum | |
| vicenum quinarias nonaginta octo, tamquam exhausto | |
| modulo desinit distribuere. in summa moduli sunt XX | 34.1.1 |
| quinque. omnes consentiunt et rationi et commentariis | 2.1 |
| exceptis his quattuor, quos aquarii novaverunt. omnia | 3.1 |
| autem, quae mensura continentur, certa et inmobilia con- | |
| gruere sibi debent; ita enim universitati ratio constabit. | |
| et quemadmodum verbi gratia sextarii ratio ad cyatos, | 4.1 |
| modii vero et ad sextarios et ad cyatos respondent: ita | |
| et quinariarum multiplicatio in amplioribus modulis | |
| servare consequentiae suae regulam debet. alioqui cum | 5.1 |
| in erogatorio modulo minus invenitur, in acceptorio plus, | |
| adparet non errorem esse sed fraudem. | |
| Meminerimus omnem aquam, quotiens ex <altiore loc>o | 35.1.1 |
| venit et intra breve spatium in castellum cadit, non tan- | |
| tum respondere modulo suo sed etiam exuberare; quotiens | |
| vero ex humiliore, id est minore pressura, longius ducatur, | |
| segnitia ductus modum quoque deperdere; <e>t ideo | 5 |
| secundum hanc rationem aut oneranda esse erogatione | |
| aut relevanda. | |
| Sed et <calicis> positio habet momentum. in rectum et | 36.1,2.1 |
| ad libram conlocatus modum servat, ad cursum aquae | |
| obpositus et devexus, id est ad haustum pronior, | |
| amplius rapit, ad latus praetereuntis aquae conversus et | |
| supinus, segniter et exiguum sumit. est autem calix | 3.1 |
| modulus aeneus, qui rivo vel castello inditur; huic | |
| fistulae adplicantur. longitudo eius habere debet digitos | 4.1 |
| non minus duodecim, lumine, id est capacitate, quanta | |
| imperata fuerit. excogitatus videtur, quoniam rigor aeris | 5.1 |
| difficilior ad flexum non temere potest laxari vel coartari. | |
| Formulas modulorum qui sunt omnes viginti et quinque | 37.1.1 |
| subiec[t]i, quamvis in usu quindecim tantum frequentes | |
| sint, derectas ad rationem de qua locuti sumus, emendatis | |
| quattuor, quos aquarii novaverant. secundum quod et | 2.1 |
| fistulae omnes, quae opus facient, derigi debent aut, si | |
| haec fistulae manebunt, ad quinarias quot capient con- | |
| putari. qui non sint in usu moduli, in ipsis est adno- | 3.1 |
| tatum. | |
| [et diametri trientem digitum dici quam qui quinariae | 38.1.1 |
| sescuncia et scripulis tribus et bese scripuli. digitus | |
| quadratus in longitudine et latitudine aequalis est. digitus | 2.1 |
| quadratus in rotundum redactus habet diametri digitum | 3.1 |
| unum et digiti sescunciam; capit quinariae dextantem | 4.1 |
| digitus rotundus habet diametri digitum unum; capit | |
| quinariae septuncem et semunciam sextam.] | |
| Fistula quinaria: | 39.1.1 |
| diametri digitum unum <#¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰, | |
| perimetri> digitos tres S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ III, | |
| capit quinaria<m> una<m>. | |
| Fistula <senaria>: | 40.1.1 |
| diametri digitum unum semis, | |
| perimetri digitos IIII S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ II, | |
| capit quinariam unam #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ <VII>. | |
| Fistula septenaria: | 41.1.1 |
| diametri digitum I S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰, | |
| perimetri digitos V S, | |
| capit quinariam I <S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶>; | |
| in usu non est. | 5 |
| Fistula octonaria: | 42.1.1 |
| diametri digitos duos, | |
| perimetri digitos sex <#¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ X>, | |
| capit quinarias II S #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ quinque. | |
| Fistula denaria: | 43.1.1 |
| diametri digitos duos et semis, | |
| perimetri digitos septem S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ VII, | |
| capit quinarias IIII. | |
| Fistula duodenaria: | 44.1.1 |
| diametri digitos <III, | |
| perimetri digitos> VI<III> #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ <III>, | |
| capit quinarias quinque S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ <III>; | |
| in usu non est. | 5 |
| [alia] apud aquarios habebat diametri digitos III #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ VI, | 2.1 |
| capacitatis quinarias sex. | |
| Fistula quinum denum: | 45.1.1 |
| diametri digitos III S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰, | |
| perimetri digitos XI S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ X, | |
| [alia] capit quinarias novem. | |
| Fistula vicenaria: | 46.1.1 |
| diametri digitos quinque, | |
| perimetri digitos XV S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ II, | |
| capit quinarias sedecim. | |
| apud aquarios habebat diametri digitos IIII S, | 2.1 |
| capacitatis quinarias <duodec>im <S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶>. | |
| Fistula vicenum quinum: | 47.1.1 |
| diametri digitos quinque S #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ V, | |
| perimetri digitos decem et septem S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ VI, | |
| capit quinarias XX #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ VIIII; | |
| in usu non est. | 5 |
| Fistula tricenaria: | 48.1.1 |
| diametri <digitos> sex #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ IIII, | |
| perimetri digitos decem et novem #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰, | |
| capit quinarias viginti quattuor #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ quinque. | |
| Fistula tricenum quinum: | 49.1.1 |
| diametri digitos sex S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ II, | |
| perimetri digitos <XX> S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ V, | |
| capit quinarias XX<VIII S #¹¹¹⁴ III>; | |
| in usu non est. | 5 |
| Fistula quadragenaria: | 50.1.1 |
| diametri digitos septem #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ III, | |
| perimetri digitos XXII #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰, | |
| capit quinarias XXXII S #¹¹¹⁰. | |
| Fistula quadragenum quinum: | 51.1.1 |
| diametri digitos septem S #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ octo, | |
| perimetri digitos XXIII S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ <X>, | |
| capit quinarias XXXVI S #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ octo; | |
| in usu non est. | 5 |
| Fistula quinquagenaria: | 52.1.1 |
| diametri digitos septem S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ quinque, | |
| perimetri digitos XXV #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ VIIII, | |
| capit quinarias XL S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ V. | |
| Fistula quinquagenum quinum: | 53.1.1 |
| diametri digitos octo #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ decem, | |
| perimetri digitos XXVI #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶, | |
| capit quinarias XLIIII S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ II; | |
| in usu non est. | 5 |
| Fistula sexagenaria: | 54.1.1 |
| diametri digitos octo S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ novem, | |
| perimetri digitos XXVII #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶, | |
| capit quinarias XL octo S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ XI. | |
| Fistula sexagenum quinum: | 55.1.1 |
| diametri digitos novem #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ III, | |
| perimetri <digitos> XX octo S #¹¹¹⁰, | |
| capit quinarias quinquaginta duo S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ octo; | |
| in usu non est. | 5 |
| Fistula septuagenaria: | 56.1.1 |
| diametri digitos novem #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ sex, | |
| perimetri digitos XXIX S #¹¹⁰⁹, | |
| capit quinarias LVII #¹¹¹⁴ V. | |
| Fistula septuagenum quinum: | 57.1.1 |
| diametri digitos novem S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ sex, | |
| perimetri digitos XXX S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶, | |
| capit quinarias LXI #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ II; | |
| in usu non est. | 5 |
| Fistula octogenaria: | 58.1.1 |
| diametri digitos decem #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ II, | |
| perimetri digitos XXXI S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶, | |
| capit quinarias LXV #¹¹⁰⁹. | |
| Fistula octogenum quinum: | 59.1.1 |
| diametri digitos decem #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ septem, | |
| perimetri digitos XXXII S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ VI, | |
| <capit quinarias LXVIIII #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ VIII>; | |
| in usu non est. | 5 |
| Fistula nonagenaria: | 60.1.1 |
| diametri digitos decem S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ X, | |
| perimetri digitos triginta tres S #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ III, | |
| capit quinarias septuaginta tres #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ V. | |
| Fistula nonagenum quinum: | 61.1.1 |
| diametri digitos X S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ XI, | |
| perimetri digitos <XXX>IIII S #¹¹³⁶ <#¹¹¹⁴ V>, | |
| capit quinarias LXXVII #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ II; | |
| in usu non est. | 5 |
| Fistula centenaria: | 62.1.1 |
| diametri digitos XI #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ VIIII, | |
| perimetri digitos XXXV #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶, | |
| capit quinarias octoginta unam #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹¹⁴ X. | |
| apud aquarios habebat diametri digitos XII, | 2.1 |
| capacitatis quinarias nonaginta II #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ #¹¹¹⁴ <X>. | |
| Fistula centenum vicenum: | 63.1.1 |
| diametri digitos duodecim #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁴ VII, | |
| perimetri digitos XXXVIII S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹, | |
| capit quinarias LXXXXVII S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰. | |
| apud aquarios habebat diametri digitos XVI, | 2.1 |
| capacitatis quinarias centum sexaginta tres S <#¹¹⁰⁹> #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰, | |
| qui modus duarum centenariarum est. | |
| Persecutus ea quae de modulis dici fuit necessarium | 64.1.1 |
| nunc ponam, quem [ad] modum quaeque aqua, ut princi- | |
| pum commentariis conprehensum est, usque ad nostram | |
| curam habere visa sit quantumque erogaverit; deinde | |
| quem ipsi scrupulosa inquisitione praeeunte providentia | 5 |
| optimi diligentissimique principis Nervae invenerimus. | |
| fuerunt ergo in commentariis in universo quinariarum | 2.1 |
| decem duo milia septingentae quinquaginta quinque, in | |
| erogatione decem quattuor milia decem et octo: plus | |
| in distributione quam <in> accepto conputabatur qui- | |
| nariis mille ducentis sexaginta tribus. huius rei admiratio, | 3.1 |
| cum praecipuum officii opus in exploranda fide aquarum | |
| atque copia crederem, non mediocriter me convertit ad | |
| scrutandum, quemadmodum amplius erogaretur, quam | |
| in patrimonio, ut ita dicam, esset. ante omnia itaque | 4.1 |
| capita ductuum metiri adgressus sum, sed longe, id est | |
| circiter quinariis decem milibus, ampliorem quam in | |
| commentariis modum inveni, ut per singulas demon- | |
| strabo. | 5 |
| Appiae in commentariis adscriptus est modus quina- | 65.1.1 |
| riarum octingentarum <quadraginta> unius. cuius aquae | 2.1 |
| caput inveniri mensura non potuit, quoniam ex duobus | |
| rivis constat. ad Gemellos tamen, qui locus est infra | 3.1 |
| Spem veterem, ubi iungitur cum ramo Augustae, inveni | |
| altitudinem aquae pedum quinque, latitudinem pedis | |
| unius dodrantis: fiunt areae pedes octo dodrans: centena- | |
| riae viginti duae et quadragenaria, quae efficiunt quinarias | 5 |
| mille octingentas viginti quinque: amplius, quam com- | |
| mentarii habent, quinariis nongentis octoginta quattuor. | |
| erogabat quinarias septingentas quattuor: minus, quam | 4.1 |
| in commentariis adscribitur, quinariis centum triginta | |
| septem: et adhuc minus, quam ad Gemellos mensura | |
| respondet, quinariis mille centum viginti una. intercidit | 5.1 |
| tamen aliquantum e ductus vitio, qui quom sit depres- | |
| sio<r>, non facile manationes ostendit, quas esse ex eo | |
| adparet quod in plerisque urbis partibus prolata aqua | |
| observatur, id quod ex ea manat. sed et quasdam fistulas | 6.1 |
| intra urbem inlicitas deprehendimus. extra urbem autem | 7.1 |
| propter pressuram librae, quom sit infra terram ad caput | |
| pedibus quinquaginta, nullam accipit iniuriam. | |
| Anioni veteri adscriptus est in commentariis modus | 66.1.1 |
| quinariarum mille quingentarum quadraginta unius. ad | 2.1 |
| caput inveni quattuor milia trecentas nonaginta octo | |
| praeter eum modum qui in proprium ductum Tiburtium | |
| derivatur: amplius, quam in commentariis est, quinariis | |
| duobus milibus octingentis quinquaginta septem. eroga- | 3.1 |
| <ba>ntur antequam ad piscinam veniret quinariae ducentae | |
| sexaginta duae. modus in piscina, qui per mensuras posi- | 4.1 |
| tas initur, efficit quinariarum duo milia trecentas sexa- | |
| ginta duas. intercidebant ergo inter caput et piscinam | 5.1 |
| quinariae mille septingentae septuaginta quattuor. eroga- | 6.1 |
| bat post piscinam quinarias mille trecentas quadraginta | |
| octo: amplius, quam in commentariis conceptionis modum | |
| significari diximus, quinariis sexaginta novem: minus, | |
| quam recipi in ductum post piscinam posuimus, quinariis | 5 |
| mille decem quattuor. summa quae inter caput et pisci- | 7.1 |
| nam et post piscinam intercidebat: quinariae duo milia | |
| septingentae octoginta octo, quod errore mensurae fieri | |
| suspicarer, nisi invenissem ubi averterentur. | |
| Marciae in commentariis adscriptus est modus quina- | 67.1.1 |
| riarum duum milium centum sexaginta duarum. ad caput | 2.1 |
| mensus inveni quinarias quattuor milia sexcentas nona- | |
| ginta: amplius, quam in commentariis est, quinariis du- | |
| obus milibus quingentis viginti octo. erogabantur ante- | 3.1 |
| quam ad piscinam perveniret quinariae nonaginta quinque, | |
| et dabantur in adiutorium Tepulae quinariae nonaginta | |
| duae, item Anioni quinariae centum sexaginta quattuor. | |
| summa quae erogabatur ante piscinam: quinariae tre- | 4.1 |
| centae quinquaginta una. modus qui in piscina mensuris | 5.1 |
| positis initur cum eo quod citra piscina<m> ductus eodem | |
| canali in arcu<s> excipitur, efficit quinarias duo milia | |
| nongentas quadraginta quattuor. summa quae aut ero- | 6.1 |
| gatur ante piscinam aut in arcus recipitur: quinariarum | |
| tria milia ducentae nonaginta quinque: amplius, quam | |
| in conceptis commentariorum positum est, quinariis mille | |
| centum triginta tribus: minus, quam mensurae ad caput | 5 |
| actae efficiunt, quinariis mille trecentis nonaginta quin- | |
| que. erogabat post piscinam quinarias mille octingentas | 7.1 |
| quadraginta: minus, quam in commentariis conceptionis | |
| <modum> significari diximus, quinariis ducentis viginti | |
| septem: minus, quam ex piscina in arcus recipiuntur, | |
| sunt quinariae mille centum quattuor. summa utraque | 8.1 |
| quae intercidebat aut inter caput et piscinam aut post | |
| piscinam: quinariarum duo milia ID, quas sicut in ceteris | |
| pluribus locis intercipi deprehendimus. non enim eas | 9.1 |
| cessare manifestum est et ex hoc <et ex> eo quod <ad> | |
| caput praeter eam mensuram, quam conprehendisse nos | |
| capacitate ductus posuimus, effunduntur amplius trecen- | |
| tae quinariae. | 5 |
| Tepulae in commentariis adscriptus est modus qui- | 68.1.1 |
| nariarum quadringentarum. huius aquae fontes nulli sunt: | 2.1 |
| venis quibusdam constabat, quae interceptae sunt in | |
| Iulia. caput ergo eius observandum est a piscina Iuliae. | 3.1 |
| ex ea enim primum accipit quinarias centum nonaginta, | 4.1 |
| deinde statim ex Marcia quinarias nonaginta duas, prae- | |
| terea ex Anione novo ad hortos Epaphroditianos quina- | |
| rias centum sexaginta tres. fiunt omnes quinariae quadrin- | 5.1 |
| gentae quadraginta quinque: amplius, quam in commen- | |
| tariis, quinariis quadraginta quinque, quae in erogatione | |
| conparent. | |
| Iuliae in commentariis adscriptus est modus quina- | 69.1.1 |
| riarum sexcentarum quadraginta novem. ad caput men- | 2.1 |
| sura iniri non potuit, quoniam ex pluribus adquisitionibus | |
| constat, sed <ad> sextum ab urbe miliarium universa in | |
| piscinam recipitur, ubi modus eius manifestis mensuris | |
| efficit quinarias mille ducentas sex: amplius, quam in | 5 |
| commentariis, quinariis quingentis quinquaginta septem. | |
| praeterea accipit prope urbem post hortos Pallantianos | 3.1 |
| ex Claudia quinarias centum sexaginta duas. est omne | 4.1 |
| Iuliae in acceptis: quinariae mille trecentae sexaginta | |
| octo. ex eo dat in Tepulam quinarias centum nonaginta, | 5.1 |
| erogat suo nomine octingentas tres. fiunt quas erogat | 6.1 |
| quinariae nongentae nonaginta tres: amplius, quam in | |
| commentariis habet, quinariis trecentis quadraginta | |
| quattuor: minus, quam in piscina habere posuimus, du- | |
| centis decem tribus, quas ipsas apud eos, qui sine bene- | 5 |
| ficiis principis usurpabant, deprehendimus. | |
| Virgini in commentariis adscriptus est modus quina- | 70.1.1 |
| riarum sexcentarum quinquaginta duarum. huius men- | 2.1 |
| suram ad caput inveniri non potuit, quoniam ex pluribus | |
| adquisitionibus constat et lenior rivo<m> intrat. prope | 3.1 |
| urbem tamen ad miliarium septimum in agro qui nunc | |
| est Ceionii Commodi, ubi velociorem iam cursum habet, | |
| mensuram egi quae efficit quinariarum duo milia quin- | |
| gentas quattuor: amplius, quam in commentariis, qui- | 5 |
| nariis mille octingentis quinquaginta duabus. adprobatio | 4.1 |
| nostra expeditissima est; erogat enim omnes quas | |
| mensura deprendimus, id est duo milia quingentas | |
| quattuor. | |
| Alsietinae conceptionis modus nec in commentariis | 71.1.1 |
| adscriptus est nec in re praesenti certus inveniri potuit, | |
| cum ex lacu Alsietino et deinde circa Careias ex <S>aba- | |
| tino <tantum accipiat> quantum aquarii tempera- | |
| verunt. Alsietina erogat quinarias trecentas nonaginta | 2.1 |
| duas. | |
| Claudia abundantior aliis maxime iniuriae exposita est. | 72.1.1 |
| in commentariis habet non plus quinariis duobus milibus | 2.1 |
| octingentis quinquaginta quinque, cum ad caput invene- | |
| rim quinariarum quattuor milia sexcenta<s> septem: | |
| amplius, quam in commentariis, mille septingentis quin- | |
| quaginta duabus. adeo autem nostra certior est mensura, | 3.1 |
| ut ad septimum ab urbe miliarium in piscina, ubi indu- | |
| bitatae mensurae sunt, inveniamus quinarias tria milia | |
| trecenta<s> decem duas: plus, quam in commentariis, | |
| quadringentis quinquaginta septem, quamvis et ex bene- | 5 |
| ficiis ante piscinam eroget et plurimum subtrahi depre- | |
| henderimus ideoque minus inveniatur, quam re vera esse | |
| debeat, quinariis mille ducentis nonaginta quinque. [et] | |
| circa erogationem autem fraus adparet, quae neque ad | 4.1 |
| commentariorum fidem neque ad eas quas ad caput egi- | |
| mus mensuras, neque ad illas saltem, <quae> ad piscinam | |
| post tot iniurias <factae> sunt, convenit. sola<e> enim | 5.1 |
| quinariae mille septingentae quinquaginta erogantur: | |
| minus, quam commentariorum ratio dat, quinariis mille | |
| centum quinque: minus autem, quam mensurae ad caput | |
| factae demonstraverunt, quinariis duobus milibus octin- | 5 |
| gentis quinquaginta septem: minus etiam, quam in | |
| piscina invenitur, quinariis mille quingentis sexaginta | |
| duabus. ideoque cum sincera in urbem proprio rivo per- | 6.1 |
| veniret, in urbe miscebatur cum Anione novo, ut con- | |
| fusione facta et conceptio earum et erogatio esset obscu- | |
| rior. quod si qui forte me adquisitionum mensuris blan- | 7.1 |
| diri putant, admonendi sunt adeo Curtium et Caerulum | |
| fontes aquae Claudiae sufficere ad praestandas ductui | |
| suo quinarias quas significavi quattuor milia sexcenta<s> | |
| septem, ut praeterea mille sexcentae effundantur. nec | 8.1 |
| eo infitias quin ea quae superfluunt non sint proprie | |
| horum fontium; capiuntur enim ex Augusta, quam in- | |
| ventam in Marciae supplementum, dum illa non indiget, | |
| adiecimus fontibus Claudiae, quamvis ne huius quidem | 5 |
| ductus omnem aquam recipiat. | |
| Anio novus in commentariis habere ponebatur quina- | 73.1.1 |
| rias tria milia ducentas sexaginta tres. mensus ad caput | 2.1 |
| repperi quinarias quattuor milia septingentas triginta | |
| octo: amplius, quam in conceptis commentariorum est, | |
| quinariis mille quadringentis septuaginta quinque. qua- | 3.1 |
| rum adquisitionum non avide me amplecti quo alio mo- | |
| do manifestius probem, quam quod in erogatione ipsorum | |
| commentariorum maior pars earum continetur? erogantur | 4.1 |
| enim quinariarum quattuor milia ducentae undecim, | |
| <cum>alioquin in eisdem commentariis inveniatur concep- | |
| tio non amplius quam trium milium ducentarum sexa- | |
| ginta trium. praeterea intercipi non tantum quingentas | 5.1 |
| viginti septem, quae inter mensuras nostras et erogatio- | |
| nem intersunt, <sed> longe ampliorem modum deprendi. | |
| ex quo adparet etiam exuberare conprehensam a nobis | 6.1 |
| mensuram, cuius rei ratio est, quod vis aquae rapacior, ut | |
| ex largo et celeri flumine excepta, velocitate ipsa ampliat | |
| modum. | |
| Non dubito aliquos adnotaturos, quod longe maior | 74.1.1 |
| copia actis mensuris inventa sit, quam erat in commen- | |
| tariis principum. cuius rei causa est error eorum, qui ab | 2.1 |
| initio parum diligenter uniuscuiusque fecerunt aestima- | |
| tionem. ac ne metu aestatis aut siccitatum in tantum a | 3.1 |
| veritate eos recessisse credam, obstat illud quod ips<e | |
| actis> mensuris Iulio mense hanc uniuscuiusque copiam, | |
| quae supra scripta est, tota deinceps aestate durantem | |
| exploravi. quaecumque tamen est causa quae praecedit, | 4.1 |
| illud utique detegitur, decem milia quinariarum inter- | |
| cidisse, dum beneficia sua principes secundum modum | |
| <in> commentariis adscriptum temperant. sequens di- | 75.1.1 |
| versitas est quod alius modus concipitur ad capita, alius | |
| nec exiguo minor in piscinis, minimus deinde distribu- | |
| tione continetur. cuius rei causa est fraus aquariorum, | 2.1 |
| quos aquas ex ductibus publicis in privatorum usus deri- | |
| vare deprehendimus. sed et plerique possessorum, [e] | 3.1 |
| quorum agris aqua circumducitur, [unde] formas rivo- | |
| rum perforant, unde fit ut ductus publici hominibus pri- | |
| vatis vel ad hortorum <usum> itinera suspendant. ac de | 76.1.1 |
| vitiis eiusmodi nec plura nec melius dici possunt, quam a | |
| Caelio Rufo dicta sunt in ea contione, cui titulus est "de | |
| aquis". quae nunc nos omnia simili licentia usurpata | 2.1 |
| utinam non per offensas probaremus: inriguos agros, | |
| tabernas, cenacula etiam, corruptelas denique omnes | |
| perpetius salientibus instructas invenimus. nam quod | 3.1 |
| falsis titulis aliae pro aliis aquae erogabantur, etiam sunt | |
| leviora ceteris vitia. inter ea tamen, quae emendationem | 4.1 |
| videbantur exigere, numerandum est, quod fere circa | |
| montem Caelium et Aventinum accidit. qui colles, prius- | 5.1 |
| quam Claudia perduceretur, utebantur Marcia et Iulia. | |
| sed postquam Nero imperator Claudiam opere arcuato | 6.1 |
| altius exceptam usque ad templum divi Claudii perduxit, | |
| ut inde distribueretur, priores non ampliatae sed omissae | |
| sunt. nulla enim castella adiecit, sed isdem usus est, quo- | 7.1 |
| rum quamvis mutata aqua vetus adpellatio mansit. | |
| Satis iam de modo cuiusque et velut nova quadam | 77.1.1 |
| adquisitione aquarum et fraudibus et vitiis quae circa | |
| ea erant dictum est. superest ut erogationem, quam con- | 2.1 |
| fertam et, ut sic dicam, in massa invenimus, immo etiam | |
| falsis nominibus positam, per nomina aquarum, uti quae- | |
| que se habet, et per regiones urbis digeramus. cuius | 3.1 |
| conprehensionem scio non ieiunam tantum sed etiam | |
| perplexam videri posse. ponemus tamen quam brevissime, | 4.1 |
| ne quid velut formulae officii desit. iis quibus sufficiet | 5.1 |
| cognovisse summa, licebit transire leviora. | |
| Fit ergo distributio quinariarum quattuordecim milium | 78.1.1 |
| decem et octo, ita ut quinariae DCCLXXI, quae ex qui- | |
| busdam aquis in adiutorium aliarum dantur et bis in | |
| speciem erogationis cadunt, semel in conputationem | |
| veniant. | 5 |
| ex his dividuntur extra urbem quinariae quattuor milia | 2.1 |
| sexaginta tres: | |
| ex quibus nomine Caesaris quinariae mille septingentae | |
| decem et octo, | |
| privatis quinariae ∞ ∞ CCCXXXXV. | 5 |
| reliquae intra urbem <novem> milia nongentae quinqua- | 3.1 |
| ginta quinque distribuebantur in castella ducenta quadra- | |
| ginta septem: | |
| <ex> quibus erogabantur sub nomine Caesaris quinariae | |
| mille septingentae septem semis, | 5 |
| privatis quinariae tria milia octingentae quadraginta | |
| septem, | |
| usibus publicis quinariae quattuor milia quadringentae | |
| una: | |
| ex eo castris duo<devig>inti <qui>nariae ducenta<e> | 10 |
| septuaginta novem, | |
| operibus publicis LXX<XX> quinque quinariae ∞ ∞ CCCI, | |
| muneribus triginta novem quinariae CCCLXXXVI, | |
| lacibus quingentis nonaginta uni quinariae ∞ trecenta<e> | |
| triginta quinque. | 15 |
| sed et haec ipsa dispensatio per nomina aquarum et re- | 4.1 |
| giones urbis partienda est. | |
| Ex quinariis ergo quattuordecim milibus decem et | 79.1.1 |
| octo, quam summam erogationibus omnium aquarum | |
| seposuimus, dantur nomine Appiae extra urbem qui- | |
| nariae tantummodo quinque, quoniam humilior <ori>tur | |
| etiam <p>etitoribus. | 5 |
| reliquae quinariae sescentae nonaginta novem intra | 2.1 |
| urbem dividebantur per regiones secundam IIX VIIII | |
| XI XII XIII XIIII in castella viginti: | |
| ex quibus nomine Caesaris quinariae centum quinqua- | |
| ginta una, | 5 |
| privatis quinariae centum nonaginta quattuor, | |
| <usibus> publicis quinariae trecenta<e> quinquaginta | |
| quattuor: | |
| ex eo castris I quinariae quattuor, | |
| operibus publicis quattuordecim quinariae centum viginti | 10 |
| tres, | |
| muneri uni quinariae duo, | |
| lacibus nonaginta duo quinariae ducentae viginti sex. | |
| Anionis veteris erogabantur extra urbem | 80.1.1 |
| nomine Caesaris quinariae centum sexaginta novem, | |
| privatis quinariae CCCCIIII. | |
| reliquae quinariae mille quingentae octo semis intra urbem | 2.1 |
| dividebantur per regiones primam III IIII V VI VII VIII | |
| VIIII XII XIIII in castella triginta quinque: | |
| ex quibus nomine Caesaris quinariae sexaginta IV S, | |
| privatis quinariae CCCCXC, | 5 |
| <usibus> publicis quinariae quingentae LII: | |
| ex eo castris unis quinariae quinquaginta, | |
| operibus publicis XIX quinariae centum nonaginta sex, | |
| muneribus novem quinariae octoginta octo, | |
| lacibus nonaginta quattuor quinariae ducentae decem et | 10 |
| octo. | |
| Marciae erogabantur extra urbem | 81.1.1 |
| nomine Caesaris quinariae CCLXIS. | |
| reliquae quinariae mille quadringentae septuaginta duae | 2.1 |
| intra urbem dividebantur per regiones primam tertiam | |
| quartam V VI VII VIII VIIII X XIIII in castella quin- | |
| quaginta unum: | |
| ex quibus nomine Caesaris quinariae CXVI, | 5 |
| privatis quinariae quingentae quadraginta tres, | |
| <usibus publicis quinariae XDI: | |
| ex eo> castris IIII quinariae XLIIS, | |
| operibus publicis quindecim quinariae XLI, | |
| muneribus XII quinariae CIIII, | 10 |
| lacibus CXIII quinariae CCLVI. | |
| Tepulae erogabantur extra urbem | 82.1.1 |
| nomine Caesaris quinariae LVIII, | |
| privatis quinariae quinquaginta sex, | |
| reliquae quinariae CCCXXXI intra urbem dividebantur | 2.1 |
| per regiones quartam V VI VII in castella XIIII: | |
| ex quibus nomine Caesaris quinariae XXXIIII, | |
| privatis quinariae CCXXXVII, | |
| usibus publicis quinariae quinquaginta: | 5 |
| ex eo castris I quinariae duodecim, | |
| operibus publicis III quinariae septem, | |
| lacibus XIII quinariae XXXII. | |
| Iulia fluebat extra urbem | 83.1.1 |
| nomine Caesaris quinariis LXXX quinque, | |
| privatis quinariis CXXI. | |
| reliquae quinariae quingentae quadraginta octo intra | 2.1 |
| urbem dividebantur per regiones secundam III V VI | |
| VIII X XII in castella decem et septem: | |
| ex quibus nomine Caesaris quinariae decem et octo, | |
| <privatis quinariae CLXXXXVI>, | 5 |
| usibus publicis quinariae CCCLXXXIII: | |
| ex eo castris <II> quinariae sexaginta novem, | |
| operibus publicis <XI> quinariae CXXCI, | |
| muneribus <III> quinariae sexaginta septem, | |
| lacibus viginti octo quinariae sexaginta quinque. | 10 |
| Virginis nomine exibant extra urbem quinariae ducen- | 84.1.1 |
| tae. reliquae quinariae duo milia trecentae quattuor intra | 2.1 |
| urbem dividebantur per regiones septimam nonam quar- | |
| ta<m> decimam in castella decem et octo: | |
| ex quibus nomine Caesaris quinariae quingentae novem, | |
| privatis quinariae CCCXXXVIII, | 5 |
| usibus publicis <quinariae> ∞ C<D>LVII: | |
| ex eo muneribus II quinariae XXVI, | |
| lacibus viginti quinque quinariae quinquaginta una, | |
| operibus publicis sedecim quinariae ∞ CCCLXXX. in qui- | 3.1 |
| bus per se euripo, cui ipsa nomen dedit, quinariae CCCCLX. | |
| Alsietinae quinariae trecenta<e> nonaginta duo. haec | 85.1.1 |
| tota extra urbem consumitur, | |
| nomine Caesaris quinariae CC quinquaginta quattuor, | |
| privatis quinariae centum triginta octo. | |
| Claudia et Anio novus extra urbem proprio quaeque | 86.1.1 |
| rivo erogabantur, intra urbem confundebantur. | |
| et Claudia quidem extra urbem dabat | 2.1 |
| nomine Caesaris quinarias CCXLVI, | |
| privatis quinarias CCCCXXX novem; | |
| Anio novus nomine Caesaris quinarias septingentas vi- | |
| ginti octo. reliquae utriusque quinariae tria milia quadrin- | 3.1 |
| gentae nonaginta octo intra urbem dividebantur per | |
| regiones urbis XIIII in castella nonaginta duo: | |
| ex quibus nomine Caesaris quinariae octingentae XVI, | |
| privatis quinariae ∞ <D> sexaginta septem, | 5 |
| usibus publicis quinariae ∞ <C>XV: | |
| ex eo castris novem quinariae centum quadraginta novem, | |
| operibus publicis decem et octo quinariae CCCLXXIIII, | |
| muneribus XII quinariae centum septem, | |
| lacibus <C>C viginti sex quinariae CCCCXXCV. | 10 |
| Haec copia aquarum ad Nervam imperatorem usque | 87.1.1 |
| conputata ad hunc modum discribebatur. nunc providen- | 2.1 |
| tia diligentissimi principis quicquid aut fraudibus aqua- | |
| riorum intercapiebatur aut inertia pervertebat<ur>, quasi | |
| nova inventione fontium adcrevit. ac prope duplicata | 3.1 |
| ubertas est et tam sedula deinde partitione distributa, | |
| ut regionibus quibus singulae serviebant aquae plures | |
| darentur, tamquam Caelio et Aventino in quos sola Clau- | |
| dia per arcus Neronianos ducebatur, quo fiebat ut, quo- | 5 |
| tiens refectio aliqua intervenisset, celeberrimi colles siti- | |
| rent. quibus nunc plures aquae, et in primis Marcia | 4.1 |
| reddita ampliore opere a S<p>e in Aventinum usque | |
| perducitur. atque etiam omni parte urbis lacus tam novi | 5.1 |
| quam veteres plerique binos salientes diversarum aqua- | |
| rum acceperunt, ut si casus alterutram inpedisset, altera | |
| sufficiente non destitueretur usus. sentit hanc curam | 88.1.1 |
| imperatoris piissimi Nervae principis sui regina et domina | |
| orbis in dies, quae terrarum dea consistit, cui par nihil | |
| et nihil secundum, et magis sentiet salubritas eiusdem | |
| aeternae urbis aucto castellorum, operum, munerum et | 5 |
| lacuum numero. nec minus ad privatos commodum ex | 2.1 |
| incremento beneficiorum eius diffunditur; illi quoque, qui | |
| timidi inlicitam aquam ducebant, securi nunc ex bene- | |
| ficiis fruuntur. ne pereuntes quidem aquae otiosae sunt: | 3.1 |
| ablatae causae gravioris caeli, munda viarum facies, | |
| purior spiritus, quique apud veteres se<mper> urbi infa- | |
| mis aer fuit est remotus. non praeterit me, deberi operi | 4.1 |
| novae erogationis ordinationem; sed haec cum incremento | |
| adiuncserimus, intelligi oportet, non esse ea ponenda nisi | |
| consummata fuerint. quid quod ne<c> hoc diligentiae | 89.1.1 |
| principis, quam exactissimam civibus suis praestat, suffi- | |
| cit, parum praesidii<s> ac voluptatibus nostris contulisse | |
| sese credentis, quod tantam copiam adiecit, nisi eam | |
| ipsa<m> sinceriorem iocundioremque faciat? operae pre- | 2.1 |
| tium est ire per singula, per quae ille occurrendo vitiis | |
| quarundam universis adiecit utilitatem. etenim quando | 3.1 |
| civitas nostra, cum vel exigui imbres supervenerant, non | |
| turbulentas limosasque aquas habuit? nec quia haec | 4.1 |
| universis ab origine natura est, aut quia istud incommo- | |
| dum sentire debea<n>t quae capiuntur ex fontibus, in | |
| primis Marcia et Claudia ac reliquae, quarum splendor a | |
| capite integer nihil aut minimum pluvia inquinatur si | 5 |
| p<l>utea extructa et obiecta sint. duae Aniensis minus | 90.1.1 |
| permanent limpidae, nam sumuntur ex flumine ac saepe | |
| etiam sereno turbantur, quoniam Anio quamvis purissimo | |
| defluens lacu mob<i>libus tamen cedentibus ripis aufert | |
| aliquid quo turbetur, priusquam deveniat in rivos. quod | 2.1 |
| incommodum non solum hibernis ac vernis, sed etiam | |
| aestivis imbribus sentit, quo tempore [exiit] gratior aqua- | |
| rum sinceritas exigitur. et alter quidem ex his, id est Anio | 91.1.1 |
| vetus, cum plerisque libra sit inferior, incommodum intra | |
| se tenet. novus autem Anio vitiabat ceteras; nam cum | 2.1 |
| editissimus veniat et in primis abundans, defectioni | |
| aliarum succurrit. inperitia vero aquariorum deducentium | 3.1 |
| in alienos eum specus frequentius, quam explemento | |
| opus erat, etiam sufficientes aquas inquinabat, maxime | |
| Claudiam quae per multa milia passuum proprio ducta | |
| rivo, Romae demum cum Anione permixta in hoc tempus | 5 |
| perdebat proprietatem. adeoque †obvenientibus non | 4.1 |
| succurrebatur, ut pleraeque accerserentur per impruden- | |
| tiam non uti[n] dignum erat aquas partientium. Marciam | 5.1 |
| ipsam frigore et splendore gratissimam balneis ac fulloni- | |
| bus et relatu quoque foedis ministeriis deprehendimus | |
| servientem. omnes ergo discerni placuit, tum singulas | 92.1.1 |
| ita ordinari ut in primis Marcia potui tota serviret et | |
| deinceps reliquae secundum suam quaeque qualitatem | |
| aptis usibus adsignarentur, sic ut Anio vetus pluribus ex | |
| causis, quo inferior excipitur, minus salubris in hortorum | 5 |
| rigationem atque in ipsius urbis sordidiora exiret ministe- | |
| ria. nec satis fuit principi nostro ceterarum restituisse | 93.1.1 |
| copiam et gratiam; Anionis quoque novi vitia excludi | |
| posse vidit. omisso enim flumine <aquam> repeti ex lacu | 2.1 |
| qui est super villam Neronianam Sublaquensem, ubi | |
| limpidissima est, iussit. nam cum oriatur Anio supra | 3.1 |
| Trebam Augustam, seu quia per saxosos montes decurrit | |
| pauci<ssim>is circa ipsum oppidum obiacentibus cultis, | |
| seu quia lacuum altitudine[m] in quo<s> excipitur velut | |
| defaecatur, inminentium quoque nemorum opacitate | 5 |
| inumbratus, frigidissimus simul ac splendidissimus eo | |
| pervenit. haec tam felix proprietas aquae omnibus doti- | 4.1 |
| bus aequatura Marciam, copia vero superatura veniet in | |
| locum deformis illius ac turbidae, novum auctorem impe- | |
| ratorem Caesarem Nervam Traianum Augustum prae- | |
| scribente titulo. | 5 |
| Sequitur ut indicemus quod ius ducendae tuendaeque | 94.1.1 |
| sit aquae, quorum alterum ad cohibendos intra modum | |
| impetrati beneficii privatos, alterum ad ipsorum ductuum | |
| pertinet tutelam. in quibus, dum altius repeto leges de | 2.1 |
| singulis <a>qui<s> lata<s>, quaedam apud veteres aliter | |
| observata inveni. apud antiquos omnis aqua in usus pu- | 3.1 |
| blicos eroga<ba>tur et cautum ita fuit: "ne quis privatus | |
| aliam <aquam> ducat, quam quae ex lacu humum acci- | |
| dit"—haec enim sunt verba eius legis—id est quae ex | |
| lacu abundavit; eam nos caducam vocamus. et haec ipsa | 4.1 |
| non in alium usum quam in balnearum aut fullonicarum | |
| dabatur, eratque vectigalis statuta mercede quae in | |
| publicum penderetur. ex quo manifestum est quanto | 5.1 |
| potior cura maioribus communium utilitatium quam | |
| privatarum voluptatium fuerit, cum etiam ea aqua quam | |
| privati ducebant ad usum publicum pertineret. aliquid | 6.1 |
| et in domos principum civitatis dabatur concedentibus | |
| reliquis. ad quem autem magistratum ius dandae ven- | 95.1.1 |
| dendaeve aquae pertinuerit, in iis ipsis legibus variatur. | |
| interdum enim ab aedilibus, interdum a censoribus | 2.1 |
| permissum invenio: sed adparet, quotiens in re publica | |
| censores erant, ab illis potissimum petitum, cum ii non | |
| erant, aedilium eam potestatem fuisse. tutelam autem | 96.1.1 |
| singularum aquarum locari solitam invenio positamque | |
| redemptoribus necessitatem certum numerum circa duc- | |
| tus extra urbem, certum in urbe servorum opificum ha- | |
| bendi, et quidem ita ut nomina quoque eorum, quos | 5 |
| habituri essent in ministerio per quasque regiones, in | |
| tabulas publicas deferrent; eorumque operum proban- | |
| dorum curam fuisse penes censores aliquando et aediles, | |
| interdum etiam quaestoribus eam provinciam obvenisse, | |
| ut adparet ex S. C. quod factum est C. Licinio et <Q.> | 10 |
| Fabio cos. [censoribus]. quanto opere autem curae fuerit | 97.1.1 |
| ne quis violare ductus aquamve non concessam derivare | |
| auderet, cum ex multis adparere posset, tum et ex hoc | |
| quod Circus maximus ne diebus quidem ludorum circen- | |
| sium nisi aedilium aut censorum permissu inrigabatur, | 5 |
| quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit | 2.1 |
| sub Augusto, apud Ateium Capitonem legimus. agri vero, | 3.1 |
| qui aqua publica contra legem essent inrigati, publica- | |
| bantur. mancipi etiam, si cum eo quem <constaret> | 4.1 |
| adversus legem fecisse, multa diceba[n]tur. in isdem legi- | 5.1 |
| bus adiectum est ita: "ne quis aquam oletato dolo malo, | |
| ubi publice saliet. si quis oletarit, sestertiorum decem | 6.1 |
| milium multa esto." [oletato videtur esse olidam facito.] | 7.1 |
| cuius rei causa aediles curules iubebantur per vicos singu- | 8.1 |
| los ex iis qui in unoquoque vico habitarent praediave | |
| haberent binos praeficere, quorum arbitratu aqua in | |
| publico saliret. primus M. Agrippa post aedilitatem, quam | 98.1.1 |
| gessit consularis, operum suorum et munerum velut per- | |
| petuus curator fuit. qui iam copia permittente discripsit, | 2.1 |
| quid aquarum publicis operibus, quid lacibus, quid pri- | |
| vatis daretur. habuit et familiam propriam aquarum, | 3.1 |
| quae tueretur ductus atque castella et lacus. hanc Au- | 99.1.1 |
| gustus hereditate ab eo sibi relictam publicavit. post eum | 2.1 |
| Q. Aelio Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. in re, quae | |
| usque in id tempus quasi potestate acta certo iure | |
| eguisse<t>, senatus consulta <f>acta sunt ac lex promul- | |
| gata. Augustus quoque edicto conplexus est, quo iure | 3.1 |
| uterentur qui ex commentariis Agrippae aquas haberent, | |
| tota re in sua beneficia translata. modulos etiam, de | 4.1 |
| quibus dictum est, constituit et rei continendae exercen- | |
| daeque curatorem fecit Messalam Corvinum, cui adiutores | |
| dati Postumius Sulpicius praetorius et Lucius Cominius | |
| pedarius. insignia eis quasi magistratibus concessa, deque | 5.1 |
| eorum officio senatus consultum factum, quod infra | |
| scriptum est. [S. C.] | |
| "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. | 100.1.1 |
| V. F. de iis qui curatores aquarum publicarum ex con- | |
| sensu senatus a Caesare Augusto nominati essent ordi- | |
| nandis, D. E. R. Q. F. P. D. E. R. I. C. placere huic ordi- | |
| ni, eos qui aquis publicis praeessent, cum eius rei causa | 5 |
| extra urbem essent, lictores binos et servos publicos ter- | |
| nos, architectos singulos et scribas et librarios, accensos | |
| praeconesque totidem habere, quot habent ii per quos | |
| frumentum plebei datur. cum autem in urbe eiusdem rei | 2.1 |
| causa aliquid agerent, ceteris apparitoribus isdem praeter- | |
| quam lictoribus <uti>. utique quibus apparitoribus ex | 3.1 |
| hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti liceret, | |
| eos diebus decem proximis, quibus senatus consultum | |
| factum esset, ad aerarium deferrent; quique ita delati | |
| essent, iis praetoris aerarii mercede<m> cibaria, quanta | 5 |
| praefecti frumento dando dare deferreque solent, annua | |
| darent et adtribuerent; isque eas pecunias sine fraude sua | |
| facere liceret. utique tabulas, chartas ceteraque quae eius | 4.1 |
| curationis causa opus essent iis curatoribus praebenda | |
| Q. Aelius Paulus Fabius cos. ambo alterve, si is videbitur, | |
| adhibitis praetoribus qui aerario praesint, ea praebenda | |
| locent. itemque cum viarum curatores [que] frumentique | 101.1.1 |
| parte quarta anni publico fung[eb]antur ministerio, ut | |
| curatores aquarum iudiciis vacent privatis publicisque." | |
| apparitores et ministeria, quamvis perseveret adhuc | 2.1 |
| aerarium in eos erogare, tamen esse curatorum videntur | |
| desisse inertia ac segnitia non agentium officium. egressis | 3.1 |
| autem urbem dumtaxat agendae rei causa senatus praesto | |
| esse lictores iusserat. nobis circumeuntibus rivos fides | 4.1 |
| nostra et auctoritas a principe data pro lictoribus erit. | |
| Cum perduxerimus rem ad initium curatorum, non est | 102.1.1 |
| alienum subiungere qui post Messalam huic officio ad nos | |
| usque praefuerint. | |
| Messalae successit Planco et Silio cos. Ateius Capito. | 2.1 |
| Capitoni <C. Asinio Pollione> C. Antistio Vetere cos. Ta- | 3.1 |
| rius Rufus. | |
| Tario [et] Ser<v>io Cornelio Cethego L. Visellio Varrone | 4.1 |
| consulibus M. Cocceius Nerva, divi Nervae avus, scientia | |
| etiam iuris inlustris. | |
| huic successit Fabio Persico L. Vitellio cos. C. Octavius | 5.1 |
| Laenas. | |
| Laenati Aquila Iuliano et Nonio Asprenate consulibus | 6.1 |
| M. Porcius Cato. | |
| huic successit post †quem Ser. Asinio Celere <Sex.> No- | 7.1 |
| nio Quintiliano consulibus A. Didius Gallus. | |
| Gallo Q. Veranio et Pompeio Longo cos. Cn. Domitius | 8.1 |
| Afer. | |
| Afro Nerone Claudio Caesare IIII et Cosso Cossi f. con- | 9.1 |
| sulibus L. Piso. | |
| Pisoni Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus | 10.1 |
| Petronius Turpilianus. | |
| Turpiliano Crasso Frugi et Laecanio Basso consulibus | 11.1 |
| P. Marius. | |
| Mario Luccio Telesino et Suetonio Paulino cos. Fonteius | 12.1 |
| Agrippa. | |
| Agrippae Silio et Galerio Trachalo cos. Albius Crispus. | 13.1 |
| Crispo Vespasiano III et Cocceio Nerva cos. Pompeius | 14.1 |
| Silvanus. | |
| Silvano <Domitiano II> Valerio Messalino consulibus Tam- | 15.1 |
| pius Flavianus. | |
| Flaviano Vespasiano V Tito III consulibus Acilius Aviola. | 16.1 |
| post quem imperatore Nerva III et Verginio Rufo III | 17.1 |
| consulibus ad nos cura translata est. | |
| Nunc quae observare curator aquarum debeat et legem | 103.1.1 |
| senatusque consulta ad instruendum actum pertinentia | |
| subiungam. circa ius ducendae aquae in privatis obser- | 2.1 |
| vanda sunt, ne quis sine litteris Caesaris, id est ne quis | |
| aquam publicam non impetratam, et ne quis amplius | |
| quam impetravit ducat. ita enim efficiemus ut modus, | 3.1 |
| quem adquiri diximus, possit ad novos salientes et ad | |
| nova beneficia principis pertinere. in utroque autem | 4.1 |
| magna cura multiplici opponenda fraudi est: sollicite | |
| subinde ductus extra urbem circumeundi ad recognoscen- | |
| da beneficia; idem in castellis et salientibus publicis | |
| faciendum, ut sine intermissione diebus <et noctibus> | 5 |
| aqua fluat. quod senatus quoque consulto facere curator | 5.1 |
| iubetur, cuius haec [quoque] verba sunt: | |
| "<Quod Q.> Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus | 104.1.1 |
| cos. V. F. de numero publicorum salientium qui in urbe | |
| essent intraque aedificia urbi coniuncta, quos M. Agrippa | |
| fecisset, Q. F. P. D. E. R. I. C. neque augeri placere nec | |
| minui <numerum> publicorum salientium, quos nunc | 5 |
| <CV> esse retulerunt ii, quibus negotium a senatu est | |
| imperatum ut inspicerent aquas publicas inirentque | |
| numerum salientium publicorum. itemque placere cura- | 2.1 |
| tores aquarum, quos S. C. Caesar Augustus ex senatus | |
| auctoritate nominavit, dare operam uti salientes publici | |
| quam adsiduissime interdiu et noctu aquam in usum | |
| populi funderent." | 5 |
| In hoc senatus consulto crediderim adnotandum quod | 3.1 |
| senatus tam augeri quam minui salientium publicorum | |
| numerum vetuerit. id factum existimo, quia modus | 4.1 |
| aquarum quae is temporibus in urbem veniebant, ante- | |
| quam Claudia et Anio novus perducerentur, maiorem | |
| erogationem capere non videbatur. qui aquam in usus | 105.1.1 |
| privatos deducere volet, impetrare eam debebit et a | |
| principe epistulam ad curatorem adferre; curator deinde | |
| beneficio Caesaris praestare maturitatem et procuratorem | |
| eiusdem officii libertum Caesaris protinus scribere. procu- | 2.1 |
| ratorem autem primus Ti. Claudius videtur admovisse, | |
| postquam Anionem novum et Claudiam induxit. quid | 3.1 |
| contineat epistula, vilici<s> quoque fieri notum debet, ne | |
| quando neglegentiam aut fraudem suam ignorantiae | |
| colore defendant. procurator calicem eius moduli, qui | 4.1 |
| fuerit impetratus, adhibitis libratoribus signari cogitet, | |
| diligenter intendat mensurarum quas supra diximus mo- | |
| dum et positionis notitiam habeat, ne sit in arbitrio | |
| libratorum, interdum maioris luminis, interdum minoris | 5 |
| pro gratia personarum calicem probare. sed nec statim | 5.1 |
| ab hoc liberum subiciendi qualemcumque plumbeam | |
| fistulam permittatur arbitrium, verum eiusdem luminis | |
| quo calix signatus est per pedes quinquaginta, sicut | |
| senatus consulto quod subiectum est cavetur. | 5 |
| "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. | 106.1.1 |
| V. F. quosdam privatos ex rivis publicis aquam ducere, | |
| Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. ne cui privato aquam | |
| ducere ex rivis publicis liceret, utique omnes ii quibus | |
| aquae ducendae ius esset datum ex castellis ducerent, | 5 |
| animadverterentque curatores aquarum, quibus locis | |
| intra extra urbem apte castella privati facere possent, ex | |
| quibus aquam ducerent quam ex castello communem | |
| accepissent a curatoribus aquarum. ne cui eorum quibus | 2.1 |
| aqua daretur publica ius esset, intra quinquaginta pedes | |
| eius castelli, ex quo aquam ducerent, laxiorem fistulam | |
| subicere quam †quinariam." | |
| In hoc S. C. dignum adnotatione est, quod aquam non | 3.1 |
| nisi ex castello duci permittit, ne aut rivi aut fistulae pu- | |
| blicae frequenter lacerentur. ius impetratae aquae neque | 107.1.1 |
| heredem neque emptorem neque ullum novum dominum | |
| praediorum sequitur. balneis quae publice lavarent privi- | 2.1 |
| legium antiquitus concedebatur, ut semel data aqua | |
| perpetuo maneret. sic ex veteribus senatus consultis | 3.1 |
| cognoscimus, ex quibus unum subieci. nunc omnis aquae | |
| cum possessore instauratur beneficium. | |
| "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. | 108.1.1 |
| V. F. constitui oportere, quo iure intra extraque urbem | |
| ducerent aquas, quibus adtributae essent, Q. D. E. | |
| R. F. P. D. <E. R.> I. <C.> uti usque eo maneret adtri- | |
| butio aquarum, exceptis quae in usum balinearum essent | 5 |
| datae aut haustus nomine, quoad idem domini possiderent | |
| id solum, in quod accepissent aquam." | |
| Cum vacare aliquae coeperunt aquae, adnuntiatur et | 109.1.1 |
| in commentarios redigitur, qui respiciuntur ut petitoribus | |
| ex vacuis dari possint. has aquas statim intercipere sole- | 2.1 |
| bant, ut medio tempore venderent aut possessoribus | |
| praediorum aut aliis etiam. humanius [etiam] visum est | 3.1 |
| principi nostro, ne praedia subito destituerentur, triginta | |
| dierum spatium indulgeri, intra quod ii ad quos res perti- | |
| neret * * * . de aqua in praedia sociorum data nihil | 4.1 |
| constitutum invenio. perinde tamen observatur ac iure | 5.1 |
| cautum, ut dum quis ex iis qui communiter impetrave- | |
| runt superesset, totus modus praediis adsignatus flueret | |
| et tunc demum renovaretur beneficium, cum desisset | |
| quisque ex iis quibus datum erat possidere. impetratam | 6.1 |
| aquam alio, quam in ea praedia in quae data erit, aut ex | |
| alio castello, quam ex quo epistula principis continebit, | |
| duci palamst non oportere; sed et mandatis prohibetur. | |
| impetrantur autem et eae aquae quae caducae vocantur, | 110.1.1 |
| id est quae aut ex castellis aut ex manationibus fistu- | |
| larum <effluunt>, quod beneficium a principibus parcis- | |
| sime tribui solitum. sed fraudibus aquariorum obnoxium | 2.1 |
| est, quibus prohibendis quanta cura debeatur, ex capite | |
| mandatorum manifestum erit quod subieci. | |
| "Caducam neminem volo ducere nisi qui meo beneficio | 111.1.1 |
| aut priorum principum habent. nam necesse est ex | 2.1 |
| castellis aliquam partem aquae effluere, cum hoc pertineat | |
| non solum ad urbis nostrae salubritatem, sed etiam ad | |
| utilitatem cloacarum abluendarum". | |
| Explicitis quae ad ordinationem aquarum privati usus | 112.1.1 |
| pertinebant, non ab re est quaedam ex iis, quibus circum- | |
| scribi saluberrimas constitutiones in ipso actu deprehen- | |
| dimus, exempli causa attingere. ampliores quosdam cali- | 2.1 |
| ces, quam impetrati erant, positos in plerisque castellis | |
| inveni et ex iis aliquos ne signatos quidem. quotiens | 3.1 |
| autem signatus calix excedit legitimam mensuram, am- | |
| bitio procuratoris qui eum signavit detegitur. cum vero | 4.1 |
| ne signatus quidem est, manifesta culpa omnium, maxime | |
| accipientis, deprehenditur, deinde vilici. in quibusdam, | 5.1 |
| cum calices legitimae mensurae signati essent, statim | |
| amplioris moduli fistulae subiectae fuerunt, unde acci- | |
| derat ut aqua non per legitimum spatium coercita, sed | |
| per brevis angustias expressa facile laxiorem in proximo | 5 |
| fistulam inpleret. ideoque illud adhuc, quotiens signatur | 6.1 |
| calix, diligentiae adiciendum est, ut fistulae quoque | |
| proxumae per spatium, quod S. C. conprehensum dixi- | |
| mus, signentur. ita demum enim vilicus cum scierit non | 7.1 |
| aliter quam signatas conlocari debere, omni carebit | |
| excusatione. circa conlocandos quoque calices observari | 113.1.1 |
| oportet ut ad lineam ordinentur nec alterius inferior ca- | |
| lix, alterius superior ponatur. inferior plus trahit; su- | 2.1 |
| perior, quia cursus aquae ab inferiore rapitur, minus du- | |
| cit. in quorumdam fistulis ne calices quidem positi fuerunt. | 3.1 |
| hae fistulae solutae vocantur et, ut aquario libuit, laxan- | 4.1 |
| tur vel coartantur. adhuc illa aquariorum intolerabilis | 114.1.1 |
| fraus est: translata in novum possessorem aqua foramen | |
| novum castello inponunt, vetus relinquunt quo venalem | |
| extrahunt aquam. in primis ergo hoc quoque emendan- | 2.1 |
| dum curatori crediderim. non enim solum ad ipsarum | 3.1 |
| aquarum custodiam, sed etiam ad castelli tutelam perti- | |
| net, quod subinde et sine causa foratum vitiatur. etiam | 115.1.1 |
| ille aquariorum tollendus est reditus, quem vocant punc- | |
| ta. longa ac diversa sunt spatia, per quae fistulae tota | 2.1 |
| meant urbe latentes sub silice. has comperi per eum qui | 3.1 |
| adpellabatur a punctis passim convulneratas omnibus in | |
| transitu negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis | |
| aquam, quo efficiebatur ut exiguus modus ad usus publi- | |
| cos perveniret. quantum ex hoc modo aquae ser<i>vatum | 4.1 |
| sit, aestimo ex eo quod aliquantum plumbi sublati<s> | |
| eiusmodi ramis redactum est. | |
| Superest tutela ductuum, de qua priusquam dicere | 116.1.1 |
| incipiam, pauca de familia quae huius rei causa parata | |
| est explicanda sunt. <propriae aquarum> familiae sunt | 2.1 |
| duae, altera publica, altera Caesaris. publica est antiquior, | 3.1 |
| quam ab Agrippa relictam Augusto et ab eo publicatam | |
| diximus; habet homines circiter ducentos quadraginta. | |
| Caesaris familiae numerus est quadringentorum sexaginta, | 4.1 |
| quam Claudius cum aquas in urbem perduceret constituit. | |
| utraque autem familia in aliquot ministeriorum species | 117.1.1 |
| diducitur: vilicos, castellarios, circitores, silicarios, tecto- | |
| res aliosque opifices. ex his aliquos extra urbem esse opor- | 2.1 |
| tet ad ea quae non sunt magnae molitionis, maturum | |
| tamen auxilium videntur exigere. homines in urbe circa | 3.1 |
| castellorum et munerum stationes opera quaeque urge- | |
| bunt, in primis ad subitos casus, ut ex conpluribus re- | |
| gionibus, in quam necessitas incubuerit, converti possit | |
| praesidium aquarum abundantium. tam amplum nume- | 4.1 |
| rum utriusque familiae solitum ambitione aut negligentia | |
| praepositorum in privata opera diduci revocare ad ali- | |
| quam disciplinam et publica ministeria ita instituimus, | |
| ut pridie quid esset actura dictaremus et quid quoque die | 5 |
| egisset actis conprehenderetur. commoda publicae fami- | 118.1.1 |
| liae ex aerario dantur, quod inpendium exoneratur vecti- | |
| galium reditu ad ius aquarum pertinentium. ea consta<n>t | 2.1 |
| ex locis aedificiisve quae sunt circa ductus aut castella | |
| aut munera aut lacus. quem reditum prope sestertiorum | 3.1 |
| ducentorum quinquaginta milium alien<a>tum ac vagum, | |
| proximis vero temporibus in Domitiani loculos conversum | |
| iustitia divi Nervae populo restituit, nostra sedulitas ad | |
| certam regulam redegit, ut constarent quae essent ad hoc | 5 |
| vectigal pertinentia loca. Caesaris familia ex fisco accipit | 4.1 |
| commoda, unde et omne plumbum et omnes inpensae ad | |
| ductus et castella et lacus pertinentes erogantur. | |
| Quoniam quae videbantur ad familiam pertinere ex- | 119.1.1 |
| posuimus, ad tutelam ductuum sicut promiseram diver- | |
| temus, rem enixiore cura dignam, cum magnitudinis | |
| Romani imperii vel praecipuum si<n>t indicium. multa | 2.1 |
| atque ampla opera subinde nascuntur, quibus ante succurri | |
| debet quam magno auxilio egere incipiant, plerumque | |
| tamen prudenti temperamento festinanda, quia non | |
| semper opus aut facere aut ampliare quaerentibus cre- | 5 |
| dendum est. ideoque non solum scientia peritorum sed et | 3.1 |
| proprio usu curator instructus esse debet, nec suae tan- | |
| tum stationis architectis uti, sed plurium advocare non | |
| minus fidem quam subtilitatem, ut aestimet quae reprae- | |
| sentanda, quae differenda sint, et rursus quae per redemp- | 5 |
| tores effici debeant, quae per domesticos artifices. nas- | 120.1.1 |
| cuntur opera ex his causis: aut vetustate corrumpitur | |
| quid aut inpotentia possessorum aut vi tempestatium aut | |
| culpa male facti operis, quod saepius accidit in recentibus. | |
| fere aut vetustate aut vi <tempestatium> partes duc- | 121.1.1 |
| tuum laborant quae arcuationibus sustinentur aut mon- | |
| tium lateribus adplicatae sunt, et ex arcuationibus ea<e> | |
| quae per flumen traiciuntur. ideoque haec opera solli- | 2.1 |
| cita festinatione explicanda sunt. minus iniuriae sub- | 3.1 |
| iacent subterranea nec gelicidiis nec caloribus exposita. | |
| vitia autem eiusmodi sunt, ut aut non interpellato cursu | 4.1 |
| subveniatur eis, aut emendari nisi averso non possint, | |
| sicut ea quae in ipso alveo fieri necesse est. haec duplici | 122.1.1 |
| ex causa nascuntur: aut enim limo concrescente, qui inter- | |
| dum in crustam indurescit, iter aquae coartatur, aut | |
| tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes quibus | |
| necesse est latera rivorum et substructiones vitiari. pilae | 2.1 |
| quoque ipsae tofo extructae sub tam magno onere la- | |
| buntur. refici quae circa alveos rivorum sunt aestate non | 3.1 |
| debent, ne intermittatur usus tempore quo praecipue | |
| desideratur, sed vere vel autumno et maxima cum festi- | |
| natione, ut scilicet ante praeparatis omnibus quam pau- | |
| cissimis diebus rivi cessent. neminem fugit, per singulos | 5 |
| ductus hoc esse faciendum, ne, si plures pariter avertantur, | |
| desit aqua civitati. ea quae non interpellato aquae cursu | 123.1.1 |
| effici debent, maxime structura constant, quam et suis | |
| temporibus et fidelem fieri oportet. idoneum structurae | 2.1 |
| tempus est a Kalendis Aprilibus in Kalendas Novembres | |
| ita ut optimum sit intermittere eam partem aestatis | |
| quae nimiis caloribus incandescit, quia temperamento | |
| caeli opus est, ut ex commodo structura conbibat et in | 5 |
| unitate<m> conroboretur; non minus autem quam sol | |
| acrior gelatio praecipit materiam. nec ullum opus dili- | 3.1 |
| gentiorem poscit curam quam quod aquae obstaturum | |
| est; fides itaque eius per singula secundum legem notam | |
| omnibus sed a paucis observatam exigenda est. illud nulli | 124.1.1 |
| dubium esse crediderim, proximos ductus, id est qui a | |
| septimo miliario lapide quadrato consistunt, maxime | |
| custodiendos, quoniam et amplissimi operis sunt et | |
| plures aquas singuli sustinent. quos si necesse fuerit inter- | 2.1 |
| rumpere, maiorem partem aquarum urbis destitue<n>t. | |
| remedia tamen sunt et huius <modi> difficultatibus: in- | 3.1 |
| choatum excitatur ad libram deficientis, alveus vero | |
| plumbatis canalibus per spatium interrupti ductus rursus | |
| continuatur. porro quoniam fere omnes specus per pri- | 4.1 |
| vatorum agros derecti erant et difficilis videbatur futurae | |
| inpensae praeparatio, nisi aliqua iuris constitutione | |
| succurreretur, simul ne accessu ad reficiendos rivos re- | |
| demptores a possessoribus prohiberentur, S. C. factum est | 5 |
| quod subieci. | |
| "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. | 125.1.1 |
| V. F. de rivis, specibus, fornicibus <a>quae Iuliae, Marciae, | |
| Appiae, Tepulae, Anienis reficiendis, Q. D. E. R. F. P. D. | |
| E. R. I. C. uti cum ii rivi, <specus>, fornices, quos Au- | |
| gustus Caesar se refecturum impensa sua pollicitus se- | 5 |
| natui est, reficerentur, ex agris privatorum terram, limum, | |
| lapidem, testam, harenam, ligna ceteraque quibus ad | |
| eam rem opus esset, unde quaeque eorum proxime sine | |
| iniuria privatorum tolli, sumi, portari possint, viri <boni> | |
| arbitratu aestimata darentur, tollerentur, sumerentur, | 10 |
| exportarentur; et ad eas res omnes exportandas earumque | |
| rerum reficiendarum causa, quotiens opus esset, per agros | |
| privatorum sine iniuria eorum itinera, actus paterent, | |
| darentur." plerumque autem vitia oriuntur ex inpotentia | 126.1.1 |
| possessorum, qui pluribus modis rivos violant. primum | 2.1 |
| enim spatia, quae circa ductus aquarum ex S. C. vacare | |
| debent, aut aedificiis aut arboribus occupant. arbores | 3.1 |
| magis nocent, quarum radicibus et concamerationes et | |
| latera solvuntur. dein vicinales vias agrestesque per | 4.1 |
| ipsas formas derigunt. novissime aditus ad tutelam prae- | 5.1 |
| cludunt. quae omnia S. C. quod subieci provisa sunt. | 6.1 |
| "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus | 127.1.1 |
| cos. V. F. aquarum, quae in urbem venirent, itinera | |
| occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri, | |
| Q. F. P. D. E. R. I. C. cum ad reficiendos rivos specusque | |
| iter aquae et opera publica corrumpantur, placere circa | 5 |
| fontes et fornices et muros utraque ex parte vacuos qui- | |
| nos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra essent | |
| et specus intra urbem et extra urbem continentia aedificia | |
| utraque ex parte quinos pedes vacuos relinqui ita ut neque | |
| monumentum in is locis neque aedificium post hoc tem- | 10 |
| pus ponere neque conserere arbores liceret; si quae nunc | |
| essent arbores intra id spatium, exciderentur praeterquam | |
| si quae villae continentes et inclusae aedificiis essent. si | 2.1 |
| quis adversus ea conmiserit, in singulas res poena HS | |
| dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium | |
| accusatori daretur, cuius opera maxime convictus esset | |
| qui adversus hoc S. C. conmisisset, pars autem dimidia | 5 |
| in aerarium redigeretur. deque ea re iudicarent cognosce- | 3.1 |
| rentque curatores aquarum." | |
| Posset hoc S. C. aequissimum videri, etiam <si> ex re | 128.1.1 |
| tantum publicae utilitatis ea spatia vindicarentur, multo | |
| magis cum maiores nostri admirabili aequitate ne ea qui- | |
| dem eripuerint privatis quae ad <com>modum publicum | |
| pertinebant, sed cum aquas perducerent, si difficilior | 5 |
| possessor in parte vendunda fuerat, pro toto agro pecu- | |
| niam intulerint et post determinata necessaria loca rursus | |
| eum agrum vendiderint, ut in suis finibus proprium ius | |
| <tam> res publica quam privata haberent. plerique tamen | 2.1 |
| non contenti occupasse fines, ipsis ductibus manus adtule- | |
| runt per suffossa latera passim cursus * * * ius aqua- | |
| rum impetratum habent, quam ii qui quantulumcumque | |
| beneficii <impetrandi> occasione ad expugnandos * * * | 5 |
| <duct>uum abutuntur. quid porro fieret, si non universa ista | 3.1 |
| diligentissima lege prohiberentur poenaque non mediocris | |
| contumacibus intentaretur? quare subscripsi verba legis. | 4.1 |
| "T. Quin<c>tius Crispinus consul populum iure rogavit | 129.1.1 |
| populusque iure scivit in foro pro rostris aedis divi Iulii | |
| p. K. Iulias. tribus Sergia principium fuit. pro tribu[s] | 2,3.1 |
| Sex. * * * L. f. Virro <primus scivit>. quicumque post | 4.1 |
| hanc legem rogatam rivos, specus, fornices, fistulas, tu- | |
| bulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem | |
| ducuntur, sciens dolo malo foraverit, ruperit, foranda rum- | |
| pendave curaverit peiorave fecerit, quo minus eae aquae | 5 |
| earumve quae qu<e>a<t> in urbem Romam ire, cadere, | |
| fluere, pervenire, duci, quove minus in urbe Roma et in | |
| iis locis, aedificiis, quae urbi continentia sunt, erunt, in | |
| is hortis, praediis, locis, quorum hortorum, praediorum, | |
| locorum dominis possessoribus U. F. aqua data vel adtri- | 10 |
| buta est vel erit, saliat, distribuatur, dividatur, in castella, | |
| lacus inmittatur, is populo Romano <HS> centum milia | |
| dare damnas esto. et qui clam quid eorum ita fecerit, id | 5.1 |
| omne sarcire, reficere, restituere, aedificare, ponere et | |
| celere demolire damnas esto sine dolo malo; <e>aque | |
| omnia ita ut coercenda multa dicenda sunt, quicumque | |
| curator aquarum est, erit, si curator aquarum nemo erit, | 5 |
| tum is praetor qui inter cives et peregrinos ius dicet, | |
| multa[m], pignoribus cogito, exercito, eique curatori aut, | |
| si curator non erit, tum ei praetori eo nomine cogendi, | |
| pignoris capiendi ius potestasque esto. si quid eorum ser- | 6.1 |
| vus fecerit, dominus eius HS centum milia populo | |
| D. D. E. si quis <locus> circa rivos, specus, fornices, | 7.1 |
| fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, | |
| quae ad urbem Romam ducuntur et ducentur, terminatus | |
| est et erit, neve quis in eo loco post hanc legem rogatam | |
| quid obponito, molito, obsaepito, figito, statuito, ponito, | 5 |
| conlocato, arato, serito, neve in eum quid inmittito, | |
| praeterquam rerum faciendarum reponendarum causa, | |
| [praeterquam] quod hac lege licebit, oportebit. qui ad- | 8.1 |
| versus ea quid fecerit, et adversus eum siremps lex, ius | |
| causaque omnium rerum omnibusque esto, atque uti esset | |
| esseve oporteret, si is adversus hanc legem rivum, specum | |
| rupisset forassetve. quo minus in eo loco pascere, herbam, | 9.1 |
| fenum secare, sentes * * * curatores | |
| aquarum, qui nunc sunt quique erunt, * * * circa fontes | |
| et fornices et muros et rivos et specus terminatus est, | |
| arbores, vites, vepres, sentes, ripae, maceria<e>, salicta, | 5 |
| harundineta tollantur, excidantur, effodiantur, excodi- | |
| centur, uti quod recte factum esse volet; eoque nomine | |
| iis pignoris capio, multae dictio coercitioque esto; idque | |
| iis sine fraude sua facere licet<o>, ius potestasque esto. | |
| * * * quo minus vites, arbores, quae villis, | 10.1 |
| aedificiis maceriisve inclusae sunt, maceriae, quas cura- | |
| tores aquarum causa cognita ne demolirentur dominis | |
| permiserunt, quibus inscripta insculptave essent ipsorum | |
| qui permisissent curatorum nomina, maneant, hac lege | 5 |
| nihilum rogat[i]o. quo minus ex iis fontibus, rivis, speci- | 11.1 |
| bus, fornicibus aquam sumere, haurire iis, quibuscumque | |
| curatores aquarum permiserunt, permiserint, praeter- | |
| quam rota, calice, machina licea<t>, dum ne qui puteus | |
| neque foramen novum fiat, eius hac lege nihilum rogato." | 5 |
| Utilissimae legis contemptores non negaverim dignos | 130.1.1 |
| poena quae intenditur, sed neglegentia longi temporis | |
| deceptos leniter revocari oportuit. itaque sedulo labo- | 2.1 |
| ravimus ut, quantum in nobis fuit, etiam ignorarentur qui | |
| erraverant. is vero, qui admoniti ad indulgentiam impe- | 3.1 |
| ratoris decucurrerunt, possumus videri causa impetrati | |
| beneficii fuisse. in reliquo<m> vero opto ne executio legis | 4.1 |
| necessaria sit, cum officii fidem etiam per offensas tueri | |
| praestit<er>it. |