| DE AGRORVM QVALITATE | |
| Agrorum qualitates sunt tres: una agri diuisi et ad- | 1.3 |
| signati, altera mensura per extremitatem conprehensi, | |
| tertia arcifini, qui nulla mensura continetur. | 5 |
| Ager ergo diuisus adsignatus est coloniarum. Hic | |
| habet condiciones duas: unam qua plerumque limitibus | |
| continetur, alteram qua per proximos possessionum | |
| rigores adsignatum est, sicut in Campania Suessae | |
| A<u>runcae. quidquid autem secundum hanc condi- | 10 |
| cionem in longitudinem est delimitatum, per strigas ap- | |
| pellatur; quidquid per <la>titudinem, per scamna. | |
| ager ergo limitatus hac similitudine decimanis et car- | |
| dinibus continetur. ager per strigas et per | |
| scamna diuisus et adsignatus est more antiquo in hanc | 15 |
| similitudinem, qua in prouinciis arua publica coluntur. | |
| Ager est mensura conprehensus, cuius modus uni- | |
| uersus ciuitati est adsignatus, sicut in Lusitania | |
| Salma<n>ticensibus aut Hispania citeriore Pala<n>tinis | 2.1 |
| et in conpluribus prouinciis tributarium solum per uni- | |
| uersitatem populis est definitum. eadem ratione et | |
| priuatorum agrorum mensurae aguntur. hunc | |
| agrum multis locis mensores, quamuis extremum men- | 5 |
| sura conprehenderint, in formam in modum limit<ati> | |
| condiderunt. | |
| Ager est arcifinius, qui nulla mensura continetur. | |
| finitur secundum antiquam obseruationem fluminibus, | |
| fossis, montibus, uiis, arboribus ante missis, aquarum | 10 |
| diuergiis et si qua loca ante a possessore potuerunt | |
| optineri. nam ager arcifinius, sicut ait Varro, ab ar- | |
| cendis hostibus est appellatus: qui postea interuentu | |
| litium per ea loca quibus finit terminos accipere coepit. | |
| in his agris nullum ius subsiciuorum interuenit. | 15 |
| Subsiciuum est, quod a subsecante linea nomen | |
| accepit [subsiciuum]. subsiciuorum genera sunt duo: | |
| unum quod in extremis adsignatorum agrorum finibus | |
| centuria expleri non potuit; aliud genus sub- | |
| siciuorum, quod in mediis adsignationibus et integris | 20 |
| centuriis interuenit. quidquid enim inter IIII limi- | |
| tes minus quam intra clusum est fuerit adsignatum, | |
| in hac remanet appellatione, ideo quod is modus, qui | 3.1 |
| adsignationi superest, linea cludatur et subsecetur. | |
| nam et reliquarum mensurarum actu quidquid inter | |
| normalem lineam et extremitatem interest subsiciuum | |
| appellamus. | 5 |
| Est et ager similis subsiciuorum condicioni extra | |
| clusus et non adsignatus; qui si rei publicae populi | |
| Romani aut ipsius coloniae, cuius fine circumdatur, | |
| siue peregrinae urbis aut locis sacris aut religiosis a<ut> | |
| quae ad populum Romanum pertinent datus non est, | 10 |
| iure subsiciuorum in eius qui adsignare potuerit re- | |
| manet potestate. | |
| ager extra clusus est <et> qui int<er> finitimam lineam | |
| et centurias interiacet; ideoque extra clusus, quia ultra | |
| limites finitima linea cludatur. | 15 |