| DE CONTROVERSIIS | |
| Materiae controuersiarum sunt duae, finis et locus. | 4.2 |
| harum alterutra continetur quidquid ex agro discon- | |
| uenit. sed quoniam in his quoque partibus singulae | |
| controuersiae diuersas habent condiciones, proprie | 5 |
| sunt nominandae. ut potui ergo conprehendere, genera | |
| sunt controuersiarum XV: de positione terminorum, de | |
| rigore, de fine, de loco, de modo, de proprietate, de | |
| possessione, de alluuione, de iure territorii, de subsi- | |
| ciuis, de locis publicis, de locis sacris et religiosis, | 10 |
| de aqua pluuia arcenda, de itineribus. | |
| De positione terminorum controuersia est inter duos | |
| pluresue uicinos: inter duos, an rigore sit ceterorum | |
| siue ratione[s]; inter plures, trifinium faciat an quadri- | |
| finium. de horum <posit>ione cum constitit mensori, si | 15 |
| secundum proximi temporis possessionem non conue- | |
| niunt, diuersas attiguis possessoribus faciunt contro- | |
| uersias, et ab integro alius forte de loco alius de fine | |
| litigat. | |
| De rigore controuersia est finitimae condicionis, quo- | 20 |
| tiens inter duos pluresue terminos ordinatos siue quae | |
| alia signa secundum legem Mamiliam intra quinque | 5.1 |
| pedes agitur. | |
| De fine similis est controuersia [nec dubium est | |
| quin supra de finis condicione dixerim]; nam et eadem | |
| lege continetur et de quinque pedum agitur latitudin<e>, | 5 |
| sed de fine, quidquid per flexus, quibus arcifinii agri | |
| continentur, ut per extrema <a>rui aut promuntoria | |
| aut summa montium aut fluminum cursus aut locorum | |
| natura<m> a<g>i<tur> quam supercilium appellant. | |
| De loco controuersia est, quidquid excedit supra | 10 |
| scriptam latitudinem, cuius modus a[d] p<e>tente[m] non | |
| proponitur. haec autem controuersia frequenter in arci- | |
| finiis agris uariorum signorum demonstrationibus exer- | |
| cetur, ut fossis, fluminibus, arboribus ante missis, aut | |
| culturae discrimine. | 15 |
| De modo controuersia est in agro adsignato: agitur | |
| enim de antiquorum nominum propria defensione; ut | |
| si L. Titius dextra decimanum tertium, citra cardinem | |
| quartum, acceperit sortis suae partes tres siue quod | |
| huic simile, quartam habeat in quacumque proxima | 20 |
| centuria: huic enim uniuersitati limes finem non facit, | |
| etiam si publico itineri seruiat.—Nam et in ceteris | |
| agris de modo fit controuersia, quotiens [re]promissioni | 6.1 |
| modus non quadrat. | |
| De proprietate controuersia est plerumque, <quom> | |
| ut in Campania cultorum agrorum siluae absunt in | |
| montibus ultra quartum aut quintum forte uicinum. | 5 |
| propterea proprietas ad quos fundos pertinere debeat | |
| dis<p>ut[i]atur. est et pascuorum proprietas | |
| pertinens ad fundos, sed in commune; propter quod | |
| ea conpascua multis locis in Italia communia appel- | |
| lantur, quibusdam prouinciis pro indiuiso.— | 10 |
| Nam et per hereditates aut emptiones eius generis | |
| controuersiae fiunt, de quibus iure ordinario litigatur. | |
| De possessione controuersia est, de qua ad inter- | |
| dictum, hoc est iure ordinario, litigatur. | |
| De alluuione fit controuersia fluminum infestatione. | 15 |
| haec <autem> multas habet condiciones. | |
| De iure territorii controuersia est de <his> quae ad | 7.1 |
| ipsam urbem pertinen<t>, [siue quod intra pomerium | |
| eius urbis erit, quod a priuatis operibus optineri non | |
| oportebit. eum dico locum quem nec ordo nullo iure | |
| a publico poterit amouere]. habet autem condiciones | 5 |
| duas, unam urbani soli, alteram agrestis, quod in tu- | |
| telam rei fuerit adsignatum urbanae; [urbani quod | |
| operibus publicis datum fuerit aut destinatum]. huius | |
| soli ius quamuis habita <o>ratione diuus Augustus de | |
| statu municipiorum tractauerit, in proximas urbes per- | 10 |
| uenire dicitur, quarum ex uoluntate conditoris maxima | |
| pars finium coloniae est adtributa, aliqua portio moenium | |
| extremae perticae adsignatione inclusa; sicut in Piceno | |
| fertur Inter<a>m<na>tium Prae<t>uttianorum quandam oppidi | |
| partem Asculanorum fine circum dari. [quod si ad | 15 |
| haec reuertamur, hoc conciliabulum fuisse fertur et | |
| postea in municipii ius relatum].—nam non omnia | 8.1 |
| antiqua municipia habent suum priuilegium. [quidquid | |
| enim ad coloniae municipiiue priuilegium pertinet, | |
| territorii iuris appellant. sed si rationem appellationis | |
| huius tractemus, territorium est quidquid hostis ter- | 5 |
| rendi causa constitutum est]. | |
| De subsicivis controuersia est, quotiens aliqua pars | |
| centuriae siue tota non est adsignata et possidetur. | |
| aut quidquid de extremitate perticae possessor proxi- | |
| mus aliusue detinebit, ad subsiciuorum controuersiam | 10 |
| pertinebit. | |
| De locis publicis siue populi Romani siue coloniarum | |
| municipiorumue controuersia est, quotiens ea loca, quae | |
| neque adsignata neque uendita fuerint <um>quam, ali- | |
| quis possederit; ut alueum fluminis ueterem populi | 15 |
| Romani, quem uis aquae interposita insula <exclusae> | |
| proximi possessoris finibus reliquerit; aut siluas, quas | |
| ad populum Romanum multis locis pertinere ex uete- | |
| ribus instrumentis cognoscimus, ut ex proximo in | |
| Sabinis in monte Mutela. Nam et coloniarum | 20 |
| aut municipiorum similis est condicio, quotiens loca, | |
| quae rei publicae data adsignata fuerint, ab aliis ob- | 9.1 |
| tinebuntur, ut subsiciua concessa. | |
| De locis relictis et extraclusis controuersia est in agris | |
| adsignatis. relicta autem loca sunt, quae siue locorum | |
| iniquitate siue arbitrio conditoris [relicta] limites non | 5 |
| acceperunt. haec sunt iuris subsiciuorum. extra- | |
| clusa loca sunt aeque iuris subsiciuorum, quae ultra limi- | |
| tes et <in>tra finitimam lineam erint; finitima autem linea | |
| aut mensuralis est aut aliqua obseruatione aut termi- | |
| norum ordine seruatur. multis enim locis adsignationi | 10 |
| agrorum inmanitas superfuit, sicut in Lusitania finibus | |
| Augustinorum. | |
| De locis sacris et religiosis controuersiae plurimae | |
| nascuntur, quae iure ordinario finiuntur, nisi si de lo- | |
| corum eorum modo agitur; ut l<u>corum publicorum in | 15 |
| montibus aut aedium, quibus secundum instrumentum | |
| fines restituuntur; similiter locorum religiosorum, qui- | |
| bus secundum cautiones modus est restituendus. habe<nt> | |
| enim et moesilea iuris sui hortorum modos circum | |
| iacentes aut praescriptum agri finem. | 20 |
| De aquae pluuiae transitu controuersia est, in qua | |
| si collectus pluuialis aquae transuersum secans finem | |
| in alterius fundum influit, et disconuenit, ad ius ordi- | 10.1 |
| narium pertinebit: quod si per ordinationem finis ipsius | |
| agitur, exigit mensoris interuentum [et controuersia | |
| tollitur]. | |
| De itineribus controuersia est quae in arcifiniis agris | 5 |
| iure ordinario finitur, in assignatis mensurarum ratione. | |
| omnes enim limites secundum legem colonicam itineri | |
| publico seruire debent: sed multi exigent<e> ratione per | |
| <cl>iuia et confragosa loca eunt, qua iter fieri non potest, | |
| et sunt in usu agrorum eorum locorum, ubi proximus | 10 |
| possessor [est], cuius forte silua limitem detinet, trans- | |
| itum inuerecunde denegat, cum itineri limitem aut | |
| locum limitis debeat. | |
| Est et controuersiae genus quod ad solum non | |
| pertinet, de arborum fructibus, earum quae in fine | 15 |
| sunt siue intra, nec ullam ad radicem habent contro- | |
| uersiam, quotiens inclinatae in alterutram partem fructum | |
| iactauerunt, inter adfines mo<u>ent disputationem. |