| <DE LIMITIBVS> | |
| Limitum prima origo, sicut Varro descripsit, a[d] di- | 20 |
| sciplina[m] <Et>rusca[m]; quod aruspices orbem terrarum | |
| in duas partes diuiserunt, dextram apellauerunt <quae> | 11.1 |
| septentrioni subiacere<t>, sinistram quae a meridiano | |
| terra<e> esse<t> <ab oriente ad> occasum, quod eo sol | |
| et luna spectaret, sicut quidam †carpiunt architect<i> | |
| delubra in occidente<m> recte <s>pectare scripserunt. | 5 |
| aruspices altera[m] linea[m] a septentrione ad meri- | |
| dianum diuiserunt terram, <et> a me[ri]dia[no] ultra | |
| antica, citra postica nominauerunt. | |
| Ab hoc fundamento maiores nostri in agrorum men- | |
| sura uidentur constituisse rationem. primum duo limites | 10 |
| duxerunt; unum ab oriente in occasum, quem uocaue- | |
| runt decimanum; alterum a meridiano ad septentrionem, | |
| quem cardinem appellauerunt. decimanus autem di- | |
| uidebat agrum dextra et sinistra, cardo citra et ultra. | |
| Quare decimanus a decem potius quam a duobus, | 15 |
| cum omnis ager eo fine in duas diuidatur partes? ut | |
| duopondium [et duouiginti] quod dicebant antiqui, nunc | |
| dicitur <di>pondium [et uiginti], sic eti<am> duo[de]cimanus | 12.1 |
| decimanus est factus. Kardo nominatur quod | |
| directus a kardine[m] caeli est. [nam sine dubio caelum | |
| uertitur in septentrionali orbe]. | |
| Postea hoc ignorantes non nulli aliud secuti, ut | 5 |
| quidam agri magnitudinem, qui qua longior erat, fece- | |
| runt decumanum. quidam non ortum <s>pectant, sed ita | |
| aduersi sunt, ut sint contra septentrionem; ut in agro | |
| Campano qui est circa Capuam, ubi est kardo in orien- | |
| te<m> et decumanus in meridianum. | 10 |
| Ab his duobus omnes agri partes nominantur. reli- | |
| qui limites fiebant angustiores et inter se distabant | |
| par[t]ibus interuallis. qui spectabant in oriente<m>, di- | |
| cebant prorsos: qui dirigebant in meridianum, dicebant | |
| [et] transuersos. | 15 |
| Haec uocabula in lege, quae est in agro Uritano | |
| in Gallia, item in quibusdam locis adhuc permanere | 13.1 |
| dicuntur. limites autem appellati transuers<i> | |
| s<unt> a limo, [id est] antiquo uerbo [transgressa]; a | |
| quo dicunt poetae "limis oculis"; item limum cinctum, | |
| quod purpuram transuersam habeat, <e>t limina ostiorum. | 5 |
| alii et prorsos et transuersos dicunt limites a limi<n>ibus, | |
| quod per eos in agro intro et foras eatur. hi ab in- | |
| colis uariis ac dissimilibus uocabulis a caeli regione aut | |
| a loci natura sunt cognominati: in alio loco sicut in | |
| Umbria circa Fanum Fortunae, qui ad mare spectant | 10 |
| maritimos appellant, alibi qui ad monte<m> monta- | |
| nos. | |
| Primum agri modum fecerunt quattuor limitibus | |
| clausum [figuram similem:], plerumque cent<en>um | |
| pedum in utraque parte (quod Gr<a>eci plethron ap- | 15 |
| pellant, Osci et Umbri uorsum), nostri centen<um> et | |
| uicen<um> in utraque parte; cuius ex IIII unum latus, | |
| sicut diei XII horas, XII menses anni, XII decempedas | |
| esse uoluerunt. <IV> actibus con<clus>um locum primum | |
| appellatum dic<unt> fundum. Hi duo fundi iuncti | 20 |
| iugerum definiunt. deinde haec duo iugera iuncta in | 14.1 |
| unum quadratum agrum efficiunt, quod sint in omnes | |
| partes actus bini in hunc modum. quidam pri- | |
| mum appellatum dicunt sortem et centies ductum cen- | |
| turia<m>. sunt qui centuriam maiorem modum appel- | 5 |
| lant, ut Cremonae de<nu>m et duce<nu>m. sunt qui | |
| minorem, ut in Italia triumuirale<m> iugerum quin- | |
| quagenum.—Nam et omnes in subsiciuis extremae | |
| centuriae, quae non sunt quadratae, in eadem perma- | |
| nent appellatione. | 10 |
| Optima[e] ergo ac rationalis agrorum constitutio est, | |
| cuius decimani ab oriente in occidentem diriguntur, | |
| kardines a meridiano in septentrionem. | |
| Multi mobilem solis ortum et occasum secuti uaria- | |
| runt hanc rationem. sic uti<que> effectum est, ut deci- | 15 |
| mani spectarent ex qua parte sol eo tempore, quo | |
| mensura acta est, oriebatur. et multi, ne proximae | |
| coloniae limitibus ordinatos limites mitterent, exacta | |
| conuersione di<s>creuerunt. et sic per totum orbem | |
| terrarum est unaquaeque limitum constitutio, ubi | 20 |
| proxima . . . . | |
| * * * | |
| Sunt et aliae limitum condiciones, quae ad solum | |
| non pertinent [, hoc est ad artem nostram]. solum | |
| autem quodcumque coloniae est adsignatum, id uni- | 15.1 |
| uersum pertica appellatur: quidquid huic uniuersitati | |
| adplicitum est ex alterius ciuitatis fine, [sine solidum | |
| siue <culte>llatum fuerit,] praefectura appellatur. |